Page images
PDF
EPUB

Huic monstro Vulcanus erat pater: illius atros
Ore vomens ignes, magna se mole ferebat.
Attulit et nobis aliquando optantibus aetas

200
Auxilium adventumque Dei: nam maximus ultor,
Tergemini nece Geryonae spoliisque superbus,
Alcides aderat, taurosque hac victor agebat
Ingentes: vallemque boves amnemque tenebant.
At furiis Caci mens effera, ne quid inausum

205
Aut intractatum scelerisve dolive fuisset,
Quatuor a stabulis praestanti corpore tauros
Avertit, totidem forma superante juvencas.
Atque hos, ne qua forent pedibus vestigia rectis,
Cauda in speluncam tractos, versisque viarum 210
Indiciis raptos, saxo occultabat opaco.
Quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.
Interea cum jam stabulis saturata moveret
Amphitryoniades armenta, abitumque pararet;
Discessu mugire boves, atque omne querelis

215
Impleri nemus, et colles clamore relinqui.
Reddidit una boum vocem, vastoque sub antro
Mugiit, et Caci spem custodita fefellit.
Hic vero Alcidae furiis exarserat atro
Felle dolor: rapit arma manu, nodisque gravatum 220
Robur, et aërii cursu petit ardua montis.
Tum primum nostri Cacum videre timentem,
Turbatumque oculis; fugit ilicet ocior Euro,
Speluncamque petit; pedibus timor addidit alas.
Ut sese inclusit, ruptisque immane catenis

225
Dejecit saxum, ferro quod et arte paterna
Pendebat, fultosque emuniit objice postes;
Ecce furens animis aderat Tirynthius, omnemque
Accessum lustrans, huc ora ferebat et illuc,
Dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira 230
Lustrat Aventini montem; ter saxea tentat

[ocr errors]

genus.-199. Se ferebat. See A. 4, 11.—200. Et nobis, “to us as well as to others.'- 202. Tergemini Geryonae. See A. 6, 286; 7, 662.203. Alcides. See A. 6, 392.-205. Inausum refers to ne quid sceleris ; intractatum to ne quid doli. — 210. Tractosraptos-occultabat. See A. 1, 680. Trahebat, rapiebat et occultabat.--212. The construction is apparently, Boves ferebant nulla indicia quaerenti. Others make ferebant govern the dative, indicia being the nominative.-226. Paterna. See verse 198.–228. Tirynthius. See A. 7, 662. Omnemque ; last vowel

Limina nequidquam; ter fessus valle resedit.
Stabat acuta silex, praecisis undique saxis,
Speluncae dorso insurgens, altissima visu,
Dirarum nidis domus opportuna volucrum.

235
Hanc, ut prona jugo laevum incumbebat ad amnem,
Dexter in adversum nitens concussit, et imis
Avulsam solvit radicibus; inde repente
Impulit; impulsu quo maximus intonat aether,
Dissultant ripae, refluitque exterritus amnis. 240
At specus, et Caci detecta apparuit ingens
Regia, et umbrosae penitus patuere cavernae:
Non secus, ac si qua penitus vi terra dehiscens
Infernas reseret sedes, et regna recludat
Pallida, dîs invisa; superque immane barathrum

245
Cernatur, trepidentque immisso lumine Manes.
Ergo insperata deprensum in luce repente,
Inclusumque cavo saxo, atque insueta rudentem,
Desuper Alcides telis premit, omniaque arma
Advocat, et ramis vastisque molaribus instat. 250
Ille autem,neque enim fuga jam super ulla pericli-
Faucibus ingentem fumum-mirabile dictu—
Evomit; involvitque domum caligine caeca,
Prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
Fumiferam noctem, commixtis igne tenebris.

