Page images
PDF
EPUB

Aut rastris terram domat, aut quatit oppida bello.
Omne aevum ferro teritur, versaque juvencûm
Terga fatigamus hasta; nec tarda senectus
Debilitat vires animi, mutatque vigorem.
Canitiem galea premimus; semperque recentes
Comportare juvat praedas, et vivere rapto.
Vobis picta croco et fulgenti murice vestis;
Desidiae cordi; juvat indulgere choreis;

Et tunicae manicas, et habent redimicula mitrae.
O vere Phrygiae, neque enim Phryges! ite per alta
Dindyma, ubi assuetis biforem dat tibia cantum.
Tympana vox buxusque vocat Berecyntia matris
Idaeae: sinite arma viris, et cedite ferro.'

Talia jactantem dictis, ac dira canentem
Non tulit Ascanius; nervoque obversus equino
Contendit telum, diversaque brachia ducens,
Constitit, ante Jovem supplex per vota precatus:
'Jupiter omnipotens, audacibus adnue coeptis.
Ipse tibi ad tua templa feram sollemnia dona,
Et statuam ante aras aurata fronte juvencum,
Candentem, pariterque caput cum matre ferentem,
Jam cornu petat, et pedibus qui spargat arenam.'
Audiit, et coeli genitor de parte serena

610

615

620

625

630

Intonuit laevum; sonat una fatifer arcus.

Effugit horrendum stridens adducta sagitta,

Perque caput Remuli venit, et cava tempora ferro
Trajicit. I, verbis virtutem illude superbis.

Bis capti Phryges haec Rutulis responsa remittunt.' 635
Hoc tantum Ascanius; Teucri clamore sequuntur,
Laetitiaque fremunt, animosque ad sidera tollunt.
Aetheria tum forte plaga crinitus Apollo
Desuper Ausonias acies urbemque videbat,

609. Versaque. Even agricultural labour employs the spear. 610. Fatigamus has us long by the arsis.-612. Canitiem. See natos (verse 603), pueri (verse 605), juventus (verse 607), senectus (verse 610). -614. Murice. See A. 4, 262.-615. Cordi. See A. 7, 324.-616. See A. 4, 216.-618. Dindyma, singular Dindymus, a Mysian mountain, celebrated for the worship of Cybele. Biforem cantum, alluding to the double flute used in the worship of Cybele.-619. Berecyntia. See A. 6, 785.

629. Qui jam, &c.

632. Horrendum. See Ecl. 3, 8. Adducta. See A. 5, 507.

Nube sedens, atque his victorem affatur Iülum:
'Macte nova virtute, puer; sic itur ad astra,
Dîs genite, et geniture Deos. Jure omnia bella
Gente sub Assaraci fato ventura resident.
Nec te Troja capit.' Simul haec effatus, ab alto
Aethere se mittit, spirantes dimovet auras,
Ascaniumque petit: formam tum vertitur oris
Antiquum in Buten. Hic Dardanio Anchisae
Armiger ante fuit, fidusque ad limina custos;
Tum comitem Ascanio pater addidit. Ibat Apollo
Omnia longaevo similis, vocemque, coloremque,
Et crines albos, et saeva sonoribus arma,
Atque his ardentem dictis affatur Iülum:
'Sit satis, Aenide, telis impune Numanum

Oppetiisse tuis: primam hanc tibi magnus Apollo,
Concedit laudem, et paribus non invidet armis;
Cetera parce, puer, bello.' Sic orsus Apollo,
Mortales medio aspectus sermone reliquit,
Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
Agnovere Deum proceres divinaque tela

