Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Nonne videmus enim, latis inserta fenestris
Sicubi se Phobi dispergant aurea tela,
Sive lucernarum rutilus colluxerit ardor,
Extemplo hùc obverti aciem, quæ fixa repertos
Haurit inexpletum radios, fruiturque tuendo.

Altior huic verò sensu, majorque videtur
Addita, Judicioque arctè connexa potestas,
Quod simul atque ætas volventibus auxerit annis,
Hæc simul, assiduo depascens omnia visu,
Perspiciet, vis quanta loci, quid polleat ordo,
Juncturæ quis honos, ut res accendere rebus
Lumina conjurant inter se, et mutua fulgent.

Nec minor in geminis vigit auribus insita virtus,
Nec tantum in curvis quæ pervigil excubet antris
Hinc atque hinc (ubi Vox tremefecerit ostia pulsu
Aëriis invecta rotis) longèque recurset:
Scilicet Eloquio hæc sonitus, hæc fulminis alas,
Et mulcere dedit dictis et tollere corda,
Verbaque metiri numeris, versuque ligare
Repperit, et quicquid discant Libethrides undæ,
Calliope quotiès, quotiès Pater ipse canendi
Evolvat liquidum carmen, calamove loquenti
Inspiret dulces animas, digitisque figuret.

At medias fauces, et linguæ humentia templa
Gustus habet, quà se insinuet jacunda saporum
Luxuries, dona Autumni, Bacchique voluptas.

Naribus interea consedit odora hominum vis,
Docta leves captare auras, Panchaïa quales
Vere novo exhalat, Floræve quod oscula fragrant
Roscida, cum Zephyri furtim sub vesperis horâ
Respondet votis, mollemque aspirat amorem.

Tot portas altæ capitis circumdedit arci

DE PRINCIPIIS COGITANDI.
demus enim, latis inserta fenestris
Phæbi dispergant aurea tela,
narum rutilus colluxerit ardor,
húc obverti aciem, quæ fixa repertos
expletum radios, fruiturque tuendo.
uic verò sensu, majorque videtur

dicioque arctè connexa potestas,
11 atque ætas volventibus auxerit annis
, assiduo depascens omnia visu,
ris quanta loci, quid polleat ordo,
juis honos, ut res accendere rebus

jurant inter se, et mutua fulgent.
or in geminis vigit auribus insita virtus,
i in curvis quæ pervigil excubet antris
hinc (ubi Vox tremefecerit ostia pulsu
ta rotis) longèque recurset:
quio hæc sonitus, hæc fulminis alas,
ledit dictis et tollere corda,
etiri numeris, versuque ligare
quicquid discant Libethrides undæ,
ies, quoties Pater ipse canendi
lum carmen, calamove loquenti
's animas, digitisque figuret.
auces, et linguæ humentia templa
que se insinuet jacunda saporum
1 Autumni, Bacchique voluptas.
rea consedit odora hominum vis,
stare auras, Panchaïa quales
lat, Floræve quod oscula fragrant
ephyri furtim sub vesperis horâ
, mollemque aspirat amorem.
e capitis circumdedit arci

Alma Paréns, sensûsque vias per membra reclusit;
Haud solas: namque intùs agit vivata facultas,
Quâ sese explorat, contemplatusque repentè
Ipse suas animus vires, momentaque cernit.
Quid velit, aut possit, cupiat, fugiatve, vicissim
Percipit imperio gaudens; neque corpora fallunt
Morigera ad celeres actus, ac numina mentis.

Qualis Hamadryadum quondam si fortè sororum
Una, novos peragrans saltus, et devia rura;
(Atque illam in viridi suadet procumbere ripà
Fontis pura quies, et opaci frigoris umbra)
Dum prona in latices speculi de margine pendet,
Mirata est subitam venienti occurrere Nympham:
Mox eosdem, quos ipsa, artus, eadem ora gerentem
Unà inferre gradus, unà succedere sylvæ
Aspicit alludens; seseque agnoscit in undis.
Sic sensu interno rerum simulacra suarum
Mens ciet, et proprios observat conscia vultus.
Nec verò simplex ratio, aut jus omnibus unum
Constat imaginibus. Sunt quæ bina ostia nôrunt;
Hæ privos servant aditus; sine legibus illæ
Passim, quà data porta, ruunt, animoque propinquant.
Respice, cui à cunis tristes extinxit ocellos,
Sæva et in eternas mersit natura tenebras:
Illi ignota dies lucet, vernusque colorum
Offusus nitor est, et vivæ gratia formæ.
Corporis at filum, et motus, spatiumque, locique
Intervalla datur certo dignoscere tactu:
Quandoquidem his iter ambiguum est, etjanua duplex,
Exclusæque oculis species irrumpere tendunt
Per digitos. Atqui solis concessa potestas
Luminibus blandæ est radios immittere lucis.

[blocks in formation]

Undique proporrò sociis, quacunque patescit
Notitiæ campus, mistæ lasciva feruntur
Turba voluptatis comites, formæque dolorum
Terribiles visu, et portâ glomerantur in omni.
Nec vario minus introïtu magnum ingruit Illud,
Quo facere et fungi, quo res existere circùm
Quamque sibi proprio cum corpore scimus, et ire
Ordine, perpetuoque per ævum flumine labi.

