Page images
PDF
EPUB

Praecipiti delata Noto. Locus Ardea quondam
Dictus avis; et nunc magnum manet Ardea nomen;
Sed fortuna fuit. Tectis hic Turnus in altis
Jam mediam nigra carpebat nocte quietem.
Allecto torvam faciem et furialia membra
Exuit; in vultus sese transformat aniles,
Et frontem obscoenam rugis arat; induit albos
Cum vitta crines; tum ramum innectit olivae;
Fit Calybe, Junonis anus templique sacerdos;
Et juveni ante oculos his se cum vocibus offert:
"Turne, tot incassum fusos patiere labores,
Et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis?
Rex tibi conjugium et quaesitas sanguine dotes
Abnegat, externusque in regnum quaeritur heres.
I nunc, ingratis offer te, irrise, periclis;

Tyrrhenas, i, sterne acies; tege pace Latinos.
Haec adeo tibi me, placida cum nocte jaceres,
Ipsa palam fari omnipotens Saturnia jussit.

Quare age, et armari pubem portisque moveri

415

420

425

Laetus in arma para; et Phrygios, qui flumine pulchro 430
Consedere, duces, pictasque exure carinas.
Coelestum vis magna jubet. Rex ipse Latinus,
Ni dare conjugium, et dicto parere fatetur,
Sentiat, et tandem Turnum experiatur in armis.'
Hic juvenis vatem irridens, sic orsa vicissim
Ore refert: Classes invectas Thybridis undam
Non, ut rere, meas effugit nuncius aures:
Ne tantos mihi finge metus; nec regia Juno
Immemor est nostri;

Sed te victa situ, verique effeta senectus,

435

440

form; hence the adjective 'Angioivatos, Acrisioneus. Virgil has here not followed the usual tradition of Danaë, which represents her and her son Perseus as exposed alone in a chest.-411. Some refer delata to Allecto.-412. Avis, dat. for ab avis. Some understand avis to mean the bird called Ardea.-413. Fuit. See A. 2, 325. The glory of Ardea is a tale of ancient times.-427. Adeo seems to mean, important is this.' See A. 4, 533.-428. Saturnia. See A. 1, 23.

[ocr errors]

435. It is noticed by the critics, that Virgil from the very first contrasts the intractable temper of Turnus with the modest piety of Aeneas.-438. Turnus was asleep, and Allecto had insinuated (verse 429) that he would not have been so, had he known of the arrival of the Trojans. He replies that he did know, and that he had no such fears as she imagined.-439. See A. 1, 534.

B

O mater, curis nequidquam exercet; et arma
Regum inter, falsa vatem formidine ludit.
Cura tibi, Divûm effigies et templa tueri:
Bella viri pacemque gerant, quîs bella gerenda.'
Talibus Allecto dictis exarsit in iras.
At juveni oranti subitus tremor occupat artus,
Diriguere oculi; tot Erinys sibilat hydris,
Tantaque se facies aperit; tum flammea torquens
Lumina, cunctantem et quaerentem dicere plura
Repulit, et geminos erexit crinibus angues,
Verberaque insonuit, rabidoque haec addidit ore:
'En ego victa situ, quam veri effeta senectus
Arma inter regum falsa formidine ludit ;——
Respice ad haec:-adsum dirarum ab sede sororum ;
Bella manu, letumque gero.'

Sic effata, facem juveni conjecit, et atro
Lumine fumantes fixit sub pectore taedas.

Olli somnum ingens rumpit pavor; ossaque et artus
Perfudit toto proruptus corpore sudor.

445

450

455

Arma amens fremit, arma toro tectisque requirit; 460
Saevit amor ferri, et scelerata insania belli,

Ira super: magno veluti cum flamma sonore

Virgea suggeritur costis undantis aëni,

Exultantque aestu latices; furit intus aquaï,
Fumidus atque alte spumis exuberat amnis;
Nec jam se capit unda; volat vapor ater ad auras.
Ergo iter ad regem, polluta pace, Latinum
Indicit primis juvenum, et jubet arma parari.
Tutari Italiam, detrudere finibus hostem:
Se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque.
Haec ubi dicta dedit, divosque in vota vocavit,
Certatim sese Rutuli exhortantur in arma.