255
Non tulit Alcides animis; seque ipse per ignem
Praecipiti jecit saltu, qua plurimus undam
Fumus agit, nebulaque ingens specus aestuat atra.
Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem
Corripit, in nodum complexus, et angit inhaerens 260
Elisos oculos, et siccum sanguine guttur.
Panditur extemplo foribus domus atra revulsis ;
Abstractaeque boves, abjurataeque rapinae
Coelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver
Protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo 265
Terribiles oculos, vultum, villosaque setis

Pectora semiferi, atque exstinctos faucibus ignes. elided before accessum.—243. Děhiscens.—251. Super, superest.--260. In nodum, the limbs of Cacus knotted together by the grasp of Hercules. Others refer in nodum to the close grasp of Hercules. Angit, angens reddit. Chokes him till his eyes start from their sockets.—263. Abjuratae rapinae, plunder (the oxen) which he had sworn he had never taken. -267. Semiferi. See verse 194.

'Ex illo celebratus honos, laetique minores
Servavere diem, primusque Potitius auctor,
Et domus Herculei custos Pinaria sacri.

270
Hanc aram luco statuit, quae Maxima semper
Dicetur nobis, et erit quae maxima semper.
Quare agite, O juvenes, tantarum in munere laudum
Cingite fronde comas, et pocula porgite dextris,
Communemque vocate Deum, et date vina volentes.' 275
Dixerat: Herculea bicolor cum populus umbra
Velavitque comas, foliisque innexa pependit;
Et sacer implevit dextram scyphus. Ocius omnes
In mensam laeti libant, Divosque precantur.
Devexo interea propior fit vesper Olympo:

280
Jamque sacerdotes, primusque Potitius, ibant
Pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.
Instaurant epulas, et mensae grata secundae
Dona ferunt, cumulantque oneratis lancibus aras.
Tum Salii ad cantus, incensa altaria circum, 285
Populeis adsunt evincti tempora ramis.
Hic juvenum chorus; ille senum: qui carmine laudes
Herculeas et facta ferunt: ut prima novercae
Monstra manu, geminosque prernens eliserit angues ;
Ut bello egregias idem disjecerit urbes,

290
Trojamque, Oechaliamque; ut duros mille labores
Rege sub Eurystheo, fatis Junonis iniquae,
Pertulerit. Tu nubigenas, invicte, bimembres,
Hylaeumque, Pholumque, manu, tu Cresia mactas
Prodigia, et vastum Nemeae sub rupe leonem. 295
Te Stygii tremuere lacus; te janitor Orci,

271. Statuit, Hercules. Others make domus Pinaria the nominative. --274. Porgite, contracted for porrigite.276. Herculea. See Ecl. 7, 61. Bicolor, one side of the leaves of the poplar is lighter in colour than the other.

280. The day-heaven descends into the sea. See A. 2, 250. — 285. The Salië (a saliendo), who were properly the priests of Mars, are here given to Hercules. — 288, &c. Alluding to events in the mythological history of Hercules. Novercae, Juno. – 291. Trojam ; when defrauded by Laomedon. See A. 4, 542. Oechaliam, a town in Euboea.

-292. Eurystheus (king of Tiryns, A. 7, 662), by an artifice of Juno, had power over Hercules till he should perform twelve (mille) labours. -293. Tu, &c. A burst of the sacred song itself is introduced. Nubigenas, the Centaurs. See A. 6, 286.—294. Cresia prodigia. This was a wild-bull.–295. Nemeae, in the north of Argolis.--296. See A. 2, 398 ;

Ossa super recubans antro semiesa cruento;
Nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoëus
Arduus, arma tenens: non te rationis egentem
Lernaeus turba capitum circumstetit anguis. 300
Salve, vera Jovis proles, decus addite Divis;
Et nos, et tua dexter adi pede sacra secundo.
Talia carminibus celebrant; super omnia Caci
Speluncam adjiciunt, spirantemque ignibus ipsum.
Consonat omne nemus strepitu, collesque resultant. 305

Exin se cuncti divinis rebus ad urbem
Perfectis referunt. Ibat rex obsitus aevo,
Et comitem Aenean juxta natumque tenebat
Ingrediens, varioque viam sermone levabat.
Miratur, facilesque oculos fert omnia circum 310
Aeneas, capiturque locis; et singula laetus
Exquiritque auditque virûm monumenta priorum.
Tum rex Evandrus, Romanae conditor arcis:

