Page images
PDF
EPUB

Laurenti Divo, et votas suspendere vestes.
Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
Sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
Hic hasta Aeneae stabat; huc impetus illam
Detulerat, fixam et lenta in radice tenebat.
Incubuit, voluitque manu convellere ferrum
Dardanides, teloque sequi, quem prendere cursu
Non poterat. Tum vero amens formidine Turnus,

770

775

'Faune, precor, miserere,' inquit; 'tuque optima ferrum Terra tene; colui vestros si semper honores,

Quos contra Aeneadae bello fecere profanos.'
Dixit, opemque Dei non cassa in vota vocavit.
Namque diu luctans, lentoque in stirpe moratus,
Viribus haud ullis valuit discludere morsus
Roboris Aeneas. Dum nititur acer et instat,
Rursus in aurigae faciem mutata Metisci
Procurrit, fratrique ensem Dea Daunia reddit.
Quod Venus audaci Nymphae indignata licere,
Accessit, telumque alta ab radice revellit.
Olli sublimes, armis animisque refecti,
Hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
Assistunt contra, certamine Martis anheli.

780

785

790

Junonem interea Rex omnipotentis Olympi
Alloquitur, fulva pugnas de nube tuentem:
'Quae jam finis erit, conjux? quid denique restat?
Indigetem Aenean scis ipsa, et scire fateris,
Deberi coelo, fatisque ad sidera tolli.

795

Quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus haeres ?
Mortalin' decuit violari vulnere Divum ?

Aut ensem-quid enim sine te Juturna valeret ?—
Ereptum reddi Turno, et vim crescere victis?

Desine jam tandem, precibusque inflectere nostris. 800
Nec te tantus edat tacitam dolor; et mihi curae
Saepe tuo dulci tristes ex ore recursent.

usage of sailors preserved from shipwreck, who offered gifts to their tutelary god, by suspending in his temple the garments in which they were preserved.-772. Stabāt has at long by the arsis. Impetus. See verse 711.-779. Profanos. See verse 770.

794. After his death, he was worshipped as the Jupiter Indiges, the supreme local deity. See Liv. 1, 2. Hence Divum, verse 797.797. Mortalin'. See A. 3, 319.-799. Ereptum a fatis.-801. Nec covers both edat and recursent, giving et the force of nec.

Ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis
Trojanos potuisti, infandum accendere bellum,
Deformare domum, et luctu miscere hymenaeos:
Ulterius tentare veto.' Sic Jupiter orsus;
Sic Dea submisso contra Saturnia vultu:

805

'Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,
Jupiter, et Turnum et terras invita reliqui.

Nec tu me aëria solam nunc sede videres

810

Digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa

Starem acie, traheremque inimica in proelia Teucros.
Juturnam misero, fateor, succurrere fratri

Suasi, et pro vita majora audere probavi;

Non ut tela tamen, non ut contenderet arcum ;

815

Adjuro Stygii caput implacabile fontis,

Una superstitio superis quae reddita Divis.

Et nunc cedo equidem, pugnasque exosa relinquo.
Illud te, nulla fati quod lege tenetur,

820

Pro Latio obtestor, pro majestate tuorum:
Cum jam connubiis pacem felicibus—esto !—
Component; cum jam leges et foedera jungent;
Ne vetus indigenas nomen mutare Latinos,
Neu Troas fieri jubeas, Teucrosque vocari;
Aut vocem mutare viros, aut vertere vestem.
Sit Latium, sint Albani per saecula reges;
Sit Romana potens Itala virtute propago;
Occidit, occideritque, sinas, cum nomine Troja.'
Olli subridens hominum rerumque repertor:
'Es germana Jovis, Saturnique altera proles:
Irarum tantos volvis sub pectore fluctus !
Verum age, et inceptum frustra submitte furorem :
Do, quod vis, et me victusque volensque remitto.
Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt;
Utque est, nomen erit; commixti corpore tantum
Subsident Teucri; morem ritusque sacrorum
Adjiciam, faciamque omnes uno ore Latinos.
Hinc genus, Ausonio mixtum quod sanguine surget,

816. Adjuro, &c. See A. 6, 324.-821. Connubiis. See A. 1, 73.

825

830

835

830. Es, &c. Juno proved herself, Jupiter smilingly argues, a true sister of his own, and daughter of Saturn, a violent race, by her ireful temper. Others read et, expressing wonder that one so great could be so ireful. Compare A. 1,11.

Supra homines, supra ire Deos pietate videbis;
Nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.'
Annuit his Juno, et mentem laetata retorsit.
Interea excedit coelo, nubemque relinquit.

His actis, aliud Genitor secum ipse volutat,
Juturnamque parat fratris dimittere ab armis.
Dicuntur geminae pestes, cognomine Dirae,
Quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram
Uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit
Serpentum spiris, ventosasque addidit alas.
Hae Jovis ad solium saevique in limine regis
Apparent, acuuntque metum mortalibus aegris,
Si quando letum horrificum morbosque Deûm rex
Molitur, meritas aut bello territat urbes.

Harum unam celerem demisit ab aethere summo
Jupiter, inque omen Juturnae occurrere jussit.
Illa volat, celerique ad terram turbine fertur:
Non secus, ac nervo per nubem impulsa sagitta.
Armatam saevi Parthus quam felle veneni,
Parthus, sive Cydon, telum immedicabile, torsit,
Stridens, et celeres incognita transilit umbras:
Talis se sata Nocte tulit, terrasque petivit.

