Page images
PDF
EPUB

ACTUS PRIMUS. SCENA PRIMA.

Iupiter. Venus.

Quis haec, laeta Venus, tantus tibi nubila luctus
Conciliat? quae causa oculos moerore serenos
Offuscat, lacrimisque sinum complevit obortis?
Eloquere et tantas genitori edissere curas.

VENUS.

5 Divorum genitor, qui res hominumque deumque
Aeternis regis imperiis, et fulmine terres,
Quid meus Aeneas in te committere tantum,
Quid Troes potuere, quibus, tot funera passis,
Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
10 Certe hinc Romanos olim, volventibus annis,

Hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,
Qui mare, qui terras omni dicione tenerent,
Pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit?
Hoc equidem occasum Troiae tristesque ruinas
15 Solabar, fatis contraria fata rependens;

Nunc eadem fortuna viros tot casibus actos

Insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum?

Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,
Illyricos penetrare sinus atque intima tutus
20 Regna Liburnorum, et fontem superare Timavi,
Unde per ora novem vasto cum murmure montis
It mare proruptum et pelago premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit
Teucrorum, et genti nomen dedit armaque fixit
25 Troia: nunc placida compostus pace quiescit.
Nos, tua progenies, coeli quibus adnuis arcem,
Navibus, infandum! amissis, unius ob iram
Prodimur atque Italis longe disiungimur oris.
Hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?

IUPITER.

30 Parce metu, Cytherea, manent immota tuorum
Fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini
Moenia, sublimemque feres ad sidera coeli
Magnanimum Aenean; neque me sententia vertit.
Hic tibi fabor enim, quando haec te cura remordet,
35 Longius et volvens fatorum arcana movebo

Bellum ingens geret Italia populosque feroces
Contundet, moresque viris et moenia ponet,
Tertia dum Latio regnantem viderit aestas,
Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
40 At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
Additur, Ilus erat, dum res stetit Ilia regno
Triginta magnos volvendis mensibus orbis
Imperio explebit, regnumque ab sede Lavini
Transferet, et longam multa vi muniet Albam.
45 Hic iam ter centum totos regnabitur annos

Gente sub Hectorea, donec regina sacerdos
Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem.

Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus

Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet 50 Moenia, Romanosque suo de nomine dicet. His ego nec metas rerum nec tempora pono; Imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno, Quae mare nunc terrasque metu coelumque fatigat, Consilia in melius referet, mecumque fovebit 55 Romanos, rerum dominos, gentemque togatam. Sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas, Cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas Servitio premet ac victis dominabitur Argis. Nascetur pulchra Troianus origine Caesar,

60 Imperium Oceano, famam qui terminet astris, Iulius, a magno demissum nomen Iulo.

[ocr errors]

Hunc tu olim coelo, spoliis Orientis onustum,
Accipies secura; vocabitur hic quoque votis.
Aspera tum positis mitescent saecula bellis ;

65 Cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus,
Iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis
Claudentur Belli portae; Furor impius intus
Saeva sedens super arma et centum vinctus aenis
Post tergum nodis fremet horridus ore cruento.
Interea et Maia genitum mittemus ab alto,
Ut terrae, utque novae pateant Carthaginis arces
Hospitio Teucris, ne fati nescia Dido

70

Finibus expellat, verum regina quietum

Accipiat Teucris animum mentemque benigam.

ACTUS PRIMUS. SCENA SECUNDA.

Aeneas. Achates. Venus.

75 Nunc quoniam lux alma data est, exire locosque
Explorare novos, quas vento accessimus oras,
Qui teneant (nam inculta vides) hominesne feraene,
Quaerere constituo, sociisque exacta referre.
Classem in convexum nemorum sub rupe cavata
80 Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
Duxi; teque uno gradiar comitatus, Achates.

ACHATES.

Sit felix faustumque et non sine numine Divum
Huc pepulisse rates salvasque egisse carinas.
Atque utinam Divorum aliquis, quem tristia tangunt
85 Dardanidum fata et tanti sine fine labores,
Dispersas dignetur et huc compellere naves
Et tuto laetam coniungat litore classem!

Sed quae, nate Dea, dubiam hic properare per umbram
Est visa atque errans celeres intendere gressus,
90 Virginis os habitumque gerens et virginis arma,
Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat
Harpalyce volucremque fuga praevertitur Hebrum?
Namque humeris de more habilem suspenderat arcum
Venatrix, dedit ecce comam diffundere ventis,
95 Nuda genu, nodoque sinus collecta fluentes.
Adgreditur.

VENUS.

Vos o iuvenes, monstrate, mearum

Vidistis si quam hic errantem forte sororum,
Succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis,

Aut spumantis apri cursum clamore prementem.

AENEAS.

100 Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum,

O, quam te memorem, virgo? namque haud tibi vultus. Mortalis, nec vox hominem sonat; o, dea certe; An Phoebi soror? an Nympharum sanguinis una? Sis felix, nostrumque leves, quaecunque, laborem, 105 Et, quo sub coelo tandem, quibus orbis in oris. Iactemur, doceas; ignari hominumque locorumque Erramus, vento huc vastis et fluctibus acti : Multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra. Eloquere.

VENUS.

Haud equidem tali me dignor honore; 110 Virginibus Tyriis mos est gestare pharetram, Purpureoque alte suras vincire cothurno.

Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem;
Sed fines Libyci, genus intractabile bello.
Imperium Dido Tyria regit urbe profecta,
115 Germanum fugiens. Longa est iniuria, longae
Ambages; sed summa sequar fastigia rerum.
Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri
Phoenicum, et magno miserae dilectus amore,
Cui pater intactam dederat, primisque iugarat
120 Ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat
Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes.
Quos inter medius venit furor. Ille Sychaeum
Impius ante aras atque auri caecus amore

Clam ferro incautum superat, securus amorum 125 Germanae; factumque diu celavit, et aegram,

Multa malus simulans, vana spe lusit amantem,

« PreviousContinue »