Page images
PDF
EPUB

Explicet, aut possit lacrimis aequare labores? 410 Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos; Plurima perque vias sternuntur inertia passim Corpora perque domos et religiosa deorum Limina. Nec soli poenas dant sanguine Teucri. Protinus ad sedes Priami clamore vocamur.

415 Hic vero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam Bella forent, nulli tota morerentur in urbe,

Sic Martem indomitum, Danaosque ad tecta ruentes Cernimus obsessumque acta testudine limen. Instat vi patria Pyrrhus; nec claustra, neque ipsi 420 Custodes sufferre valent; labat ariete crebro Ianua, et emoti procumbunt cardine postes. Fit via vi rumpunt aditus, primosque trucidant. Immissi Danai, et late loca milite complent.

Forsitan et, Priami fuerint quae fata, requiras. 425 Urbis uti captae casum, convulsaque vidit

Limina tectorum et medium in penetralibus hostem, Arma diu senior desueta trementibus aevo Circumdat nequicquam humeris, et inutile ferrum Cingitur, ac densos fertur moriturus in hostes. 430 Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites, Unus natorum Priami, per tela, per hostes Porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat Saucius. Illum ardens infesto vulnere Pyrrhus Insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta. 435 Ut tandem ante oculos evasit et ora parentum, Concidit, ac multo vitam cum sanguine fudit. Hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur, Non tamen abstinuit, nec voci iraeque pepercit : ,,At tibi pro scelere" exclamat,,pro talibus ausis,

440,,Di, si qua est coelo pietas, quae talia curet,
,,Persolvant grates dignas et praemia reddant
,,Debita, qui nati coram me cernere letum
,,Fecisti et patrios foedasti funere vultus."
Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu
445 Coniecit, rauco quod protinus aere repulsum
Et summo clipei nequicquam umbone pependit.
Cui Pyrrhus: „Referes ergo haec et nuntius ibis
,,Pelidae genitori; illi mea tristia facta

,,Degeneremque Neoptolemum narrare memento. 450,,Nunc morere". Hoc dicens altaria ad ipsa trementem Traxit et in multo lapsantem sanguine nati, Implicuitque comam laeva, dextraque coruscum Extulit ac lateri capulo tenus abdidit ensem. At me tum primum saevus circumstetit horror. 455 Obstupui. Subiit cari genitoris imago, Ut regem aequaevum crudeli vulnere vidi Vitam exhalantem; subiit deserta Creusa, Et direpta domus, et parvi casus Iuli.

Tum vero omne mihi visum considere in ignes 460 Ilium et ex imo verti Neptunia Troia.

Atque ubi iam patriae perventum ad limina sedis Antiquasque domos, genitorem tollere in altos Optabam primum montes, primumque petebam. ,,Eia age, care pater, cervici imponere nostrae ; 465,,Ipse subibo humeris, nec me labor iste gravabit; ,,Quo res cunque cadent, unum et commune periclum, Una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus

[ocr errors]

,,Sit comes, et longe servet vestigia coniunx."

Haec fatus, latos humeros subiectaque colla 470 Veste super fulvique insternor pelle leonis,

Succedoque oneri: dextrae se parvus Iulus

Implicuit sequiturque patrem non passibus aequis; Pone subit coniunx. Ferimur per opaca locorum. Hic mihi nescio quod trepido male numen amicum 475 Confusam eripuit mentem. Namque avia cursu Dum sequor et nota excedo regione viarum Heu! misero coniunx fatone erepta Creusa Substitit, erravitne via, seu lassa resedit Incertum ; nec post oculis est reddita nostris. 480 Nec prius amissam respexi animumve reflexi, Quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam Venimus; hic demum collectis omnibus una Defuit, et comites natumque virumque fefellit. Qua gressum extuleram, repeto, et vestigia retro 485 Observata sequor per noctem et lumine lustro. Ausus quin etiam voces iactare per umbram, Implevi clamore vias, moestusque Creusam Nequicquam ingeminans iterumque iterumque vocavi. Quaerenti et tectis urbis sine fine furenti

490 Infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae
Visa mihi ante oculos et nota maior imago.

Obstupui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.
Tum sic affari et curas his demere dictis:

,,Quid tantum insano iuvat indulgere dolori,

495,,O dulcis coniunx? non haec sine numine divom ,,Eveniunt; nec te hinc comitem portare Creusam ,,Fas aut ille sinit superi regnator Olympi.

„Longa tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum. ,,Et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva 500,,Inter opima virum leni fluit agmine Thybris: ,,Illic res laetae regnumque et regia coniunx

,,Parta tibi. Lacrimas dilectae pelle Creusae. ,,Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas ,,Aspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo, 505,,Dardanis, et divae Veneris nurus ;

,,Sed me magna deum Genetrix his detinet oris. ,,Iamque vale, et nati serva communis amorem." Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem Dicere deseruit, tenuesque recessit in auras. 510 Ter conatus ibi collo dare brachia circum; Ter frustra comprensa manus effugit imago, Par levibus ventis volucrique simillima somno. Sic demum socios consumpta nocte reviso.

515

Atque hic ingentem comitum adfluxisse novorum
Invenio admirans numerum, matresque, virosque,
Collectam exsilio pubem, miserabile vulgus.
Undique convenere, animis opibusque parati,
In quascunque velim pelago deducere terras.
Iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae
520 Ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant
Limina portarum, nec spes opis ulla dabatur:
Cessi et sublato montes genitore petivi,

Postquam res Asiae Priamique evertere gentem
Immeritam visum Superis, ceciditque superbum
525 Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia,
Diversa exsilia et desertas quaerere terras
Auguriis agimur divom, classemque sub ipsa
Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae,
Incerti, quo fata ferant, ubi sistere detur,
530 Contrahimusque viros. Vix prima inceperat aestas
Et pater Anchises dare fatis vela iubebat.
Quid tibi nunc varios casus, discrimina fando

Expediam luctus Polydori et tristia fata,

Diram Harpyiarum rabiem, vatemque Celaenon, 535 Horrendam canibus Scyllam, saevamque Charybdin? Hoc satis est, vidi Polyphemum, Aetnaeque cavernas, Aetnaeos fratres, coelo capita alta ferentes. Hinc me digressum vestris deus appulit oris.

DIDO.

Quod felix faustumque siet, nunc ponere luctus 540 Sit satius, nostrisque animo succurrere tectis. Et meliora tuis adspirent Numina coeptis!

ACTUS TERTIUS. SCENA PRIMA.

Iuno. Venus.

Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
Tuque puerque tuus; magnum et memorabile numen,
Una dolo divom si femina victa duorum est.
545 Nec me adeo fallit, veritam te moenia nostra
Suspectas habuisse domos Carthaginis altae.

Sed quis erit modus, aut quo nunc certamina tanta ?
Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos
Exercemus? habes, tota quod mente petisti:

550 Ardet amans Dido traxitque per ossa furorem. Communem hunc ergo populum paribusque regamus Auspiciis; liceat Phrygio servire marito,

Dotalesque tuae Tyrios permittere dextrae.

VENUS.

O felix Regina deum, quis talia demens

555 Abnuat, aut tecum malit contendere bello?

« PreviousContinue »