Postquam acies videt Iliacas, atque agmina Turni,
Alitis in parvae subitam collecta figuram,
Quae quondam in bustis aut culminibus desertis
Nocte sedens, serum canit importuna per umbras;
Hanc versa in faciem, Turni se pestis ob ora
Fertque refertque sonans, clipeumque everberat alis.
Illi membra novus solvit formidine torpor;
Arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
At, procul ut Dirae stridorem agnovit et alas,
Infelix crines scindit Juturna solutos,
Unguibus ora soror foedans, et pectora pugnis.
'Quid nunc te tua, Turne, potest germana juvare?
Aut quid jam durae superat mihi? qua tibi lucem
Arte morer? talin' possum me opponere monstro?

840

845

850

855

860

865

870

845. Virgil seems to mean that, while there were three Furies (A. 6, 555), only two were thus employed by Jupiter, Megaera (Tartarea) abiding in Tartarus.-847. Uno eodem. See A. 10, 487; Ecl. 8, 81. -849. See A. 6, 280.-858. The Parthians and Cretans (Cydonia, a town on the north of Crete) were famous archers.

867. Illi. See A. 6, 473.

Jam jam linquo acies. Ne me terrete timentem, 875
Obscoenae volucres; alarum verbera nosco,

Letalemque sonum; nec fallunt jussa superba
Magnanimi Jovis. Haec pro virginitate reponit?
Quo vitam dedit aeternam? cur mortis adempta est
Conditio? possem tantos finire dolores

880

Nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras.
Immortalis ego? Aut quidquam mihi dulce meorum
Te sine, frater, erit? O quae satis alta dehiscat
Terra mihi, manesque Deam demittat ad imos!'
Tantum effata, caput glauco contexit amictu,
Multa gemens, et se fluvio Dea condidit alto.
Aeneas instat contra, telumque coruscat

[ocr errors]

Ingens, arboreum, et saevo sic pectore fatur:

885

Quae nunc deinde mora est? aut quid jam, Turne,
retractas?

Non cursu, saevis certandum est comminus armis.
Verte omnes tete in facies; et contrahe, quidquid
Sive animis, sive arte vales; opta ardua pennis
Astra sequi, clausumque cava te condere terra.'
Ille, caput quassans: 'Non me tua fervida terrent
Dicta, ferox; Dî me terrent, et Jupiter hostis.'

Nec plura effatus, saxum circumspicit ingens,
Saxum antiquum, ingens, campo quod forte jacebat
Limes agro positus, litem ut discerneret arvis;
Vix illud lecti bis sex cervice subirent,
Qualia nunc hominum producit corpora tellus;
Ille manu raptum trepida torquebat in hostem,
Altior insurgens, et cursu concitus, heros.
Sed neque currentem se, nec cognoscit euntem,
Tollentemve manu saxumque immane moventem;
Genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis.
Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus,
Nec spatium evasit totum, neque pertulit ictum.
Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
Nocte quies, nequidquam avidos extendere cursus
Velle videmur, et in mediis conatibus aegri
Succidimus; non lingua valet, non corpore notae

890

895

900

905

910

883. Erit has the final syllable long by the arsis. Děhiscat shortens ĕ before the vowel i.

905. Genua, two syllables: pronounce gēnua.

Sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur:
Sic Turno, quacumque viam virtute petivit,
Successum Dea Dira negat. Tum pectore sensus
Vertuntur varii; Rutulos aspectat et urbem,
Cunctaturque metu, telumque instare tremiscit:
Nec, quo se eripiat, nec, qua vi tendat in hostem,
Nec currus usquam videt, aurigamque sororem.
Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat,
Sortitus fortunam oculis, et corpore toto
Eminus intorquet. Murali concita numquam
Tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti
Dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar
Exitium dirum hasta ferens, orasque recludit
Loricae, et clipei extremos septemplicis orbes.
Per medium stridens transit femur. Incidit ictus

915

920

925

Ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit
Mons circum, et vocem late nemora alta remittunt. 929
Ille, humilis supplexque, oculos dextramque precantem
Protendens: Equidem merui, nec deprecor,' inquit:
'Utere sorte tua. Miseri te si qua parentis
Tangere cura potest, oro-fuit et tibi talis
Anchises genitor-Dauni miserere senectae,
Et me, seu corpus spoliatum lumine mavis,
Redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas
Ausonii videre: tua est Lavinia conjux :
Ulterius ne tende odiis.' Stetit acer in armis
Aeneas, volvens oculos, dextramque repressit ;

935

Et jam jamque magis cunctantem flectere sermo
Coeperat, infelix humero cum apparuit alto
Balteus, et notis fulserunt cingula bullis

940

Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus

Straverat, atque humeris inimicum insigne gerebat.
Ille, oculis postquam saevi monumenta doloris
Exuviasque hausit, furiis accensus, et ira

945

6

Terribilis: Tune hinc spoliis indute meorum
Eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas

923. Crepitus, the noise of crashing thunder, put for the crashing clouds whose collision and bursting produce it. ·941. Infelix, &c. See A. 10, 501, &c.-944. Straverat, he had laid Pallas prostrate days before; gerebat, he was then wearing the baldric.

K

« PreviousContinue »