465

470

441. Mater, and 442, vatem, spoken with good-humoured contempt.— 444. Quis, the dative for quibus.

446. Oranti, nearly equivalent to loquenti, but perhaps with some idea of vehemence attached to it. See A. 10, 96.—447. Erinys. See A. 2, 337.-454. Dirarum, an appropriate epithet. See A. 4, 469.

458. Olli. See A. 1, 254. See the opposite idea with the same construction, A. 1, 691; and see A. 6, 473.-459. Perfudit, the sweat has bedewed before he awakes. Others read perfundit.-460. Arma, &c. See A. 11, 453.-462. Super seems to denote that his wrath for the threatened loss of Lavinia surpassed even his love of war.-464. Aquaï. See A. 3, 354.-470. Satis, parem. Latinisque has e elided before haec.

Hunc decus egregium formae movet, atque juventae
Hunc atavi reges, hunc claris dextera factis.

Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet,
Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis.

475

Arte nova speculata locum, quo litore pulcher

Insidiis cursuque feras agitabat Iulus,

Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo
Objicit, et noto nares contingit odore,

480

Ut cervum ardentes agerent: quae prima laborum
Causa fuit, belloque animos accendit agrestes.

Cervus erat forma praestanti et cornibus ingens,
Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum
Nutribant, Tyrrheusque pater, cui regia parent
Armenta, et late custodia credita campi.
Assuetum imperiis soror omni Silvia cura
Mollibus intexens ornabat cornua sertis,
Pectebatque ferum, puroque in fonte lavabat.
Ille manûm patiens, mensaeque assuetus herili,
Errabat silvis, rursusque ad limina nota
Ipse domum sera quamvis se nocte ferebat.
Hunc procul errantem rabidae venantis Iüli
Commovere canes, fluvio cum forte secundo
Deflueret, ripaque aestus viridante levaret.
Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore,
Ascanius curvo direxit spicula cornu:
Nec dextrae erranti Deus afuit, actaque multo
Perque uterum sonitu, perque ilia venit arundo.
Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit,
Successitque gemens stabulis; questuque, cruentus,
Atque imploranti similis, tectum omne replebat.
Silvia prima soror, palmis percussa lacertos,
Auxilium vocat, et duros conclamat agrestes.
Olli-pestis enim tacitis latet aspera silvis-

485

490

495

500

505

473. Hunc-hunc-hunc. One, another, a third. 477. Arte nova; the ars nova extends to speculata and objicit.479. Hic, the adverb. Cocytia. See A. 6, 295.

486. Et cui late, &c.-487. Assuetum imperiis, mansuefactum.490. Manûm = manuum. See A. 6, 653.-491. Errabat, &c. The imperfects express a habit.-493. Procul a domo.-495. He was alternately swimming and resting on the green bank. Secundo, 'down,' opposed to adversum, A. 8, 58.503. Percussa lacertos, the accusative of limitation.-505. Pestis; Allecto.

Improvisi adsunt, hic torre armatus obusto,
Stipitis hic gravidi nodis; quod cuique repertum
Rimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrheus,
Quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis
Scindebat, rapta spirans immane securi.

510

At saeva e speculis tempus Dea nacta nocendi,
Ardua tecta petit stabuli, et de culmine summo
Pastorale canit signum, cornuque recurvo
Tartaream intendit vocem, qua protinus omne
Contremuit nemus, et silvae insonuere profundae; 515
Audiit et Triviae longe lacus; audiit amnis
Sulfurea Nar albus aqua, fontesque Velini;
Et trepidae matres pressere ad pectora natos.

