Page images
PDF
EPUB

"Nate dea, quo fata trahunt retrahuntque, sequamur: Quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est. 710 Est tibi Dardanius divinæ stirpis Acestes:

Hunc cape consiliis socium et conjunge volentem ;
Huic trade, amissis superant qui navibus, et quos
Pertæsum magni incepti rerumque tuarum est;
Longævosque senes, ac fessas æquore matres,
Et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est,
Delige; et his habeant terris sine moenia fessi:
Urbem appellabunt permisso nomine Acestam."
Talibus incensus dictis senioris amici:

720

730

Tum vero in curas animum diducitur omnes;
Et Nox atra polum bigis subvecta tenebat.
Visa dehinc cœlo facies delapsa parentis
Anchisæ subito tales effundere voces:
"Nate, mihi vita quondam, dum vita manebat,
Care magis; nate, Iliacis exercite fatis;
Imperio Jovis huc venio, qui classibus ignem
Depulit, et cœlo tandem miseratus ab alto est.
Consiliis pare, quæ nunc pulcherrima Nautes
Dat senior lectos juvenes, fortissima corda,
Defer in Italiam. Gens dura atque aspera cultu
Debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante
Infernas accede domos, et Averna per alta
Congressus pete, nate, meos. Non me impia namque
Tartara habent, tristes umbræ ; sed amona piorum
Concilia Elysiumque colo. Huc casta Sibylla
Nigrarum multo pecudum te sanguine ducet.
Tum genus omne tuum, et, quæ dentur mœnia, disces.
Jamque vale: torquet medios Nox humida cursus,
Et me sævus equis Oriens afflavit anhelis."
Dixerat: et tenues fugit, ceu fumus, in auras.
Eneas, "Quo deinde ruis? quo proripis ?" inquit,
። 'Quem fugis? aut quis te nostris complexibus arcet ?"
Hæc memorans cinerem et sopitos suscitat ignes;

740

Pergameumque Larem, et canæ penetralia Vestæ,
Farre pio et plena supplex veneratur acerra.
Extemplo socios primumque arcessit Acesten,
Et Jovis imperium et cari præcepta parentis
Edocet, et quæ nunc animo sententia constet.
Haud mora consiliis, nec jussa recusat Acestes.
Transcribunt urbi matres, populumque volentem
Deponunt, animos nil magnæ laudis egentes.
Ipsi transtra novant, flammisque ambesa reponunt
Robora navigiis; aptant remosque rudentesque : {
Exigui numero, sed bello vivida virtus.
Interea Æneas urbem designat aratro,

Sortiturque domos; hoc Ilium, et hæc loca Trojam
Esse jubet. Gaudet regno Trojanus Acestes,
Indicitque forum, et patribus dat jura vocatis.
Tum vicina astris Erycino in vertice sedes
Fundatur Veneri Idaliæ, tumuloque sacerdos
Ac lucus late sacer additur Anchiseo.
Jamque dies epulata novem gens omnis, et aris
Factus honos; placidi straverunt æquora venti,
Creber et aspirans rursus vocat Auster in altum.
Exoritur procurva ingens per litora fletus;
Complexi inter se noctemque diemque morantur.
Ipse jam matres, ipsi, quibus aspera quondam
Visa maris facies, et non tolerabile nomen,
Ire volunt, omnemque fugæ perferre laborem.
Quos bonus Æneas dictis solatur amicis,
Et consanguineo lacrimans commendat Acesta.
Tres Eryci vitulos, et Tempestatibus agnam,
Cædere deinde jubet, solvique ex ordine funem.
Ipse, caput tonsæ foliis evinctus olive,

Stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos
Porricit in fluctus, ac vina liquentia fundit.
Prosequitur surgens a puppi ventus euntes.
Certatim socii feriunt mare, et æquora verrunt.
At Venus interea Neptunum exercita curis

750

760

770

Alloquitur, talesque effundit pectore questus :
“Junonis gravis ira, nec exsaturabile pectus
Cogunt me, Neptune, preces descendere in omnes;
Quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla,
Nec Jovis imperio fatisve infracta quiescit.
Non media de gente Phrygum exedisse nefandis
Urbem odiis satis est, nec pœnam traxe per omnem
Reliquias; Troja cineres atque ossa peremtæ
Insequitur. Causas tanti sciat illa furoris.
Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis,
Quam molem subito excierit. Maria omnia cœlo
Miscuit, Æoliis nequidquam freta procellis,
In regnis hoc ausa tuis.

