Page images
PDF
EPUB

Et potes in totidem classem convertere Nymphas :
Nos aliquid Rutulos contra juvisse, nefandum est?
Aeneas ignarus abest: ignarus et absit.

Est Paphus, Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:
Quid gravidam bellis urbem et corda aspera tentas?
Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
Conamur? nos? an miseros qui Troas Achivis
Objecit? Quae causa fuit consurgere in arma
Europamque Asiamque, et foedera solvere furto?
Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter?
Aut ego tela dedi, fovive Cupidine bella?
Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis
Haud justis assurgis, et irrita jurgia jactas.'
Talibus orabat Juno; cunctique fremebant
Coelicolae assensu vario: ceu flamina prima
Cum deprensa fremunt silvis, et caeca volutant
Murmura, venturos nautis prodentia ventos.

[blocks in formation]

105

Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas, 100
Infit-eo dicente, Deûm domus alta silescit,
Et tremefacta solo tellus; silet arduus aether;
Tum Zephyri posuere; premit placida aequora pontus.—
'Accipite ergo animis, atque haec mea figite dicta.
Quandoquidem Ausonios conjungi foedere Teucris
Haud licitum, nec vestra capit discordia finem:
Quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo:
Seu fatis Italûm castra obsidione tenentur,
Sive errore malo Trojae, monitisque sinistris.
Nec Rutulos solvo. Sua cuique exorsa laborem
Fortunamque ferent. Rex Jupiter omnibus idem.
Fata viam invenient.' Stygii per flumina fratris,
Per pice torrentes atraque voragine ripas,
Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
Hic finis fandi: solio tum Jupiter aureo
Surgit; coelicolae medium quem ad limina ducunt.
Interea Rutuli portis circum omnibus instant

110

115

'83. See A. 9, 80, &c.-92. Adulter, Paris.-96. Orabat. See A. 7, 446. 103. Posuere. See A. 1, 234.--108. Fuat, from the obsolete verb fuo (pu), from which we have fui, &c.—113. Stygii. See A. 6, 323.116. Aureo, a dissyllable.-117. Medium, &c. A Roman usage. See A. 1, 73.

Sternere caede viros, et moenia cingere flammis.
At legio Aeneadûm vallis obsessa tenetur,
Nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis
Nequidquam, et rara muros cinxere corona.
Asius Imbrasides, Hicetaoniusque Thymoetes,
Assaracique duo, et senior cum Castore Thymbris,
Prima acies: hos germani Sarpedonis ambo,
Et Clarus et Themon, Lycia comitantur ab alta.
Fert ingens toto connixus corpore saxum,
Haud partem exiguam montis, Lyrnessius Acmon,
Nec Clytio genitore minor, nec fratre Menestheo.
Hi jaculis, illi certant defendere saxis,
Molirique ignem, nervoque aptare sagittas.
Ipse inter medios, Veneris justissima cura,
Dardanius caput, ecce, puer detectus honestum,
Qualis gemma, micat, fulvum quae dividit aurum,
Aut collo decus, aut capiti: vel quale per artem
Inclusum buxo, aut Oricia terebintho

120

125

130

135

Lucet ebur; fusos cervix cui lactea crines

Accipit et molli subnectens circulus auro.

Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes
Vulnera dirigere, et calamos armare veneno,
Maeonia generose domo, ubi pinguia culta
Exercentque viri, Pactolosque irrigat auro.
Affuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni
Aggere moerorum sublimem gloria tollit:
Et Capys; hinc nomen Campanae ducitur urbi.
Illi inter sese duri certamina belli
Contulerant; media Aeneas freta nocte secabat.
Namque, ut ab Evandro castris ingressus Etruscis,
Regem adit, et regi memorat nomenque genusque;
Quidve petat, quidve ipse ferat, Mezentius arma
Quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni

140

145

150

122. Corona. See A. 9, 508.-125. Sarpedonis. See A. 1, 100.126. Lycia. See A. 4, 143.-128. Lyrnessius, from Lyrnessus, a town of Mysia.-132. Ipse, &c. Ascanius.-133. Detectus caput, the accusative of limitation. See A. 4, 558.-136. Buxo; ō unelided. Oricum, a town to the north of Epirus.-137. Cui accipit crines. See A. 6, 473. --141. Maeonia. See A. 8, 499. Domo; ō unelided.-142. The Pactolos was a river of Lydia, famous for its golden sands.-144. Moerorum. See verse 24.-145. Urbi, Capua. Livy, 4, 37.

149. Regi. Tarchon, the leader of the Etrurians.

Edocet; humanis quae sit fiducia rebus,

Admonet, immiscetque preces. Haud fit mora; Tarchon
Jungit opes, foedusque ferit; tum libera fati
Classem conscendit, jussis gens Lydia Divûm,
Externo commissa duci. Aeneïa puppis

Prima tenet, rostro Phrygios subjuncta leones;
Imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.
Hic magnus sedet Aeneas, secumque volutat
Eventus belli varios; Pallasque sinistro
Affixus lateri, jam quaerit sidera, opacae

Pandite nunc Helicona, Deae, cantusque movete

Noctis iter; jam quae passus terraque marique.

Quae manus interea Tuscis comitetur ab oris

Aenean, armetque rates, pelagoque vehatur.

155

160

165

Massicus aerata princeps secat aequora Tigri;
Sub quo mille manus juvenum; qui moenia Clusî,
Quique urbem liquere Cosas: quîs tela, sagittae,
Corytique leves humeris, et letifer arcus.

Una torvus Abas: huic totum insignibus armis
Agmen, et aurato fulgebat Apolline puppis.
Sexcentos illi dederat Populonia mater
Expertos belli juvenes: ast Ilva trecentos,

170

Insula, inexhaustis Chalybum generosa metallis.

Tertius, ille hominum Divûmque interpres Asilas, 175
Cui pecudum fibrae, coeli cui sidera parent,

Et linguae volucrum, et praesagi fulminis ignes;
Mille rapit densos acie, atque horrentibus hastis.
Hos parere jubent Alpheae ab origine Pisae,

Urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur, 180
Astur equo fidens et versicoloribus armis.

Tercentum adjiciunt-mens omnibus una sequendi-
Qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis,
Et Pyrgi veteres, intempestaeque Graviscae.

Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello,
Transierim, Cinyra; et paucis comitate Cupavo,

185

154. Libera fati. See Zumpt, § 437. And for the allusion, see A. 8, 502, &c.-155. Lydia. See A. 2, 781.-156. Duci; i unelided.158. Ida. See A. 2, 694. The neighbourhood of Troy was colonised by Phrygians.-160. Pallas. See A. 8, 104, &c.

163. Helicona. See A. 7, 641.-166. Tigri. See A. 5, 116.

168. Quis quibus.-174. Chalybum. See A. 8, 421.

186. This passage seems corrupt. The best meaning to be extracted

Cujus olorinae surgunt de vertice pennae—
Crimen amor vestrum-formaeque insigne paternae.
Namque ferunt luctu Cycnum Phaëthontis amati,
Populeas inter frondes umbramque sororum
Dum canit, et maestum Musa solatur amorem,
Canentem molli pluma duxisse senectam,
Linquentem terras, et sidera voce sequentem.
Filius, aequales comitatus classe catervas,
Ingentem remis Centaurum promevet: ille
Instat aquae, saxumque undis immane minatur
Arduus, et longa sulcat maria alta carina.

Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,
Fatidicae Mantus et Tusci filius amnis,
Qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen;
Mantua, dives avis; sed non genus omnibus unum :
Gens illi triplex, populi sub gente quaterni;
Ipsa caput populis; Tusco de sanguine vires.
Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,
Quos patre Benaco, velatus arundine glauca,
Mincius infesta ducebat in aequora pinu.

