Page images
PDF
EPUB

Pauperis Evandri, passimque armenta videbant
Romanoque foro et lautis mugire Carinis.

Ut ventum ad sedes: 'Haec,' inquit, ‘limina victor
Alcides subiit; haec illum regia cepit.

Aude, hospes, contemnere opes, et te quoque dignum
Finge Deo, rebusque veni non asper egenis.'
Dixit, et angusti subter fastigia tecti
Ingentem Aenean duxit, stratisque locavit,
Effultum foliis et pelle Libystidis ursae.

Nox ruit, et fuscis tellurem amplectitur alis.

360

365

At Venus haud animo nequidquam exterrita mater, 370
Laurentumque minis et duro mota tumultu,

375

Vulcanum alloquitur, thalamoque haec conjugis aureo
Incipit, et dictis divinum aspirat amorem:
'Dum bello Argolici vastabant Pergama reges
Debita, casurasque inimicis ignibus arces;
Non ullum auxilium miseris, non arma rogavi
Artis opisque tuae; nec te, carissime conjux,
Incassumve tuos volui exercere labores,
Quamvis et Priami deberem plurima natis,
Et durum Aeneae flevissem saepe laborem.

380

Nunc, Jovis imperiis, Rutulorum constitit oris:

Ergo eadem supplex venio, et sanctum mihi numen

Arma rogo, genitrix nato. Te filia Nerei,

Te potuit lacrimis Tithonia flectere conjux.

Aspice, qui coëant populi, quae moenia clausis

385

Ferrum acuant portis, in me excidiumque meorum.'

Dixerat, et niveis hinc atque hinc Diva lacertis
Cunctantem amplexu molli fovet: ille repente
Accepit solitam flammam, notusque medullas
Intravit calor, et labefacta per ossa cucurrit:
Non secus atque olim, tonitru cum rupta corusco
Ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
Sensit laeta dolis, et formae conscia conjux.
Tum pater aeterno fatur devinctus amore:
'Quid causas petis ex alto? fiducia cessit

390

395

361. Carinis, between the Palatine, Esquiline, and Caelian hills.363. Subiit by the arsis.-368. Libystidis. See A. 5, 37.

372. Aureo, a dissyllable.-375. Debita, destined to fall.-383. Thetis, daughter of the sea-god Nereus, had obtained from Vulcan armour for her son Achilles; and Aurora (see A. 4, 585) for her son Memnon. See

Quo tibi, Diva, mei?

Similis si cura fuisset,

Tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset.

Nec pater omnipotens Trojam, nec fata vetabant
Stare, decemque alios Priamum superesse per annos.
Et nunc, si bellare paras, atque haec tibi mens est; 400
Quidquid in arte mea possum promittere curae,
Quod fieri ferro, liquidove potest electro,

Quantum ignes animaeque valent: absiste precando
Viribus indubitare tuis.' Ea verba locutus,
Optatos dedit amplexus, placidumque petivit
Conjugis infusus gremio per membra soporem.

Inde, ubi prima quies medio jam noctis abactae
Curriculo expulerat somnum, cum femina, primum,
Cui tolerare colo vitam tenuique Minerva,
Impositum cinerem et sopitos suscitat ignes,

405

410

Noctem addens operi, famulasque ad lumina longo

Exercet penso; castum ut servare cubile

Conjugis, et possit parvos educere natos:

Haud secus ignipotens, nec tempore segnior illo,

415

420

Mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit.
Insula Sicanium juxta latus Aeoliamque
Erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis,
Quam subter specus et Cyclopum exesa caminis
Antra Aetnaea tonant, validique incudibus ictus
Auditi referunt gemitum, striduntque cavernis
Stricturae Chalybum, et fornacibus ignis anhelat,
Vulcani domus, et Vulcania nomine tellus.
Hoc tunc Ignipotens coelo descendit ab alto.
Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro,
Brontesque, Steropesque, et nudus membra Pyracmon.
His informatum manibus jam parte polita

Fulmen erat, toto genitor quae plurima coelo

426

A. 1, 489.-398. Troy's doom could not be averted, but it might have been postponed.-402. Electrum, a mixed metal-four parts gold, one silver.

410. Sopitos ignes. See A. 5, 743.

416. Insula, Hiera, or Vulcania, lying between Sicily and Lipare. See A. 1, 52.-418. Cyclopum. See A. 3, 616.-419. Aetnaea, either Aetna-like (A. 7, 786), or communicating with Aetna.-421. Chalybum, a tribe of Pontus, noted for their skill in the manufacture of iron. Hence the use of chalybs, verse 446.-423. Hoc, an old form for huc.425. Brontesque by the arsis. Nudus membra, the accusative of limita tion.-426. Informare, to block into shape. See verse 447.-427. Genitor,

Dejicit in terras; pars imperfecta manebat.
Tres imbris torti radios, tres nubis aquosae
Addiderant, rutili tres ignis et alitis Austri.
Fulgores nunc terrificos, sonitumque, metumque
Miscebant operi, flammisque sequacibus iras.
Parte alia Marti currumque rotasque volucres
Instabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes;
Aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma,
Certatim squamis serpentum auroque polibant,
Connexosque angues, ipsamque in pectore Divae
Gorgona, desecto vertentem lumina collo.

430

435

440

445

'Tollite cuncta,' inquit, 'coeptosque auferte labores,
Aetnaei Cyclopes, et huc advertite mentem:
Arma acri facienda viro. Nunc viribus usus,
Nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra.
Praecipitate moras.' Nec plura effatus; at illi
Ocius incubuere omnes, pariterque laborem
Sortiti. Fluit aes rivis, aurique metallum;
Vulnificusque chalybs vasta fornace liquescit.
Ingentem clipeum informant, unum omnia contra
Tela Latinorum; septenosque orbibus orbes
Impediunt. Alii ventosis follibus auras
Accipiunt redduntque; alii stridentia tinguunt
Aera lacu. Gemit impositis incudibus antrum.
Illi inter sese multa vi brachia tollunt

450

In numerum, versantque tenaci forcipe massam.
Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris,
Evandrum ex humili tecto lux suscitat alma,
Et matutini volucrum sub culmine cantus.

455

Consurgit senior, tunicaque inducitur artus,

Et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis:

Tum lateri atque humeris Tegeaeum subligat ensem,

Demissa ab laeva pantherae terga retorquens.
Nec non et gemini custodes limine ab alto

460

Jupiter. Quae plurima fulmina.-430. Tres alitis Austri.-436. Squamis auroque. See G. 2, 477.-438. Gorgona. See A. 6, 286.

448. This seems to mean that seven circles of steel were entwined and welded together.-449, &c. Compare G. 4, 170, &c.-452. Expressive of laborious motion. See A. 7, 811.

454. Pater Lemnius; Vulcan, from his worship at the island of Lemnos, and the legend of his fall from heaven upon it.—458. Tyrrhena. See A. 6, 697.-459. Tegeacum. See A. 5, 299.

Praecedunt, gressumque canes comitantur herilem.
Hospitis Aeneae sedem et secreta petebat,
Sermonum memor et promissi muneris, heros.
Nec minus Aeneas se matutinus agebat.
Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.
Congressi jungunt dextras, mediisque residunt
Aedibus, et licito tandem sermone fruuntur.
Rex prior haec:

465

475

'Maxime Teucrorum ductor, quo sospite nunquam 470
Res equidem Trojae victas aut regna fatebor,
Nobis ad belli auxilium pro nomine tanto
Exiguae vires: hinc Tusco claudimur amni,
Hinc Rutulus premit, et murum circumsonat armis,
Sed tibi ego ingentes populos opulentaque regnis
Jungere castra paro, quam fors inopina salutem
Ostentat. Fatis huc te poscentibus affers,
Haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto
Urbis Agyllinae sedes; ubi Lydia quondam
Gens, bello praeclara, jugis insedit Etruscis.
Hanc multos florentem annos rex deinde superbo
Imperio et saevis tenuit Mezentius armis.