Nunc age quo valeat pacto, quâ sensilis arte
Affectare viam, atque animi tentare latebras
Materies (dictis aures adverte faventes)
Exsequar. Imprimis spatii quam multa per æquor
Millia multigenis pandant se corpora seclis,
Expende. Haud unum invenies, quod mente licebit
Amplecti, nedum propriús deprendere sensu,
Moles egens certæ, aut solido sine robore, cujus
Denique mobilitas linquit, texturave partes,
Ulla nec orarum circumcæsura coërcet.
Hæc conjuncta adeò totâ compage fatetur
Mundus, et extremo clamant in limine rerum,
(Si rebus datur extremum) primordio. Firmat
Hæc eadem tactus (tactum quis dicere falsum
Audeat?) hæc oculi nec lucidus arguit orbis.

Inde potestatum enasci densissima proles ;
Nam quodcunque ferit visum, tangive laborat,
Quicquid nare bibis, vel concava concipit auris,
Quicquid lingua sapit, credas hoc omne, necesse est
Ponderibus, textu, discursu, mole, figurâ
Particulas præstare leves, et semina rerum.
Nunc oculos igitur pascunt, et luce ministrâ
Fulgere cuncta vides, spargique coloribus orbem,
Dum de sole trahunt alias, aliasque supernè

Roma DE PRINCIPIIS COGITANDI.

133

DE PRINCIPUS COGITAND!.

Detorquent, retròque docent se vertere flammas.
Nunc trepido inter se fervent corpuscula pulsu,
Ut tremor æthera per magnum, latèque natantes
Aurarum fluctus avidi vibrantia claustra
Auditûs queat allabi, sonitumque propaget.
Cominùs interdum non ullo interprete per se
Nervorum invadunt teneras quatientia fibras,
Sensiferumque urgent ultrò per viscera motum.

* * * * * * * * * * *

LIBER QUARTUS.

proporrò sociis, quacunque patescit
upus, mistæ lasciva feruntur
ptatis comites, formæque dolorum
isu, et portâ glomerantur in omni.
ninus introïtu magnum ingruit Illud,
et fungi, quo res existere circùm
ibi proprio cum corpore scimus, et ire
petuoque per ævum flumine labi.

quo valeat pacto, quâ sensilis arte
am, atque animi tentare latebras
ctis aures adverte faventes)
Imprimis spatii quam multa per æquor
genis pandant se corpora seclis,
laud unum invenies, quod mente licebat
dum propriús deprendere sensu,
certæ, aut solido sine robore, cujus
vilitas línquit, texturave partes,
rum circumcæsura coërcet.
ta adeò totâ compage fatetur
xtremo clamant in limine rerum,
ir extremum) primordio. Firmat
ictus (tactum quis dicere falsum

oculi nec lucidus arguit orbis. tum enasci densissima proles; que ferit visum, tangive laborat, bibis, vel concava concipit auris, a sapit, credas hoc omne, necesse est itu, discursu, mole, figurâ tare leves, et semina rerum. tur pascunt, et luce ministrå rides, spargique coloribus orbem, hunt alias, aliasque supernè

HACTENUs haud segnis Naturæ arcana retexi
Musarum interpres, primusque Britanna per arva
Romano liquidum deduxi flumine rivum.
Cum Tu opere in medio, spes tanti et causa laboris,
Linquis, et æternam fati te condis in umbram!
Vidi egomet duro graviter concussa dolore
Pectora, in alterius non unquam lenta dolorem;
Et languere oculos vidi, et pallascere amantem
Vultum, quo nunquam Pietas nisi rara, Fidesque,
Altus amor Veri, et purum spirabat Honestum.
Visa tamen tardi demùm inclementia morbi
Cessare est, reducemque iterum roseo ore Salutem
Speravi, atque una tecum, dilecte Favoni!
Credulus heu longos, ut quondam, fallere Soles :
Heu spes nequicquam dulces, atque irrita vota!
Heu mæstos Soles, sine te quos ducere flendo
Per desideria, et questus jam cogor inanes !

At Tu, sancta anima, et nostri non indiga luctûs

Stellanti templo, sincerique ætheris igne, Unde orta es, fruere; atque ô si secura, nec ultra Mortalis, notos olim miserata labores Respectes, tenuesque vacet cognoscere curas; Humanam si fortè alta de sede procellam Contemplêre, metus, stimulosque cupidinis acres, Gaudiaque et gemitus, parvoque in corde tumultum Irarum ingentem, et sævos sub pectore fluctus Respice et has lacrymas, memori quas ictus amore Fundo; quod possum, juxtà lugere sepulchrum Dum juvat, et mutæ vana hæc jactare favillæ.

GREEK EPIGRAM.

Αζόμενος πολύθηρον εκηβόλου άλσος ανάσσας,

Τάς δεινάς τεμένη λείπε κυναγε θεάς,
Μούνοι άρ' ένθα κύνων ζαθέων κλαγγεύσιν υλάγμοί,

'Ανταχείς Νυμφών αγροτεράν κελάδων.

[merged small][merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »