P. Vergili Maronis opera omnia

Front Cover
e Prelo Clarendoniano, 1895 - 479 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 269 - restituís rem. Excudent alii spirantia mollius aera, credo equidem, vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius, caelique meatus 850 describent radio et surgentia sidera dicent : tu regere imperio populos, Romane, memento ; hae tibi erunt artes ; pacisque imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos.
Page 19 - casta fave Lucina : tuus iam regnat Apollo. Teque adeo decus hoc aevi, te consule inibit, Pollio, et incipient magni procederé menses ; te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, irrita perpetua solvent formidine terras. Ule deum vitam accipiet divisque videbit permixtos heroas, et ipse videbitur illis, pacatumque reget patriis virtutibus orbem. At tibi prima, puer,
Page 264 - dextram, da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.' Sic memorans largo fletu simul ora rigabat. 700 Ter conatus ibi eolio dare bracchia circum, ter frustra comprensa manus effugit imago, par levibus ventis volucrique simillima somno. Interea videt Aeneas in valle reducta seclusum nemus et virgulta sonantia silvae, Lethaeumque domos placidas qui praenatat amnem.
Page 104 - dixere ; deum namque ire per omnes terrasque tractusque maris caelumque profundum ; hinc pecudes armenta viros, genus omne ferarum, quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas ; scilicet hue reddi deinde ac resoluta referri omnia, nee morti esse locum, sed viva volare sideris in numerum atque alto succedere caelo. Si quando sedem augustam servataque mella
Page 196 - nee iam furtivum Dido meditatur amorem : coniugium vocat, hoc praetexit nomine culpam. Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes, Fama, malum qua non aliud velocius ullum : mobilitate viget, viresque acquirit eundo, parva metu primo, mox sese attollit in auras ingrediturque solo et caput inter nubila condit. Illam Terra parens, ira irritata
Page 270 - Laurentesque docet populos urbemque Latini, et quo quemque modo fugiatque feratque laborem. Sunt geminae Somni portae ; quarum altera fertur cornea, qua veris facilis datur exitus umbris, altera candenti perfecta nitens elephanto, sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes. His ibi tum natum Anchises unaque Sibyllam prosequitur dictis portaque emittit eburna : ille viam secat ad naves sociosque revisit
Page 19 - ubera, nee magnos metuent armenta leones. Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores. Occidet et serpens, et fallax herba veneni occidet ; Assyrium vulgo nascetur amomum. At simul heroum laudes et facta parentis iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus, molli paulatim flavescet campus arista, incultisque rubens pendebit sentibus uva, 30 et durae quercus sudabunt roscida mella.
Page 148 - corpora natorum serpens amplexus uterque implicat et miseros morsu depascitur artus ; post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem, corripiunt spirisque ligant ingentibus, et iam bis medium amplexi, bis collo squamea circum terga dati, superant capite et cervicibus altis. 220 Hie simul manibus tendit divellere nodos perfusus sanie vittas atroque veneno, clamores simul horrendos ad sidéra tollit,
Page 20 - aetas, cedet et ipse mari vector, nee náutica pinus mutabit merces : omnis feret omnia tellus. 40 Non rastros patietur humus, non vinea falcem ; robustus quoque iam tauris iuga solvet arator ; nee varios discet mentiri lana colores, ipse sed in pratis aries iam suave rubenti múrice, iam croceo mutabit vellera luto ; sponte sua sandyx pascentes
Page 180 - arvaque et urbes litore diductas angusto interluit aestu. 420 Dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras erigit alternos et sidera verberat unda. At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris, ora exsertantem et naves in saxa trahentem. Prima hominis

Bibliographic information