Page images
PDF
EPUB

Divitis uber agri, Trojaeve opulentia deerit.
Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est,
Si jungi hospitio properat, sociusque vocari,
Adveniat; vultus neve exhorrescat amicos:
Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.
Vos contra regi mea nunc mandata referte.
Est mihi nata, viro gentis quam jungere nostrae,
Non patrio ex adyto sortes, non plurima coelo
Monstra sinunt: generos externis affore ab oris,
Hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum
Nomen in astra ferant. Hunc illum poscere fata
Et reor, et, si quid veri mens augurat, opto.'

Haec effatus, equos numero pater eligit omni:
Stabant ter centum nitidi in praesepibus altis.
Omnibus extemplo Teucris jubet ordine duci
Instratos ostro alipedes, pictisque tapetis.
Aurea pectoribus demissa monilia pendent:

265

270

275

Tecti auro, fulvum mandunt sub dentibus aurum.

280

Absenti Aeneae currum, geminosque jugales,
Semine ab aetherio, spirantes naribus ignem,
Illorum de gente, patri quos daedala Circe
Supposita de matre nothos furata creavit.
Talibus, Aeneadae, donis dictisque Latini,
Sublimes in equis redeunt, pacemque reportant.

Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis
Saeva Jovis conjux, aurasque invecta tenebat;
Et laetum Aeneam, classemque ex aethere longe
Dardaniam Siculo prospexit abusque Pachyno.
Moliri jam tecta videt, jam fidere terrae,
Deseruisse rates. Stetit acri fixa dolore.

Tum quassans caput, haec effundit pectore dicta:
'Heu stirpem invisam! et fatis contraria nostris

285

290

262. Deerit, pronounced in two syllables, derit.-266. Tyrannus in the simple sense of rex.-273. Latinus not only deems Aeneas to be the chosen one, but approves of the choice.

277. The coverings of the horses were of purple (ostro) cloth, embroidered with gold (pictis; auro tecti, verse 279).-282. Circe had obtained, by stealth, a breed of horses from those of her father the sun-god, by a mare of mortal race. Patri quos, which belonging to her father, or, furata patri.

286. Inachus, a river-god and mythic king of Argos.-287. Saeva conjux, Juno. See A. 1, 24.-289. Pachyno, in Sicily.-293. As a parallel passage, see A. 1, 37, &c.

295

300

Fata Phrygum! num Sigeïs occumbere campis,
Num capti potuere capi? num incensa cremavit
Troja viros? medias acies, mediosque per ignes
Invenere viam. At, credo, mea numina tandem
Fessa jacent, odiis aut exsaturata quievi !—
Quin etiam patria excussos infesta per undas
Ausa sequi, et profugis toto me opponere ponto.
Absumptae in Teucros vires coelique marisque.
Quid Syrtes, aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis
Profuit? optato conduntur Thybridis alveo,
Securi pelagi, atque mei. Mars perdere gentem
Immanem Lapithûm valuit: concessit in iras
Ipse deûm antiquam genitor Calydona Dianae;
Quod scelus aut Lapithas tantum, aut Calydona
merentem?

Ast ego, magna Jovis conjux, nil linquere inausum
Quae potui infelix, quae memet in omnia verti,

305

Vincor ab Aenea. Quod si mea numina non sunt 310
Magna satis, dubitem haud equidem implorare quod
usquam est:

Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.
Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,
Atque immota manet fatis Lavinia conjux:
At trahere, atque moras tantis licet addere rebus;
At licet amborum populos exscindere regum.
Hac gener atque socer coëant mercede suorum.
Sanguine Trojano et Rutulo dotabere, virgo;
Et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum
Cisseïs praegnans ignes enixa jugales;