Tum vero ad vocem celeres, qua buccina signum
Dira dedit, raptis concurrunt undique telis
Indomiti agricolae: necnon et Troïa pubes
Ascanio auxilium castris effundit apertis.
Direxere acies. Non jam certamine agresti,
Stipitibus duris agitur, sudibusve praeustis;
Sed ferro ancipiti decernunt, atraque late
Horrescit strictis seges ensibus, aeraque fulgent
Sole lacessita, et lucem sub nubila jactant:
Fluctus uti primo coepit cum albescere vento,
Paulatim sese tollit mare, et altius undas
Erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.

Hic juvenis primam ante aciem stridente sagitta,
Natorum Tyrrhei fuerat qui maximus, Almo
Sternitur; haesit enim sub gutture vulnus, et udae
Vocis iter, tenuemque inclusit sanguine vitam.
Corpora multa virûm circa, seniorque Gálaesus,
Dum paci medium se offert, justissimus unus
Qui fuit, Ausoniisque olim ditissimus arvis.
Quinque greges illi balantum, quina redibant
Armenta, et terram centum vertebat aratris.

520

525

530

535

506. Hic-hic. See verse 474.-510. Immane. See Ecl. 3, 8. 516. Triviae; Diana. See A. 4, 609. The lake, near Aricia, is alluded to, verse 763, &c.-517. The Nar, noted for sulphureous springs, is a tributary of the Tiber.

520. Dira. See verse 454.-524. Praĕustis has ae short before the vowel u.-525. Ferro ancipiti, bipennibus.

533. Udae, &c. The road of his voice (now made) wet; that is, his throat choked with blood.-536. Justissimus unus. See A. 2, 426.

545

Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur, 540
Promissi Dea facta potens, ubi sanguine bellum
Imbuit, et primae commisit funera pugnae;
Deserit Hesperiam, et coeli conversa per auras,
Junonem victrix affatur voce superba:
'En, perfecta tibi bello discordia tristi!
Dic, in amicitiam coëant, et foedera jungant.
Quandoquidem Ausonio respersi sanguine Teucros ;
Hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas:
Finitimas in bella feram rumoribus urbes,
Accendamque animos insani Martis amore,

550

555

560

Undique ut auxilio veniant; spargam arma per agros.'
Tum contra Juno: 'Terrorum et fraudis abunde est;
Stant belli causae; pugnatur comminus armis;
Quae fors prima dedit, sanguis novus imbuit arma.
Talia conjugia et tales celebrent hymenaeos
Egregium Veneris genus et rex ipse Latinus.
Te super aetherias errare licentius auras,
Haud Pater ille velit, summi regnator Olympi.
Cede locis: ego, si qua super fortuna laborum est,
Ipsa regam.' Tales dederat Saturnia voces ;
Illa autem attollit stridentes anguibus alas,
Cocytique petit sedem, supera ardua linquens.
Est locus, Italiae medio sub montibus altis,
Nobilis, et fama multis memoratus in oris,
Amsancti valles: densis hunc frondibus atrum
Urget utrimque latus nemoris, medioque fragosus
Dat sonitum saxis et torto vertice torrens.
Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis
Monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago
Pestiferas aperit fauces; quîs condita Erinys,
Invisum numen, terras coelumque levabat.

Nec minus interea extremam Saturnia bello
Imponit regina manum. Ruit omnis in urbem

565

570

540. Marte. See Ecl. 5, 69.-541. Promissi potens, having fulfilled her promise made to Juno. - 545. Tibi, the dativus commodi. 546. Dic, &c.; ironical.-552. Abunde; used as an indeclinable substantive.-553. Stant. See A. 1, 268.-556. Egregium. See A. 6, 523. -559. Super est. See Ecl. 6, 6.-561. Stridentes. See Ecl. 1, 3.

565. Amsancti. See p. 2, line 20; and generally for the places mentioned in this Book, consult the Argument.-568. Spiracula. Where Dis breathes forth noisome exhalations.-570. Quis = quibus.

« PreviousContinue »