It gravis Aulestes, centenaque arbore fluctum
Verberat assurgens: spumant vada marmore verso.
Hunc vehit immanis Triton, et caerula concha
Exterrens freta: cui laterum tenus hispida nanti
Frons hominem praefert, in pristin desinit alvus;
Spumea semifero sub pectore murmurat unda.
Tot lecti proceres ter denis navibus ibant
Subsidio Trojae, et campos salis aere secabant.

Jamque dies coelo concesserat, almaque curru
Noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum:
Aeneas-neque enim membris dat cura quietem-
Ipse sedens clavumque regit, velisque ministrat.
Atque illi medio in spatio, chorus, ecce, suarum

190

195

200

205

210

215

as it stands seems to be, that Cinyras and Cupavo, sons of Cycnus, who is mentioned in connection with the story of Phaethon (Ovid, Met. 2, 369, &c.), led the Ligurians, and wore on their crests swans feathers, and had a swan as the ensign of their ship. Vestrum is probably for vestrorum; referring both to Cycnus and the sisters (sororum, verse 190) of Phaethon, whose love (amor) for Phaethon led them to murmur (crimen) against his death by Jupiter's thunderbolts; and hence their transformation.

209. Triton. See A. 1, 144.

Occurrit comitum, Nymphae, quas alma Cybebe
Numen habere maris, Nymphasque e navibus esse
Jusserat, innabant pariter, fluctusque secabant;
Quot prius aeratae steterant ad litora prorae.
Agnoscunt longe regem, lustrantque choreïs.
Quarum quae fandi doctissima, Cymodocea,
Pone sequens, dextra puppim tenet, ipsaque dorso
Eminet, ac laeva tacitis subremigat undis.
Tum sic ignarum alloquitur: 'Vigilasne, Deûm gens,
Aenea? Vigila, et velis immitte rudentes.
Nos sumus Idaeae sacro de vertice pinus,
Nunc pelagi Nymphae, classis tua. Perfidus ut nos
Praecipites ferro Rutulus flammaque premebat,
Rupimus invitae tua vincula, teque per aequor
Quaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit,
Et dedit esse Deas, aevumque agitare sub undis.
At puer Ascanius muro fossisque tenetur
Tela inter media, atque horrentes Marte Latinos.
Jam loca jussa tenent forti permixtus Etrusco
Arcas eques; medias illis opponere turmas,
Ne castris jungant, certa est sententia Turno.
Surge, age, et Aurora socios veniente vocari

220

225

230

235

240

Primus in arma jube, et clipeum cape, quem dedit ipse
Invictum Ignipotens, atque oras ambiit auro.

Crastina lux, mea si non irrita dicta putaris,

Ingentes Rutulae spectabit caedis acervos.'

245

Dixerat, et dextra discedens impulit altam,
Haud ignara modi, puppim: fugit illa per undas,
Ocior et jaculo et ventos aequante sagitta.
Inde aliae celerant cursus. Stupet inscius ipse

250

Tros Anchisiades; animos tamen omine tollit. Tum breviter supera aspectans convexa precatur: 'Alma parens Idaea Deûm, cui Dindyma cordi, Turrigeraeque urbes, bijugique ad frena leones; Tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques Augurium, Phrygibusque adsis pede, Diva, secundo.' 255 229. Immitte. See A. 6, 1.-238. Aeneas, we may suppose, had sent the Arcadian (A. 8, 518) and Etruscan cavalry to meet him at the mouth of the river. Turnus was preventing them from combining with the Trojans in the camp.-242. Clipeum. See A. 8, 625, &c.

252. Idaea. See A. 9, 620. Deûm, deorum. Dindyma. See A. 9, 618. Cui cordi. See A. 7, 326.-253. Turrigerae. See A. 6, 785.

« PreviousContinue »