480

Quid memorem infandas caedes? quid facta tyranni
Effera? Di capiti ipsius generique reservent.
Mortua quin etiam jungebat corpora vivis,

485

Componens manibusque manus atque oribus ora-
Tormenti genus-et sanie taboque fluentes,
Complexu in misero, longa sic morte necabat.
At fessi tandem cives, infanda furentem
Armati circumsistunt ipsumque domumque,
Obtruncant socios, ignem ad fastigia jactant.
Ille inter caedem, Rutulorum elapsus in agros
Confugere, et Turni defendier hospitis armis.
Ergo omnis furiis surrexit Etruria justis;
Regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt.
His ego te, Aenea, ductorem millibus addam.
Toto namque fremunt condensae litore puppes,

490

495

463. Secreta, the inner part of the house.-466. Huic, Evandro; illi, Aeneae. See verse 358.

479. Agyllinae. See p. 2, line 33. Lydia. See A. 2,781.-487. Tabem seems to mean the putrefied matter formed by the gradual dissolution of the corpses to which they were bound.-493. Confugere, the

Signaque ferre jubent; retinet longaevus haruspex,
Fata canens: 'O Maeoniae delecta juventus,

505

Flos veterum virtusque virûm ; quos justus in hostem 500
Fert dolor, et merita accendit Mezentius ira;
Nulli fas Italo tantam subjungere gentem:
Externos optate duces.' Tum Etrusca resedit
Hoc acies campo, monitis exterrita Divûm,
Ipse oratores ad me regnique coronam
Cum sceptro misit, mandatque insignia Tarchon,
Succedam castris, Tyrrhenaque regna capessam.
Sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus
Invidet imperium, seraeque ad fortia vires.
Gnatum exhortarer, ni mixtus matre Sabella
Hinc partem patriae traheret. Tu, cujus et annis
Et generi fata indulgent, quem numina poscunt,
Ingredere, O Teucrum atque Italum fortissime ductor.
Hinc tibi praeterea, spes et solatia nostri,
Pallanta adjungam; sub te tolerare magistro
Militiam et grave Martis opus, tua cernere facta
Assuescat, primis et te miretur ab annis.

510

515

520

Arcadas huic equites bis centum, robora pubis
Lecta, dabo, totidemque suo tibi nomine Pallas.'
Vix ea fatus erat: defixique ora tenebant
Aeneas Anchisiades et fidus Achates,
Multaque dura suo tristi cum corde putabant;
Ni signum coelo Cytherea dedisset aperto.
Namque improviso vibratus ab aethere fulgor
Cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente,
Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
Suspiciunt: iterum atque iterum fragor increpat ingens.
Arma inter nubem, coeli in regione serena,

525

historical infinitive. Defendier, for defendi; as A. 4, 493.–499. Maeoniae, Lydiae. See verse 479.-506. Mandat oratores, orantes ut, succedam. -510. Mixtus. Pallas was not of pure foreign extraction. Matre Sabella, as his mother was a Sabine (abl. of manner), he was partly Italian.

522. Putabant, et putare perstitissent ni. See a similar ellipsis, A. 6, 358.-523. Cytherea. See 4. 1, 257.-526. If a trumpet be Tuscan, its peal may be called Tuscan also. Hence we may say, Tyrrhenae tubae clangor; or, as here, Tyrrhenus tubae clangor, the adjective being a common attribute of both. The tuba is said to have been a Tuscan invention. To its peal the shrill clank of the armour is here likened (visus involved in visa), unless, indeed, we suppose that a trumpet

« PreviousContinue »