Ländliche gedicthe übersezt und erklärt von J.H. Voss, Volumes 1-2

Front Cover
1830
0 Reviews
Reviews aren't verified, but Google checks for and removes fake content when it's identified

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 36 - O formose puer, nimium ne crede colori ! Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Page 138 - Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis, Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae, cantantes sublime ferent ad sidera cycni.' L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos, 30 sic cytiso pastae distendant ubera vaccae : incipe, si quid habes. Et me fecere poetam Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt vatem pastores ; sed non ego credulus illis. Nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinna 35 digna, sed argutos inter strepere anser olores.
Page 86 - Saepibus in nostris parvam te roscida mala (dux ego vester eram) vidi cum matre legentem. alter ab undecimo tum me iam acceperat annus; iam fragilis poteram ab terra contingere ramos. 40 ut vidi ut perii, ut me malus abstulit error.
Page 180 - Bacchi 30 et foliis lentas intexere mollibus hastas. vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae, ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis, tu decus omne tuis. postquam te fata tulerunt, ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo. 35 grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis, infelix lolium et steriles nascuntur avenae; pro molli viola, pro purpureo narcisso carduus et spinis surgit paliurus acutis.
Page 124 - Ipsae lacte domum referent distenta capellae ubera, nee magnos metuent armenta leones ; ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Page 126 - ... pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos. alter erit turn Tiphys, et altera quae vehat Argo delectos heroas; erunt etiam altera bella, 35 atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
Page 2 - Nunc ego (namque super tibi erunt qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant et tristia condere bella) agrestem tenui meditabor harundine Musam.
Page 124 - Ultima Cumaei venit jam carminis aetas ; magnus ab integro saeclorum nascitur ordo : 5 jam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna; jam nova progenies caelo demittitur alto.
Page 2 - TITYRUS. /"T~'ITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi •*• silvestrem tenui Musam meditaris avena ; nos patriae fines et dulcia linquimus arva : nos patriam fugimus ; tu, Tityre, lentus in umbra formosam resonare doces Amaryllida silvas.
Page 170 - Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. Hie gelidi fontes, hie mollia prata, Lycori, Hie nemus ; hie ipso tecum consumerer aevo.

Bibliographic information