Page images
PDF
EPUB

260

Tantum effatus. Et interea revoluta ruebat
Matura jam luce dies, noctemque fugarat.
Principio sociis edicit, signa sequantur,
Atque animos aptent armis, pugnaeque parent se.
Jamque in conspectu Teucros habet et sua castra,
Stans celsa in puppi: clipeum quum deinde sinistra
Extulit ardentem. Clamorem ad sidera tollunt
Dardanidae e muris: spes addita suscitat iras:
Tela manu jaciunt; quales sub nubibus atris
Strymoniae dant signa grues, atque aethera tranant 265
Cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo.
At Rutulo regi ducibusque ea mira videri
Ausoniis: donec versas ad litora puppes
Respiciunt, totumque allabi classibus aequor.
Ardet apex capiti, cristisque a vertice flamma
Funditur, et vastos umbo vomit aureus ignes.
Non secus ac liquida si quando nocte cometae
Sanguinei lugubre rubent; aut Sirius ardor:
Ille, sitim morbosque ferens mortalibus aegris,
Nascitur, et laevo contristat lumine coelum.

[ocr errors]

Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
Litora praecipere, et venientes pellere terra.
[Ultro animos tollit dictis, atque increpat ultro:]
Quod votis optastis, adest, perfringere dextra.

-270

275

In manibus Mars ipse, viri. Nunc conjugis esto
Quisque suae tectique memor; nunc magna referto
Facta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam,
Dum trepidi, egressisque labant vestigia prima.
Audentes fortuna juvat.'

280

Haec ait; et secum versat, quos ducere contra,
Vel quibus obsessos possit concredere muros.
Interea Aeneas socios de puppibus altis

285

Pontibus exponit. Multi servare recursus
Languentis pelagi, et brevibus se credere saltu;
Per remos alii. Speculatus litora Tarchon,

290

258. Ut sequantur.—265. Strymon, a river in Thrace, was famed as the resort of grues.-270. Capiti Aeneae.-273. Lugubre. See Ecl. 3, 8. 283. Labant vestigia, the accusative of limitation.

288. Pontibus, gangways from the ships to the land. Servare (the historic infinitive) recursus, watched when the waves rushing back, left the sea near the shore calm (languentis) and shallow (brevibus).

Qua vada non spirant, nec fracta remurmurat unda,
Sed mare inoffensum crescenti allabitur aestu,
Advertit subito proras; sociosque precatur:
'Nunc, O lecta manus, validis incumbite remis;
Tollite, ferte rates: inimicam findite rostris
Hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.
Frangere nec tali puppim statione recuso,
Arrepta tellure semel.' Quae talia postquam
Effatus Tarchon, socii consurgere tonsis,
Spumantesque rates arvis inferre Latinis;
Donec rostra tenent siccum, et sedere carinae
Omnes innocuae. Sed non puppis tua, Tarchon.
Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo,
Anceps sustentata diu, fluctusque fatigat,
Solvitur, atque viros mediis exponit in undis:
Fragmina remorum quos et fluitantia transtra
Impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.
Nec Turnum segnis retinet mora; sed rapit acer
Totam aciem in Teucros, et contra in litore sistit.
Signa canunt. Primus turmas invasit agrestes
Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos,
Occiso Therone, virûm qui maximus ultro
Aenean petit. Huic gladio, perque aerea suta,

295

300

305

310

Per tunicam squalentem auro, latus haurit apertum.

315

Inde Lichan ferit, exsectum jam matre perempta,
Et tibi, Phoebe, sacrum; casus evadere ferri
Quod licuit parvo. Nec longe Cissea durum,
Immanemque Gyan, sternentes agmina clava,
Dejecit leto;
nihil illos Herculis arma,
Nec validae juvere manus, genitorque Melampus,
Alcidae comes, usque graves dum terra labores
Praebuit. Ecce Pharo, voces dum jactat inertes,
Intorquens jaculum, clamanti sistit in ore.

320

303. Dorso probably refers to an accumulation of sand.-304. Fatigare fluctus, to exercise, to keep in active employment the waves, which tossed it hither and thither.-307. Retrahere pedem, to cause the feet of the warriors to slide back, from the slippery nature of the moistened sand.

310. Canunt is used both transitively and intransitively.-313. Here, and at the end of verse 369, et has been ingeniously conjectured.319. Herculis arma, clava.-320. Of Melampus and his companionship with Hercules, we know nothing.

Tu quoque, flaventem prima lanugine malas

Dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon; 325
Dardania stratus dextra, securus amorum,

330

335

340

Qui juvenum tibi semper erant, miserande, jaceres;
Ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci
Progenies; septem numero, septenaque tela
Conjiciunt: partim galea clipeoque resultant
Irrita, deflexit partim stringentia corpus
Alma Venus. Fidum Aeneas affatur Achaten:
'Suggere tela mihi; non ullum dextera frustra
Torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graiûm
Iliacis campis.' Tum magnam corripit hastam,
Et jacit. Illa volans clipei transverberat aera
Maeonis, et thoraca simul cum pectore rumpit.
Huic frater subit Alcanor, fratremque ruentem
Sustentat dextra; trajecto missa lacerto
Protinus hasta fugit, servatque cruenta tenorem,
Dexteraque ex humero nervis moribunda pependit.
Tum Numitor, jaculo fratris de corpore rapto,
Aenean petiit; sed non et figere contra
Est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.
Hic Curibus, fidens primaevo corpore, Clausus
Advenit, et rigida Dryopem ferit eminus hasta
Sub mentum, graviter pressa, pariterque loquentis
Vocem animamque rapit trajecto gutture; at ille
Fronte ferit terram, et crassum vomit ore cruorem.
Tres quoque Threïcios, Boreae de gente suprema,
Et tres, quos Idas pater et patria Ismara mittit,
Per varios sternit casus. Accurrit Halesus,
Auruncaeque manus; subit et Neptunia proles,
Insignis Messapus equis. Expellere tendunt
Nunc hi, nunc illi: certatur limine in ipso
Ausoniae. Magno discordes aethere venti
Proelia ceu tollunt, animis et viribus aequis;
Non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit;
Anceps pugna diu; stant obnixa omnia contra:

