Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Limosoque lacu per noctem obscurus in ulva
Delitui dum vela darent, si forte dedissent.
Nec mihi jam patriam antiquam spes ulla videndi,
Nec dulces natos exoptatumque parentem ;
Quos illi fors ad pœnas ob nostra reposcent
Effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt.
Quod te per superos et conscia numina veri,

Per, si qua est, quæ restet adhuc mortalibus usquam
Intemerata fides, oro, miserere laborum

Tantorum; miserere animi non digna ferentis.'

110

"His lacrimis vitam damus, et miserescimus ultro.
Ipse viro primus manicas atque arcta levari
Vincla jubet Priamus, dictisque ita fatur amicis :
Quisquis es, amissos hinc jam obliviscere Graios :
Noster eris; mihique hæc edissere vera roganti.
Quo molem hanc immanis equi statuere? quis auctor? 150
Quidve petunt? quæ religio? aut quæ machina belli ?'
Dixerat. Ille dolis instructus et arte Pelasga,
Sustulit exutas vinclis ad sidera palmas:
'Vos æterni ignes, et non violabile vestrum
Testor numen,' ait; 'vos aræ ensesque nefandi,
Quos fugi, vittæque deum, quas hostia gessi:
Fas mihi Graiorum sacrata resolvere jura,
Fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras,
Si qua tegunt: teneor patriæ nec legibus ullis.
Tu modo promissis maneas, servataque serves
Troja fidem, si vera feram, si magna rependam.

"Omnis spes Danaum et cœpti fiducia belli
Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo
Tydides sed enim, scelerumque inventor Ulixes,
Fatale aggressi sacrato avellere templo
Palladium, cæsis summæ custodibus arcis,
Corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis
Virgineas ausi divæ contingere vittas ;
Ex illo fluere ac retro sublapsa referri
Spes Danaum, fractæ vires, aversa deæ mens.

160

170

Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.
Vix positum castris simulacrum: arsere coruscæ
Luminibus flammæ arrectis, salsusque per artus
Sudor iit; terque ipsa solo, mirabile dictu,
Emicuit, parmamque ferens hastamque trementem.
Extemplo tentanda fuga canit æquora Calchas;
Nec posse Argolicis exscindi Pergama telis,
Omina ni repetant Argis, numenque reducant,
Quod pelago et curvis secum avexere carinis.
Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas,
Arma deosque parant comites, pelagoque remenso
Improvisi aderunt. Ita digerit omina Calchas. mempe
Hanc pro Palladio moniti, pro numine læso

Effigiem statuere, nefas quæ triste piaret.

Hanc tamen immensam Calchas attollere molem
Roboribus textis, cæloque educere jussit,
Ne recipi portis, aut duci in moenia possit;
Neu populum antiqua sub religione tueri.

Nam, si vestra manus violasset dona Minervæ,

180

Tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum 190
Convertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum.
Sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,
Ultro Asiam magno Pelopea ad monia bello
Venturam, et nostros ea fata manere nepotes.'
Talibus insidiis perjurique arte Sinonis
Credita res, captique dolis lacrimisque coactis,
Quos neque Tydides, nec Larissæus Achilles,
Non anni domuere decem, non mille carinæ.

"Hic aliud majus miseris multoque tremendum
Objicitur magis, atque improvida pectora turbat.
Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,
Solemnes taurum ingentem mactabat ad aras.
Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta
(Horresco referens) immensis orbibus angues
Incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt;
Pectora quorum inter fluctus arrecta jubæque