315

320

294. The plains of Troy were called Sige, from the neighbouring promontory, Sigeum.-296. We may insert-No-they have found their way,' &c. See A. 4, 369.-297. Credo, ironical.-299. Quin. Nay, so far from their arrival in Italy being the result of any quiescence on my part, I even dared,' &c. See A. 1, 65, &c. ; 5, 604, &c.-302. Syrtes. See the storm in the first Book, the Syrtes here being put for the African sands generally. Scylla, Charybdis. See A. 3, 554, &c.-303. Alveo. See verse 33.-305. Lapithum. See A. 6, 601. The allusion is to the war between the Lapithae and the Centaurs.-306. Calydona, a town in Aetolia, which, having neglected the worship of Diana, was punished by the ravages of a monstrous boar.-313. Esto. See A.ˆ4, 35.317. Hac mercede, war and bloodshed.-319. Pronuba. See A. 4, 59.320. Hecuba (Cisseïs; see A. 5, 537) had dreamed, before the birth of Paris, that her offspring was a blazing torch. Juno applies this to Venus. Her offspring (partus suus), Aeneas, was to be equally a

Quin idem Veneri partus suus, et Paris alter,
Funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.'
Haec ubi dicta dedit, terras horrenda petivit;
Luctificam Allecto dirarum ab sede dearum
Infernisque ciet tenebris; cui tristia, bella,
Iraeque, insidiaeque, et crimina noxia cordi.
Odit et ipse pater Pluton, odere sorores
Tartareae monstrum: tot sese vertit in ora,
Tam saevae facies, tot pullulat atra colubris.
Quam Juno his acuit verbis, ac talia fatur:

325

330

'Hunc mihi da proprium, virgo sata nocte, laborem,

Hanc operam; ne noster honos, infractave cedat
Fama loco; neu connubiis ambire Latinum
Aeneadae possint, Italosve obsidere fines.
Tu potes unanimos armare in praelia fratres,
Atque odiis versare domos: tu verbera tectis
Funereasque inferre faces: tibi nomina mille,
Mille nocendi artes. Fecundum concute pectus,
Disjice compositam pacem, sere crimina belli:
Arma velit, poscatque simul, rapiatque juventus.'
Exin Gorgoneïs Allecto infecta venenis
Principio Latium et Laurentis tecta tyranni
Celsa petit, tacitumque obsedit limen Amatae:

335

340

Quam super adventu Teucrûm, Turnique hymenaeis,

345

Femineae ardentem curaeque iraeque coquebant.
Huic dea caeruleïs unum de crinibus anguem
Conjicit, inque sinum praecordia ad intima subdit:
Quo furibunda domum monstro permisceat omnem.
Ille inter vestes et levia pectora lapsus
Volvitur attactu nullo, fallitque furentem,
Vipeream inspirans animam: fit tortile collo

350

source of destruction (idem) to his race-to reviving Troy (recidiva Pergama; see A. 2, 177) as Paris.

324. Allecto, the Greek accusative, 'Aaanza. It is sometimes erroneously given Alecto. Sede. See 4. 6, 571. Observe the construction, cui cordi sunt, bring a heartfelt delight.-327. Pluton. See A. 4, 702. -332. Infracta, from infringo. See 4. 5, 784.-333. Connubiis. See verse 96.

341. Gorgoneïs. See A. 2, 616; 6, 286. Venenis probably refers to the venomous effects of the serpents with which Allecto stung her victims (verse 346), and with which her head was encircled, as Medusa's was.-348. Quo monstro, that with this fearful instrument.' -350. Fallit. See A. 2, 744.

355

360

Aurum ingens coluber, fit longae taenia vittae,
Innectitque comas, et membris lubricus errat.
Ac dum prima lues udo sublapsa veneno
Pertentat sensus, atque ossibus implicat ignem ;
Necdum animus toto percepit pectore flammam;
Mollius, et solito matrum de more, locuta est,
Multa super natae lacrymans, Phrygiisque hymenaeis:
'Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris,
O genitor? nec te miseret gnataeque, tuique?
Nec matris miseret; quam primo Aquilone relinquet
Perfidus, alta petens, abducta virgine, praedo?
At non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor,
Ledaeamque Helenam Trojanas vexit ad urbes.
Quid tua sancta fides, quid cura antiqua tuorum,
Et consanguineo toties data dextera Turno?
Si gener externa petitur de gente Latinis,
'Idque sedet, Faunique premunt te jussa parentis;

