Page images
PDF
EPUB

'Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum
Sin aliquam expertus sumtis spem ponis in armis,
Hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus,
Cui pater, et conjux quondam tua dicta relinquor?'
"Talia vociferans gemitu tectum omne replebat ;
Quum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.
Namque manus inter mæstorumque ora parentum
Ecce levis summo de vertice visus Iuli

Fundere lumen apex, tactuque innoxia molles
Lambere flamma comas, et circum tempora pasci.
Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem
Excutere, et sanctos restinguere fontibus ignes.
At pater Anchises oculos ad sidera lætus
Extulit, et cœlo palmas cum voce tetendit:
"Jupiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,
Aspice nos; hoc tantum; et, si pietate meremur,
Da deinde auxilium, pater, atque hæc omina firma.'
"Vix ea fatus erat senior; subitoque fragore
Intonuit lævum, et de cœlo lapsa per umbras
Stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
Illam, summa super labentem culmina tecti,
Cernimus Idæa claram se condere silva,
Signantemque vias; tum longo limite sulcus
Dat lucem, et late circum loca sulfure fumant.
Hic vero victus genitor se tollit ad auras,
Affaturque deos, et sanctum sidus adorat.

680

690

700

‘Jam jam nulla mora est; sequor, et qua ducitis, adsum.

Di patrii, servate domum, servate nepotem!

Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troja est.
Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso.'
Dixerat ille; et jam per moenia clarior ignis
Auditur, propiusque æstus incendia volvunt.
Ergo age, care pater, cervici imponere nostræ ;
Ipse subibo humeris, nec me labor iste gravabit;
Quo res cumque cadent, unum et commune periclum,
Una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus

710

Sit comes, et longe servet vestigia conjux.
Vos, famuli, quæ dicam, animis advertite vestris.
Est urbe egressis tumulus templumque vetustum
Desertæ Cereris, juxtaque antiqua cupressus,
Religione patrum multos servata per annos:
Hanc ex diverso sedem veniemus in unam.
Tu, genitor, cape sacra manu patriosque penates:
Me, bello e tanto digressum et cæde recenti,
Attrectare nefas, donec me flumine vivo
Abluero.'

720

Hæc fatus, latos humeros subjectaque colla
Veste super fulvique insternor pelle leonis ;
Succedoque oneri. Dextræ se parvus Iulus
Implicuit, sequiturque patrem non passibus æquis:
Pone subit conjux : ferimur per opaca locorum.
Et me, quem dudum non ulla injecta movebant
Tela, neque adverso glomerati ex agmine Graii,
Nunc omnes terrent auræ, sonus excitat omnis,
Suspensum et pariter comitique onerique timentem.
Jamque propinquabam portis, omnemque videbar
Evasisse viam; subito quum creber ad aures
Visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram
Prospiciens, 'Nate,' exclamat, 'fuge, nate; propinquant;
Ardentes clipeos atque æra micantia cerno.'

Hic mihi nescio quod trepido male numen amicum
Confusam eripuit mentem. Namque avia cursu
Dum sequor, et nota excedo regione viarum,
Heu! misero conjux fatone erepta Creüsa
Substitit, erravitne via, seu lassa resedit,
Incertum; nec post oculis est reddita nostris.
Nec prius amissam respexi, animumve reflexi,
Quam tumulum antiquæ Cereris sedemque sacratam
Venimus: hic demum collectis omnibus una
Defuit, et comites natumque virumque fefellit.
Quem non incusavi amens hominumque deorumque ?
Aut quid in eversa vidi crudelius urbe ?

730

740

Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque penates
Commendo sociis, et curva valle recondo;
Ipse urbem repeto, et cingor fulgentibus armis.
Stat casus renovare omnes, omnemque reverti
Per Trojam, et rursus caput objectare periclis.
Principio muros obscuraque limina portæ,
Qua gressum extuleram, repeto; et vestigia retro
Observata sequor per noctem et lumine lustro.
Horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent.
Inde domum, si forte pedem, si forte tulisset,
Me refero. Irruerant Danai, et tectum omne tenebant.
Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento

Volvitur; exsuperant flammæ; furit æstus ad auras.
Procedo, et Priami sedes arcemque reviso.

Et jam porticibus vacuis Junonis asylo

Custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes

Prædam asservabant. Huc undique Troïa gaza
Incensis erepta adytis, mensæque deorum,

Crateresque auro solidi, captivaque vestis

Congeritur. Pueri et pavidæ longo ordine matres

Stant circum.

Ausus quin etiam voces jactare per umbram,

Implevi clamore vias, mæstusque Creüsam

750

760

Nequidquam ingeminans iterumque iterumque vocavi. 770

Quærenti, et tectis urbis sine fine furenti,

Infelix simulacrum atque ipsius umbra Creüsæ

Visa mihi ante oculos, et nota major imago.

Obstupui, steteruntque comæ, et vox faucibus hæsit.
Tum sic affari, et curas his demere dictis:
'Quid tantum insano juvat indulgere dolori,
O dulcis conjux ? non hæc sine numine divum
Eveniunt: nec te comitem portare Creüsam
Fas, aut ille sinit superi regnator Olympi.

Longa tibi exsilia, et vastum maris æquor arandum. 780
Et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva

Inter opima virum leni fluit agmine Thybris

Illic res lætæ regnumque et regia conjux
Parta tibi; lacrimas dilectæ pelle Creüsæ.
Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas
Aspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo,
Dardanis, et divæ Veneris nurus:

Sed me magna deûm genetrix his detinet oris.
Jamque vale, et nati serva communis amorem.'
Hæc ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem 790
Dicere deseruit, tenuesque recessit in auras.
Ter conatus ibi collo dare brachia circum;
Ter frustra comprensa manus effugit imago,
Par levibus ventis, volucrique simillima somno.
Sic demum socios consumta nocte reviso.

66

Atque hic ingentem comitum affluxisse novorum
Invenio admirans numerum, matresque, virosque,
Collectam exsilio pubem, miserabile vulgus.
Undique convenere, animis opibusque parati,
In quascumque velim pelago deducere terras.
Jamque jugis summæ surgebat Lucifer Idæ,
Ducebatque diem; Danaique obsessa tenebant
Limina portarum; nec spes opis ulla dabatur.
Cessi, et sublato montem genitore petivi.

800

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

"POSTQUAM res Asia Priamique evertere gentem
Immeritam visum superis, ceciditque superbum
Ilium, et omnis humo fumat Neptunia Troja;
Diversa exsilia et desertas quærere terras
Auguriis agimur divum, classemque sub ipsa
Antandro et Phrygiæ molimur montibus Idæ,
Incerti quo fata ferant, ubi sistere detur;
Contrahimusque viros. Vix prima inceperat æstas;
Et pater Anchises dare fatis vela jubebat ;
Litora quum patriæ lacrimans portusque relinquo
Et campos, ubi Troja fuit. Feror exsul in altum
Cum sociis natoque penatibus et magnis dis.

"Terra procul vastis colitur Mavortia campis,
Thraces arant, acri quondam regnata Lycurgo;
Hospitium antiquum Troja, sociique penates,
Dum fortuna fuit. Feror huc, et litore curvo
Moenia prima loco, fatis ingressus iniquis;
Eneadasque meo nomen de nomine fingo.

"Sacra Dionææ matri divisque ferebam Auspicibus cœptorum operum; superoque nitentem Cœlicolum regi mactabam in litore taurum. Forte fuit juxta tumulus, quo cornea summo Virgulta, et densis hastilibus horrida myrtus. Accessi; viridemque ab humo convellere silvam

« PreviousContinue »