334. Steterunt. See Gram. § 141, 3.

345

350

355

345. Curibus. See A. 6, 812. Clausus. See A. 7, 707.-350. Boreas, a mythic founder of the ancient race (gente suprema) of the Thracians. 351. Ismara. See Ecl. 6, 30.- 352. Halesus. See A. 7, 723. 353. Auruncae. See vol. i. p. 140, line 29.-354. Messapus. See A. 7, 691.

Haud aliter Trojanae acies, aciesque Latinae
Concurrunt: haeret pede pes, densusque viro vir.

At parte ex alia, qua saxa rotantia late
Impulerat torrens, arbustaque diruta ripis,
Arcadas, insuetos acies inferre pedestres,
Ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci,
Aspera quîs natura loci dimittere quando
Suasit equos; unum quod rebus restat egenis,

360

365

Nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:
'Quo fugitis, socii? per vos, et fortia facta;
Per ducis Evandri nomen, devictaque bella,

370

Spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi,
Fidite ne pedibus. Ferro rumpenda per hostes
Est via. Qua globus ille virûm densissimus urget,
Hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit.
Numina nulla premunt: mortali urgemur ab hoste 375
Mortales: totidem nobis animaeque manusque.
Ecce, maris magna claudit nos objice pontus;
Deest jam terra fugae. Pelagus, Trojamne petemus?"
Haec ait, et medius densos prorumpit in hostes.

Obvius huic primum, fatis adductus iniquis,
Fit Lagus: hunc, magno vellit dum pondere saxum,
Intorto figit telo, discrimina costis

380

Per medium qua spina dabat; hastamque receptat
Ossibus haerentem. Quem non super occupat Hisbo,
Ille quidem hoc sperans: nam Pallas ante ruentem, 385
Dum furit, incautum, crudeli morte sodalis,
Excipit; atque ensem tumido in pulmone recondit.
Hinc Sthenelum petit, et Rhoeti de gente vetusta
Anchemolum, thalamos ausum incestare novercae.
Vos etiam gemini Rutulis cecidistis in arvis,
Daucia, Laride Thymberque, simillima proles,
Indiscreta suis, gratusque parentibus error;
At nunc dura dedit vobis discrimina Pallas.

390

366. Quis (quibus, which must be translated as iis) quando accounts for the repulse of the Arcadian cavalry (see verse 238), who were not accustomed to fight on foot.-369. Oro is involved as governing vosif we are not to understand per vos as a legitimate expression. See verses 313 and 597.-373. See verse 239.-378. Deest; one syllable. Trojam, the camp.

383. Dabāt has a long by the arsis.-384. Quem, Pallanta. Occupare super, to surprise while thus engaged.

Nam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis;
Te decisa suum, Laride, dextera quaerit;
Semianimesque micant digiti, ferrumque retractant.

395

405

410

Arcadas accensos monitu, et praeclara tuentes
Facta viri, mixtus dolor et pudor armat in hostes.
Tum Pallas bijugis fugientem Rhoetea praeter
Trajicit. Hoc spatium, tantumque morae fuit Ilo; 400
Ilo namque procul validam direxerat hastam,
Quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra,
Te fugiens, fratremque Tyren: curruque volutus
Caedit semianimis Rutulorum calcibus arva.
Ac velut optato, ventis aestate coortis,
Dispersa immittit silvis incendia pastor;
Correptis subito mediis, extenditur una
Horrida per latos acies Vulcania campos;
Ille sedens victor flammas despectat ovantes.
Non aliter sociûm virtus coït omnis in unum,
Teque juvat, Palla. Sed bellis acer Halesus
Tendit in adversos, seque in sua colligit arma.
Hic mactat Ladona, Pheretaque, Demodocumque;
Strymonio dextram fulgenti deripit ense,
Elatam in jugulum; saxo ferit ora Thoantis,
Ossaque dispersit cerebro permixta cruento.
Fata canens silvis genitor celarat Halesum;
Ut senior leto canentia lumina solvit ;
Injecere manum Parcae, telisque sacrarunt
Evandri: quem sic Pallas petit ante precatus:
'Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,
Fortunam atque viam duri per pectus Halesi.
Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.'
Audiit illa Deus: dum texit Imaona Halesus,
Arcadio infelix telo dat pectus inermum.

At non caede viri tanta perterrita Lausus,
Pars ingens belli, sinit agmina. Primus Abantem
Oppositum interimit, pugnae nodumque moramque.

415

420

425

394. Caput has a long by the arsis.-396. Semianimes, sem-ya-ni-mes. So at verse 404.-400. The death of Ilus is only postponed.-405. Optato, an adverb.-412. Colligere se in sua arma, to prepare for combat by covering the breast with the shield, as it were gathering the limbs so as to present a small surface. See the opposite, verse 425.-419. Parcae. See Ed. 4, 47.-423. A trophy is here alluded to. See A. 11, 6, &c.— 426. Lausus. See A. 7, 649.

« PreviousContinue »