640

645

650

655

665

Dardanidae, pharetramque fuga sensere sonantem. 660
Ergo avidum pugnae dictis ac numine Phoebi
Ascanium prohibent: ipsi in certamina rursus
Succedunt, animasque in aperta pericula mittunt.
It clamor totis per propugnacula muris;
Intendunt acres arcus, amentaque torquent.
Sternitur omne solum telis: tum scuta cavaeque
Dant sonitum flictu galeae, pugna aspera surgit.
Quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis
Verberat imber humum: quam multa grandine nimbi
In vada praecipitant, cum Jupiter horridus Austris 670
Torquet aquosam hiemem, et coelo cava nubila rumpit.
Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti,

Quos Jovis eduxit luco silvestris Iaera,

642. Geniture Deos. A compliment to Augustus. See A. 1, 288.— 646. Vertitur formam, accusative of limitation.-647. Dardanio; o unelided.-650. Omnia. See A. 4, 558. Coloremque. Last syllable elided before Et.-653. Aenide; others read Aeneada.-656. Cetera, accusative of limitation.-666. Sternitur. See A. 8, 719.-668. Haedis. Time when. Probably in December.-670. Praecipitant. See A. 1, 234; 10, 804. Jupiter, the air-god.

672. Idaeo. See A. 2, 694.-673. Iaera, seemingly one of the Oreades,

Abietibus juvenes patriis et montibus aequos,
Portam, quae ducis imperio commissa, recludunt,
Freti armis, ultroque invitant moenibus hostem.
Ipsi intus, dextra ac laeva, pro turribus astant,
Armati ferro, et cristis capita alta corusci.
Quales aëriae liquentia flumina circum,
Sive Padi ripis, Athesim seu propter amoenum,
Consurgunt geminae quercus, intonsaque coelo
Attollunt capita, et sublimi vertice nutant.
Irrumpunt, aditus Rutuli ut videre patentes.
Continuo Quercens, et pulcher Aquicolus armis,

675

680

Et praeceps animi Tmarus, et Mavortius Haemon, 685
Agminibus totis aut versi terga dedere,

Aut ipso portae posuere in limine vitam.

Tum magis increscunt animis discordibus irae;
Et jam collecti Troës glomerantur eodem,

690

695

Et conferre manum et procurrere longius audent.
Ductori Turno diversa in parte furenti,
Turbantique viros, perfertur nuncius, hostem
Fervere caede nova, et portas praebere patentes.
Deserit inceptum, atque immani concitus ira
Dardaniam ruit ad portam, fratresque superbos.
Et primum Antiphaten, is enim se primus agebat,
Thebana de matre nothum Sarpedonis alti,
Conjecto sternit jaculo; volat Itala cornus
Aëra per tenerum, stomachoque infixa sub altum
Pectus abit: reddit specus atri vulneris undam
Spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit.
Tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit
Aphidnum;

Tum Bitian ardentem oculis animisque frementem;
Non jaculo, neque enim jaculo vitam ille dedisset;
Sed magnum stridens contorta phalarica venit
Fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga,
Nec duplici squama lorica fidelis et auro
Sustinuit: collapsa ruunt immania membra.

700

705

A. 1, 500.-674. Abietibus-ābyětĭbus.-680. Athesim. A river falling into the Adriatic north of the Po; now the Adige.

697. Thebana. Of the many cities of this name, from Sarpedonis (A. 1, 100), we infer that the Thebes mentioned was in Lycia.707. Squama et auro. See G. 2, 486.

Dat tellus gemitum, et clipeum super intonat ingens.
Talis in Euboïco Baiarum litore quondam
Saxea pila cadit, magnis quam molibus ante
Constructam ponto jaciunt: sic illa ruinam
Prona trahit, penitusque vadis illisa recumbit:
Miscent se maria, et nigrae attolluntur arenae:

710

Tum sonitu Prochyta alta tremit, durumque cubile 715
Inarime Jovis imperiis imposta Typhoee.

Hic Mars armipotens animum viresque Latinis
Addidit, et stimulos acres sub pectore vertit;
Immisitque Fugam Teucris atrumque Timorem.
Undique conveniunt, quoniam data copia pugnae,
Bellatorque animo Deus incidit.

Pandarus, ut fuso germanum corpore cernit,
Et quo sit fortuna loco, qui casus agat res;
Portam vi multa converso cardine torquet,
Obnixus latis humeris; multosque suorum,
Moenibus exclusos, duro in certamine linquit:
Ast alios secum includit, recipitque ruentes.
Demens! qui Rutulûm in medio non agmine regem
Viderit irrumpentem, ultroque incluserit urbi:
Immanem veluti pecora inter inertia tigrim.
Continuo nova lux oculis effulsit, et arma

720

725

730

Horrendum sonuere: tremunt in vertice cristae

Sanguineae, clipeoque micantia fulmina mittit.

735

Agnoscunt faciem invisam atque immania membra
Turbati subito Aeneadae. Tum Pandarus ingens
Emicat, et mortis fraternae fervidus ira
Effatur: Non haec dotalis regia Amatae,

Nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.
Castra inimica vides: nulla hinc exire potestas.'
Olli subridens sedato pectore Turnus:

‘Incipe, siqua animo virtus, et consere dextram ;
Hic etiam inventum Priamo narrabis Achillen.'

740

710. Virgil compares the fall of Bitias with that of a mass of masonry, such as was used at Baiae (near Cumae; hence Euboico. See 4. 6, 2), in the extraordinary marine structures of which the Romans were so fond. 715. Prochyta; 716. Inarime (Aenaria or Pithecusa), islands off the coast of Campania. Typhoeo. For a different legend, see A. 1, 665.

728. Demens qui viderit. See A. 6, 591.-732. Horrendum. See Ecl. 3, 8. 737. Amatae. See p. 1, line 10.-740. Olli. See A. 1, 254.-742. See

745

Dixerat: ille rudem nodis et cortice crudo
Intorquet, summis adnixus viribus, hastam.
Excepere aurae vulnus; Saturnia Juno
Detorsit veniens, portaeque infigitur hasta.
'At non hoc telum, mea quod vi dextera versat,
Effugies: neque enim is teli nec vulneris auctor.'
Sic ait, et sublatum alte consurgit in ensem,
Et mediam ferro gemina inter tempora frontem
Dividit, impubesque immani vulnere malas.
Fit sonus; ingenti concussa est pondere tellus:
Collapsos artus atque arma cruenta cerebro
Sternit humi moriens: atque illi partibus aequis
Huc caput atque illuc humero ex utroque pependit. 755
Diffugiunt versi trepida formidine Troës.

Et si continuo victorem ea cura subisset,

Rumpere claustra manu, sociosque immittere portis,
Ultimus ille dies bello gentique fuisset.

Sed furor ardentem caedisque insana cupido
Egit in adversos.

750

760

Principio Phalerim, et succiso poplite Gygen
Excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas
In tergum: Juno vires animumque ministrat.
Addit Halym comitem, et confixa Phegea parma;
Ignaros deinde in muris, Martemque cientes,
Alcandrumque Haliumque Noëmonaque Prytanimque.
Lyncea tendentem contra, sociosque vocantem,
Vibranti gladio connixus ab aggere dexter

765

Occupat; huic uno dejectum comminus ictu
Cum galea longe jacuit caput: inde ferarum
Vastatorem Amycum, quo non felicior alter
Unguere tela manu ferrumque armare veneno:
Et Clytium Aeoliden, et amicum Crethea Musis;
Crethea Musarum comitem; cui carmina semper
Et citharae cordi, numerosque intendere nervis:
Semper equos atque arma virûm pugnasque

canebat.

Tandem ductores, audita caede suorum,
Conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus;

770

775

an expression somewhat similar, noted A. 2, 547.-743. Dixerat. See A. 2, 621. Ille, Pandarus.-748. Is, talis, tam imbellis.

764. Tergum; others read tergus.-767. Noëmonaque by the arsis.— 775. Cui cordi. See A. 7, 324.

« PreviousContinue »