Per scelus ecce etiam Trojanis matribus actis
Exussit fœde puppes; et classe subegit
Amissa socios ignotæ linquere terræ.

Quod superest, oro, liceat dare tuta per undas
Vela tibi! liceat Laurentem attingere Thybrim!
Si concessa peto, si dant ea monia Parcæ.")

780

790

800

Tum Saturnius hæc domitor maris edidit alti :
"Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis,
Unde genus ducis. Merui quoque; sæpe furores
Compressi et rabiem tantam cœlique marisque.
Nec minor in terris (Xanthum Simoëntaque testor)
Æneæ mihi cura tui. Quum Troïa Achilles
Exanimata sequens impingeret agmina muris,
Millia multa daret leto, gemerentque repleti
Amnes, nec reperire viam atque evolvere posset
In mare se Xanthus: Pelidæ tunc ego forti
Congressum Ænean, nec dis nec viribus æquis,
Nube cava rapui: cuperem quum vertere ab imo
Structa meis manibus perjuræ monia Troja.
Nunc quoque mens eadem perstat mihi : pelle timorem.
Tutus, quos optas, portus accedet Averni.

Unus erit tantum, amissum quem gurgite quæret ;
Unum pro multis dabitur caput."

810

His ubi læta deæ permulsit pectora dictis,
Jungit equos auro genitor, spumantiaque addit
Frena feris, manibusque omnes effundit habenas:
Cæruleo per summa levis volat æquora curru.
Subsidunt undæ, tumidumque sub axe tonanti
Sternitur æquor aquis; fugiunt vasto æthere nimbi.
Tum variæ comitum facies,-immania cete,
Et senior Glauci chorus, Inousque Palæmon,
Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis:
Læva tenent Thetis, et Melite, Panopeaque virgo,
Nesæe, Spioque, Thaliaque Cymodoceque.

His patris Æneæ suspensam blanda vicissim
Gaudia pertentant mentem; jubet ocius omnes
Attolli malos, intendi brachia velis.

Una omnes fecere pedem; pariterque sinistros,
Nunc dextros solvere sinus; una ardua torquent
Cornua detorquentque: ferunt sua flamina classem.
Princeps ante omnes densum Palinurus agebat
Agmen ad hunc alii cursum contendere jussi.
Jamque fere mediam cœli nox humida metam
Contigerat placida laxarant membra quiete
Sub remis fusi per dura sedilia nautæ ;
Quum levis ætheriis delapsus Somnus ab astris
Aëra dimovit tenebrosum, et dispulit umbras,
Te, Palinure, petens, tibi somra tristia portans
Insonti: puppique deus conseat in alta,
Phorbanti similis, funditque has ore loquelas :
"Iaside Palinure, ferunt ipsa æquora classem ;
Equatæ spirant auræ ; datur hora quieti :
Pone caput, fessosque oculos furare labori.
Ipse ego paulisper pro te tua munera inibo."
Cui vix attollens Palinurus lumina fatur:
"Mene salis placidi vultum fluctusque quietos
Ignorare jubes? mene huic confidere monstro?
Enean credam quid enim fallacibus Austris*,
Et cœli toties deceptus fraude sereni ?"

* auris

[merged small][ocr errors][merged small]

S.ML 83

Talia dicta dabat, clavumque affixus et hærens
Nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.
Ecce deus ramum Lethæo rore madentem,
Vique soporatum Stygia, super utraque quassat
Tempora; cunctantique natantia lumina solvit.
Vix primos inopina quies laxaverat artus :
Et super incumbens, cum puppis parte revulsa,
Cumque gubernaclo, liquidas projecit in undas
Præcipitem, ac socios nequidquam sæpe vocantem.
Ipse volans tenues se sustulit ales ad auras.
Currit iter tutum non secius æquore classis,
Promissisque patris Neptuni interrita fertur.
Jamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat,
Difficiles quondam, multorumque ossibus albos;
Tum rauca assiduo longe sale saxa sonabant:
Quum pater amisso fluitantem errare magistro
Sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,
Multa gemens, casuque animum concussus amici.
"O nimium cœlo et pelago confise sereno,
Nudus in ignota, Palinure, jacebis arena!"

[ocr errors]

860

870

« PreviousContinue »