Page images
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

ON THE MARRIAGE OF HIS ROYAL HIGHNESS

THE PRINCE OF WALES.

Printed in the Cambridge Collection, 1736.

IGNARÆ nostrûm mentes, et inertia corda,
Dum curas regum, et sortem miseramur iniquam,
Quæ solio affixit, vetuitque calescere flammâ
Dulci, quæ dono divům, gratissima serpit
Viscera per, mollesque animis lene implicat æstus ;
Nec teneros sensus, Veneris nec præmia nôrunt,
Eloquiumye oculi, aut facunda silentia linguæ:

Scilicet ignorant lacrymas, sævosque dolores,
Dura rudimenta, et violentæ exordia flammæ;
Scilicet ignorant, quæ flumine tinxit amaro
Tela Venus, cæcique armamentaria Divi,
Irasque, insidiasque, et tacitum sub pectore vulnus;
Namque sub ingressu, primoque in limine Amoris
Luctus et ultrices posuere cubilia Curæ;
Intus habent dulces Risus, et Gratia sedem,
Et roseis resupina toris, roseo ore Voluptas:
Regibus huc faciles aditus; communia spernunt
Ostia, jamque expers duris custodibus istis
Panditur accessus, penetraliaque intima Templi.

Tuque Oh! Angliacis, Princeps, spes optima regnis, Ne tantum, ne finge metum: quid imagine captus Hæres, et mentem pictura pascis inani? Umbram miraris: nec longum tempus, et ipsa Ibit in amplexus, thalamosque ornabit ovantes. Ille tamen tabulis inhians longum haurit amorem, Affatu fruitur tacito, auscultatque tacentem : Immemor artificis calami, risumque, ruboremque Aspicit in fucis, pictæque in virgidis ore: Tanta Venus potuit; tantus tenet error amantes.

Nascere, magna Dies, qua sese AUGUSTA Britanno Committat Pelago, patriamque relinquat amoenam; Cujus in adventum jam nunc tria regna secundos Attolli in plausus, dulcique accensa furore Incipiunt agitare modos, et carmina dicunt: Ipse animo sedenim juvenis comitatur euntem Explorat ventos, atque auribus aëra captat, Atque auras, atque astra vocat crudelia; pectus Intentum exultat, surgitque arrecta cupido; Incusat spes ægra fretum, solitoque Videtur Latior effundi pontus, fluctusque morantes.

[ocr errors][merged small][merged small]

Nascere, Lux major, qua sese AUGUSTA Britanno
Committat juveni totam, propriamque dicabit;
At citius (precor) Oh! cedas melioribus astris :
Nox finem pompæ, finemque imponere curis
Possit, et in thalamos furtim deducere nuptam ;
Sufficiat requiemque viris, et amantibus umbras:
Adsit Hymen, et subridens cum matre Cupido
Accedant sternantque toros, ignemque ministrent;
Ilicet haud pictæ incandescit imagine formæ
Ulterius juvenis, verumque agnoscit amorem.

optima na

et ipsa

antes

amorte

rengue

Sculptile sicut ebur, faciemque arsisse venustam
Pygmaliona canunt: ante hanc suspiria ducit,
Alloquiturque amens, flammamque et vulnera narrat;
Implorata Venus jussit cum vivere signum,
Fæmineam inspirans animam; quæ gaudia surgunt,
Audiit ut primæ nascentia murmura linguæ,
Luctari in vitam, et paulatim volvere ocellos
Sedulus, aspexitque novâ splendescere flammâ ;
Corripit amplexu vivam, jamque oscula jungit
Acria confestim, recipitque rapitque; prioris
mmemor ardoris, Nymphæque oblitus eburneæ.

Tho. GRAY, Pet. Coll.

[merged small][merged small][ocr errors]

SAPPHIC ODE.

TO MR. WEST.

Mr. Mason considered this as the first original production of

Gray's Muse; the former poem being imposed as an exer. cise, by the College.

BARBARAS ædes aditure mecum
Quas Eris semper fovet inquieta,
Lis ubi latè sonat, et togatum

Æstuat agmen!

Dulcius quanto, patulis sub ulmi
Hospitæ ramis temerè jacentem
Sic libris horas, tenuique inertes

Fallere Musa?

Sæpe enim curis vagor expeditâ
Mente; dum, blandam meditans Camænam,
Vix malo rori, meminive seræ

Cedere nocti;
Et, pedes quò me rapiunt, in omni
Colle Parnassum videor videre
Fertilem sylvæ, gelidamque in omni

te Aganippen.

Risit et Ver me, facilesque Nymphæ
Nare captantem, nec ineleganti,
Manè quicquid de violis eundo

Surripit aura:

Me reclinatum teneram per herbam;
Quà leves cursus aqua cunque ducit,
Et moras dulci strepitu lapillo

Nectit in omni.

roduction si as an exer

Hæ novo nostrum ferè pectus anno
Simplices curæ tenuere, coelum
Quamdiù sudum explicuit Favonî

Purior hora:

Otia et campos nec adhuc relinquo,
Nec magis Phoebo Clytie fidelis;
(Ingruant venti licet, et senescat

Mollior æstas).

Namque, seu, lætos hominum labores
Prataque et montes recreante curru,
Purpurâ tractus oriens Eoos

Vestit, et auro;

nam,

Sedulus servo veneratus orbem
Prodigum splendoris: amoeniori
Sive dilectam meditatur igne

Pingere Calpen;
Usque dum, fulgore magis magis jam
Languido circum, variata nubes
Labitur furtim, viridisque in umbras

Scena recessit. .

« PreviousContinue »