200

Sanguineæ exsuperant undas; pars cetera pontum
Pone legit, sinuantque immensa volumine terga;
Fit sonitus, spumante salo. Jamque arva tenebant,
Ardentesque oculos suffecti sanguine et igni,
Sibila lambebant linguis vibrantibus ora.
Diffugimus visu exsangues: illi agmine certo
Laocoonta petunt. Et primum parva duorum
Corpora natorum serpens amplexus uterque
Implicat, et miseros morsu depascitur artus;
Post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem,
Corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et jam
Bis medium amplexi, bis collo squamea circum
Terga dati, superant capite et cervicibus altis.
Ille simul manibus tendit divellere nodos,
Perfusus sanie vittas atroque veneno ;
Clamores simul horrendos ad sidera tollit:
Qualis mugitus, fugit quum saucius aram
Taurus, et incertam excussit cervice securim.
At gemini lapsu delubra ad summa dracones
Effugiunt, sævæque petunt Tritonidis arcem,
Sub pedibusque deæ, clipeique sub orbe teguntur.
Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis
Insinuat pavor; et scelus expendisse merentem
Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur
Læserit, et tergo sceleratam intorserit hastam.
Ducendum ad sedes simulacrum, orandaque divæ
Numina conclamant.
Dividimus muros et moenia pandimus urbis ;
Accingunt omnes operi, pedibusque rotarum
Subjiciunt lapsus, et stuppea vincula collo
Intendunt. Scandit fatalis machina muros,
Feta armis pueri circum innuptæque puellæ
Sacra canunt, funemque manu contingere gaudent.
Illa subit, mediæque minans illabitur urbi.
O patria, o divûm domus Ilium, et inclyta bello
Mœnia Dardanidum! quater ipso in limine portæ

210

220

230

240

Substitit, atque utero sonitum quater arma dedere.
Instamus tamen immemores cæcique furore,
Et monstrum infelix sacrata sistimus arce.
Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
Ora, dei jussu non unquam credita Teucris.
Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset
Ille dies, festa velamus fronde per urbem.
Vertitur interea cœlum, et ruit oceano nox,
Involvens umbra magna terramque polumque,
Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri
Conticuere; sopor fessos complectitur artus.

"Et jam Argiva phalanx instructis navibus ibat
A Tenedo, tacitæ per amica silentia lunæ
Litora nota petens; flammas quum regia puppis
Extulerat, fatisque deum defensus iniquis,
Inclusos utero Danaos et pinea furtim
Laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras
Reddit equus; lætique cavo se robore promunt
Thessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes,
Demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque,
Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon,
Et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos.
Invadunt urbem somno vinoque sepultam ;
Cæduntur vigiles, portisque patentibus omnes
Accipiunt socios, atque agmina conscia jungunt.
Tempus erat, quo prima quies mortalibus ægris
Incipit, et dono divum gratissima serpit.

[ocr errors]

In somnis, ecce, ante oculos mæstissimus Hector
Visus adesse mihi, largosque effundere fletus,
Raptatus bigis ut quondam, aterque cruento
Pulvere, perque pedes trajectus lora tumentes.
Hei mihi, qualis erat! quantum mutatus ab illo
Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli,

Vel Danaum Phrygios jaculatus puppibus ignes!
Squalentem barbam, et concretos sanguine crines,
Vulneraque illa gerens, quæ circum plurima muros

250

260

270

Accepit patrios. Ultro flens ipse videbar
Compellare virum, et mæstas expromere voces:
'0 lux Dardaniæ, spes o fidissima Teucrum,
Quæ tantæ tenuere moræ ? quibus Hector ab oris
Exspectate venis? ut te post multa tuorum
Funera, post varios hominumque urbisque labores
Defessi aspicimus! quæ causa indigna serenos
Fodavit vultus? aut cur hæc vulnera cerno?'
Ille nihil; nec me quærentem vana moratur :
Sed graviter gemitus imo de pectore ducens,
'Heu! fuge, nate dea, teque his,' ait, 'eripe flammis.
Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troja.
Sat patriæ Priamoque datum. Si Pergama dextra
Defendi possent, etiam hac defensa fuissent.
Sacra suosque tibi commendat Troja penates ;
Hos cape fatorum comites; his monia quære,
Magna pererrato statues quæ denique ponto.'
Sic ait; et manibus vittas Vestamque potentem
Eternumque adytis effert penetralibus ignem.
"Diverso interea miscentur moenia luctu;
Et magis atque magis, quanquam secreta parentis
Anchisæ domus arboribusque obtecta recessit,
Clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.
Excutior somno, et summi fastigia tecti

Ascensu supero, atque arrectis auribus adsto ;
In segetem veluti quum flamma furentibus Austris
Incidit, aut rapidus montano flumine torrens
Sternit agros, sternit sata læta boumque labores,
Præcipitesque trahit silvas; stupet inscius alto
Accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
Tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt
Insidiæ. Jam Deïphobi dedit ampla ruinam,
Vulcano superante, domus ; jam proximus ardet
Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent :
Exoritur clamorque virum clangorque tubarum.
Arma amens capio; nec sat rationis in armis :

280

290

300

310

« PreviousContinue »