'Haec nemora indigenae Fauni Nymphaeque tenebant,
Gensque virûm truncis et duro robore nata: 315
Quis neque mos, neque cultus erat; nec jungere tauros,
Aut componere opes norant, aut parcere parto;
Sed rami, atque asper victu venatus alebat.
Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo
Arma Jovis fugiens, et regnis exsul ademptis ; 320
Is genus indocile ac dispersum montibus altis
Composuit, legesque dedit, Latiumque vocari
Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
Aurea, quae perhibent, illo sub rege fuere
Saecula; sic placida populos in pace regebat, 325
Deterior donec paulatim ac decolor aetas,
Et belli rabies, et amor successit habendi.
Tum manus Ausonia, et gentes venere Sicanae;
Saepius et nomen posuit Saturnia tellus ;

6, 392. Janitor, Cerberus. See A. 6, 400.297. Sēmiesa ; ie pronounced ye, in one syllable.—298. Typhoëus. See A. 1, 665.—300. Lernaeus. See A. 6, 286.

314. The surrounding country was at one time inhabited by the aúróxboves, the Aborigines (verse 315), and their deities. See A. 5, 95. -316. Quis, quibus.–324. Aurea, &c. See Ecl. 4, 6.–328. This is

gil's account. First, the Abo nes, then the Ausones, and the Sicani, or Siculi, whom others represent as having been dispossessed by the Aborigines.-329. Posuit, mutavit.

Tum reges; asperque immani corpore Thybris ; 330
A quo post Itali fluvium cognomine Thybrim
Diximus; amisit verum vetus Albula nomen.
Me pulsum patria, pelagique extrema sequentem,
Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum
His posuere locis; matrisque egere tremenda 335
Carmentis Nymphae monita, et Deus auctor Apollo.'

Vix ea dicta: dehinc progressus, monstrat et aram,
Et Carmentalem Romani nomine portam
Quam memorant, Nymphae priscum Carmentis honorem,
Vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros

340
Aeneadas magnos, et nobile Pallantēum.
Hinc lucum ingentem, quem Romulus acer Asylum
Retulit, et gelida monstrat sub rupe Lupercal,
Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.
Necnon et sacri monstrat nemus Argileti,

345
Testaturque locum, et letum docet hospitis Argi.
Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit,
Aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis.
Jam tum religio pavidos terrebat agrestes
Dira loci, jam tum silvam saxumque tremebant. 350

‘Hoc nemus, hunc,' inquit, 'frondoso vertice collem-
Quis Deus, incertum est—habitat Deus; Arcades ipsum
Credunt se vidisse Jovem; cum saepe nigrantem
Aegida concuteret, dextra nimbosque cieret.
Haec duo praeterea disjectis oppida muris,

355
Reliquias veterumque vides monumenta virorum.
Hanc Janus pater, hanc Saturnus condidit arcem;
Janiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.'

Talibus inter se dictis ad tecta subibant

[ocr errors]

331. Post, postea. Nos Itali.—336. Carmentis, or Carmenta, one of the Camenae-prophetic nymphs, properly of Italian origin, but here attributed to Arcadia.

337. Dehinc. - 338. Construe: Et portam quam Romani memorant nomine Carmentalem. It was at the foot of the Capitol. — 342. The Asylum of Romulus (Liv. 1, 8) was a wooded enclosure on the Capitol.

-343. The Lupercal, a cave sacred to Pan, was on the Palatine.344. As Pan was called by the Arcadians (Parrhasio, a town of Arcadia) Lycaeus, from aúxos, so Lupercal, from lupus.—346. Argi (of Argos) letum (the death). Another fanciful derivation of the name of a street in Rome characteristic of ancient etymologies.

358. Huicilli, the former, the latter, contrary to the common use of these words.

« PreviousContinue »