Page images
PDF
EPUB

mnasiorum discipulis; quapropter vulgo Dramata Scholastica appellari solent. Nihilominus tamen merito dubitari possit an omnes istae fabulae unquam in scena actae sint. De plerisque res est admodum incerta: de multis tamen earum id aut aliunde notum est aut in ipso titulo expressum legitur.

Quas vero actas esse novimus, eas videmus agi solitas fuisse coram magistris urbisque magistratibus, interdum quoque coram regibus, praesentibus ut plurimum viris honoratioribus; quin etiam certum est ad eiusmodi exercitationes discipulos plerumque fuisse excitatos a Scholarum Moderatoribus, ratis quippe has non solum exercere memoriam adolescentium, sed iis quoque animum addere in frequentia hominum dicendi, decorumque observandi in agendo. *)

Diu autem ante quam novae istae fabulae coeptae erant componi, ad eum quem dixi modum veteres agi consueverant comoe

*) Franc. Baco, De dignitate et augmentis scientiarum L. VI. c. 4. (ed. Mayer, Norimb. 1829. T. II. p. 131.) Non abs re fuerit etiam, notare, facultates vel mediocres, si in magnos viros aut res magnas inciderint, graves et insignes interdum producere effectus. Eius rei ponemus exemplum memorabile, quod eo magis adducimus, quia Iesuitae eandem disciplinam non videntur aspernari, sano, ut nobis videtur, iudicio. Atque est res, quae, si sit professoria, infamis est, verum disciplinaria facta, ex optimis est. Intelligimus autem actionem theatralem; quippe quae memoriam roborat, vocis et pronuntiationis tonum atque efficaciam temperat, vultum et gestum ad decorum componit, fiduciam non parvam conciliat, denique orulis hominum iuvenes assuefacit. In eandem sententiam locutus esse dicitur Lutherus, quum a Cellario interrogatus esset plusne mali quam boni facerent magistri qui adolescentes comoediis agendis occuparent. Servata sunt summi viri verba in Luther's Tischreden, hrsg. von Förslemann u. Bindseil (Berlin 1848) B. IV. S. 593. Cf. Gedike, Luther's Pädagogik oder Gedanken über Erziehung und Schulwesen, aus Luther's Schriften gesammelt. Berlin 1792. p. 72 sq. Cum Lutheri autem effato mirum quantum consentiunt Melanthonis versus quos infra citabimus.

diae; nonnunquam Plauti, sed plurimum Terentii, quo scilicet auctore recte crederetur non alius esse inter Latinos scriptores, qui elegantius doceat loqui aut iuvenilem linguam imbuat utiliori genere orationis. Ea res, quam et alii commendarunt eruditi orbis Coryphaei, et Philippus ille Melanthon, qui in privata sua schola istas exercitationes moderatus esse dicitur, *) per multos annos vixit non solum sed etiam viguit in pluribus Germaniae partibus, nec minus apud Belgas et Anglos; quin et ne nunc quidem omnino in desuetudinem abiit.

*) Bretschneider, Praemonenda ad Phil. Melanthonis Carmina quae supersunt omnia (Corpus Reformatorum T. X. p. 462.) Postquam uxorem duxeral, multos adolescentes adeoque pucros in domum suam receptos, vel ad mensam suam admissos, instituit, eosque etiam in faciendis carminibus exercitavit. In illa schola privata Melanthonis erant illo tempore Franciscus Burchhard Vinariensis, Erasmus Ebnerus, Eberhardus Rochius, Ioannes Silberhorner, Ursinus Velius, Theodoricus Reiffenstein et multi alii, qui etiam exercitationis caussa fabulas veterum, ut Plauti, Terentii agebant, in quorum usum Melanthon multos scripsit versus. Ex istis versibus lubet nonnullos citare in quibus Terentianarum comoediarum virtutem praedicavit. Sunt autem ex Prologo in Phormionem :

Nam quod didicere fabulas, quas exhibent,
Honesta caussa est, ut latini copia
Sermonis hauriatur ex his fontibus.
Huic vos studio favere maxime decet:
Et rebus ipsis utilitas et gratia
Ingens inest, imagines vitae omnium
Pinguntur in Terentii comoediis,
Quae singulos, qualis deceat moderatio
Qualisve in actione dignitas, monent.
Leporque mixtus est, salesque candidi,
Qui suavitate orationem condiunt,

Et saepe tecte commonent, quod expedit.

Qui plura cupiat, eum delegamus ad librum quem Germanice scripsit Ludw. Koch, Phil. Melanchthon's schola privata. Ein historischer Beitrag zum Ehrengedächtniss des Praeceptor Germaniae. Gotha 1859. 8o. p. 64.

In Anglia certe, ut quotannis in Diariis memoratum invenimus, primis feriarum Natalitiarum diebus ab alumnis Scholae Westmonasteriensis publice recitatur una alterave Terentii fabula, novo aucta Prologo et Epilogo, in quo res tractantur, quae eo anno maxime memorabiles acciderunt *); nec desunt vestigia eius consuetudinis in Germania ad nostram usque aetatem servatae. †)

Sed superioribus istis, quae diximus, saeculis fuerunt nimis multi, quibus quantumvis oratio placeret Terentiana, displiceret tamen illud

Non est flagitium, mihi crede, adolescentulum
Scortari, neque potare; non est: neque fores

Effringere

et quae id genus plura passim leguntur apud eundem. Hi igitur servato, quantum fieri poterat, stilo Terentiano selectas ex sacro Bibliorum volumine historias scenicis actibus exornarunt.