Omnem equidem sceptris terram quae libera nostris
Dissidet, externam reor; et sic dicere Divos.
Et Turno, si prima domus repetatur origo,
Inachus Acrisiusque patres, mediaeque Mycenae.'
His ubi nequidquam dictis experta, Latinum
Contra stare videt; penitusque in viscera lapsum
Serpentis furiale malum, totamque pererrat;
Tum vero infelix, ingentibus excita monstris,
Immensam sine more furit lymphata per urbem:
Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo,
Quem pueri magno in gyro vacua atria circum
Intenti ludo exercent; ille actus habena

365

370

375

380

354-372. At first, when the influence of the viper is small, Amata tries persuasion; then (verse 373, &c.) under its full influence, she grows wild with rage.-358. Natae; the common reading is nata, but natae depends on hymenaeis, not on super.-360. Genitor, appealing to him as Lavinia's father.-362. Alta petens, &c. As Paris had done with Helen. See A. 4, 215, &c.-363. At, &c.; ironical. Lacedaemona. It was from Lacedaemon that Paris carried away Helen.-364. Ledaeam. See A. 1, 651.-367. Externa is the emphatic word. 369. The Rutuli are independent of (libera), and separate from (dissidet), the Laurentians; therefore externa.. 372. Besides, Turnus is an externus, because sprung from Inachus (verse 286) and Acrisius (verse 56). Mycenae seems used as in verse 222: the very heart (mediae) of Greece.

374. Lapsum est.-378. Observe how Virgil's language gives epic

Curvatis fertur spatiis: stupet inscia supra
Impubesque manus, mirata volubile buxum:
Dant animos plagae. Non cursu segnior illo
Per medias urbes agitur, populosque feroces.
Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi,
Majus adorta nefas, majoremque orsa furorem,
Evolat; et natam frondosis montibus abdit,
Quo thalamum eripiat Teucris, taedasque moretur:
Euoe, Bacche, fremens, solum te virgine dignum
Vociferans: etenim molles tibi sumere thyrsos,
Te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.

385

390

395

Fama volat; Furiisque accensas pectore matres
Idem omnes simul ardor agit nova quaerere tecta.
Deseruere domos; ventis dant colla comasque;
Ast aliae tremulis ululatibus aethera complent,
Pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas.
Ipsa inter medias flagrantem fervida pinum
Sustinet, ac natae Turnique canit hymenaeos,
Sanguineam torquens aciem; torvumque repente
Clamat: 'Io matres, audite, ubi quaeque, Latinae: 400
Si qua piis animis manet infelicis Amatae
Gratia, si juris materni cura remordet;
Solvite crinales vittas, capite orgia mecum.'
Talem inter silvas, inter deserta ferarum,
Reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi.
Postquam visa satis primos acuisse furores,
Consiliumque omnemque domum vertisse Latini:
Protenus hinc fuscis tristis Dea tollitur alis
Audacis Rutuli ad muros: quam dicitur urbem
Acrisioneïs Danaë fundasse colonis,

405

410

dignity even to the spinning of a top.-383. Animos, velocitatem.388. Torches were used in nuptial processions; hence taedas for nuptias.-389. Euoe (pronounce Euoy), and see A. 6, 517.—390. Vociferans virginem tibi (in tuum honorem) sumere, &c.-391. Te lustrare choro, that it is for thee she leads the sacred dance'-(te) the statue of Bacchus in the middle of the dancers. To Bacchus also the hair was dedicated (crinem) which flowed loose in the orgies. So verses 394, 403.

398. Canit has the final syllable long by the arsis.-399. Torvum. See Ecl. 3, 8.

404. Talem, equivalent to tali modo, or demum talem factam. 410. Acrisioneiïs is by some taken to be a feminine patronymic for Danaë. But such a formation is anomalous. 'Azgirá is the regular

« PreviousContinue »