Plus quam quisquam alius in hoc genere laboravit Corn. Schonaeus, Rector quondam Gymnasii Harlemensis, qui octodecim scripsit Comoedias sacras, in quibus sunt: Naaman, Tobaeus, Nehemias, Saulus, Iosephus, Iuditha, Susanna, Daniel, aliae; quae, quum primum singulis prodierant editionibus, deinde uno volumine coniunctae sunt, quod Terentius Christianus inscriptum est. Omnes autem Schonaei Comoediae summopere pudice, caste

*) Phormionem ab istius scholae discipulis laudabiliter actam et magno spectatorum plausu exceptam esse, scribit testis oculatus I. A. Voigt, Mittheilungen über das Unterrichtswesen England's und Scholtland's. Halle 1857. p. 93 sq.

†) De hoc argumento, quod a multis dudum fuerat tractatum, nuperrime scripsit O. Francke, Terenz und die lateinische Schulcomoedie in Deutschland. Weimar 1877. (pp. 157) 8o cuius tamen labore ut ea res exhausta sit, multum abesse ostendit Franc. Weinkauff in doctissime scripta de hoc libro censura in Literaturzeitung, Jahrg. 1878.

verecundeque scriptae sunt et tantopere absunt ab oris obscoenitate et lascivia, ut singulis praefigi potuisset, quod in prologo Nehemiae scripsit

Nihil hic aut deforme, aut profanum, aut frivolum ;

Nihil, bonis quod offecturum est moribus,

Usquam reperietur. Quin omnis exulat

Hinc turpitudo verborumque obscoenitas.

Nusquam hic aut lenoni, aut meretriculae, nusquam
Salacibus adolescentulis datur locus.

quibus versibus vix dubium est quin poeta Eunuchum, Andriam
et Adelphos vellicaverit; quemadmodum Amphitruo, Miles glori-
osus et Phormio probabiliter carpuntur in Tobaei Prologo:
Non hic amore demens adolescentulus
Pudenda coram iactabit crimina :
Nec fabulosus quispiam deus, viri

Mentitus formam, amantem fallet coniugem:

Nec miles adversa ostentabit vulnera;

Nec servus argento emunget senem. Nihil

Tale hic spectabitis, nihil

Obscoenum aut ludicrum; verum sacram

Piamque vobis exhibebimus historiam.

Eundem deinde lapidem, cum hic tum in aliis regionibus, moverunt alii, quorum tanta est multitudo ut vel nomina eorum longum sit eloqui. Alii quidem eandem ac Schonaeus ingressi sunt viam; aliis vero placuit argumenta Dramatibus suis non magis ex Sacra Scriptura petere quam ex profanis scriptoribus. In his fuit Nicod. Frischlinus, qui quum censeret omnes Vergilianae Aeneidos libros esse tragicos aut certe instar tragoediarum, coepit aliquando meditari de singulis divini illius carminis libris in tragoedias redigendis, *) opinatus quippe eodem modo Euripidem

*) Hac de re ita scripsit in Praef. ad Didonem: Tragicas esse catastrophas singulorum librorum, ex his, quae sequuntur, manifestum fiet omnibus. Nam etsi primus liber Comoediae videtur similior, quam Tragoediae,

et Sophoclem suas ex Homero confecisse tragoedias, quo Caecilius, Actius, Ennius et alii sua composuissent apud Latinos dramata. Sed fortuna, qua Frischlinus usus est maxime adversa, impedivit quominus telam istam pertexeret, quam adeo tantum exorsus est editis duabus in hoc genere tragoediis. Alteram earum, quae, ex primo Aeneidos libro confecta, Venus inscribitur, absolvit Argentinae a. 1584, alteram, cui liber quartus praebuit argumentum et quae Dido inscripta est, iam tribus annis ante ediderat Tubingae. In utraque auctor id operae dedit, ut licet alio usus sit metri genere, phrasin Vergilianam retinuerit et, quantum fieri posset, nullum aliud verbum quaesierit. Quo labore facile mihi quidem persuaderi patiar hoc effecisse Frischlinum ut primus et quartus liber Aeneidos melius intelligi possint a discipulis, et sic assecutum esse quod sibi in hoc scriptionis genere proposuisset. *)

(si ad laetam catastrophen respicias) tamen in aliis omnibus tristes sunt magnarum personarum exilus. Igitur secundus liber in fine morlem Creusae continet: tertius Anchisae, quartus Didonis, quintus Palinuri, sextus interitum Marcelli. septimus ante Catalogum recital caedem Galesi ct Almonis, octavus interitum Caci, nonus praeter occidionem Nisi et Euryali, etiam circa finem Numani casum exponit: decimus vero morle Mezentii, undecimus nece Camillae, duodecimus caede Turni finitur. Haec cogitatio co me impulit, ut de Virgiliana Aeneide in Tragoedias redigenda iam olim meditari mecum coeperim. Praeter Frischlinum fuerunt etiam alii, qui argumento ex Aeneide delibato tragoedias scripserunt. Quo referendi sunt:

Joh. Lucien berg, Inclyta Aeneis P. Virgilii Maronis poetarum optimi, in regiam tragico-comoediam, servatis ubique heroicis versibus, non minori industria quam labore concinne redacta. Francof. ad M. 1576. 4. Mich. Hos penius, Equus Troianus sive de eversione Ilii. Tragoedia ex libro secundo Aeneidos Virgilii. Argent. 1590.

Th. Coberus, Troia, Tragoedia ex libro secundo Aeneidos Virgilii. Lipsiae 1593.

*) Qualem docendi methodum in explicandis poetis secutus sit, his verbis declaravit ibidem: Volo iuventutem exercere in mea schola Poelica,

« PreviousContinue »