Selections from Latin poetry for repetition, by F.S. Aldhouse

Front Cover
Frederick Stephen Aldhouse
1878
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Popular passages

Page 47 - Nutrita faustis sub penetralibus Posset, quid Augusti paternus In pueros animus Nerones. Fortes creantur fortibus et bonis ; Est in juvencis, est in equis patrum Virtus...
Page 43 - Rectius vives, Licini, neque altum semper urgendo neque, dum procellas cautus horrescis, nimium premendo litus iniquum. auream quisquis mediocritatem diligit, tutus caret obsoleti sordibus tecti, caret invidenda sobrius aula.
Page 29 - Romula quondam ullo se tantum tellus jactabit alumno. heu pietas, heu prisca fides, invictaque bello dextera ! non illi se quisquam impune tulisset obvius armato, seu cum pedes iret in hostem, 880 seu spumantis equi foderet calcaribus armos. heu, miserande puer ! si qua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis, purpureos spargam flores, animamque nepotis his saltern adcumulem donis, et fungar inani 885 munere.
Page 34 - Equidem merui, nee deprecor," inquit ; " Utere sorte tua. Miseri te si qua parentis Tangere cura potest, oro, — fuit et tibi talis Anchises genitor — Dauni miserere senectae, Et me, seu corpus spoliatum lumine mavis, 935 Redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx : Ulterius ne tende odiis.
Page 56 - Contrahere agrestes et moenia ponere utrique Convenit : ambigitur, moenia ponat uter. 'Nil opus est ' dixit ' certamine ' Romulus ' ullo : Magna fides avium est; experiamur aves.
Page 26 - Entellus vires in ventum effudit, et ultro Ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto Concidit: ut quondam cava concidit aut Erymantho, Aut Ida in magna, radicibus eruta pinus.
Page 27 - Daren ardens agit aequore toto, nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra ; nec mora, nec requies : quam multa grandine nimbi culminibus crepitant, sic densis ictibus heros creber utraque manu pulsat versatque Dareta.
Page 29 - Sicanium iuxta latus Aeoliamque Erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis, Quam subter specus et Cyclopum exesa caminis Antra Aetnaea tonant, validique incudibus ictus Auditi referunt gemitum, striduntque cavernis 420 Stricturae Chalybum, et fornacibus ignis anhelat, Volcani domus, et Volcania nomine tellus.
Page 18 - Hic aliud maius miseris multoque tremendum obicitur magis, atque improvida pectora turbat. * Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras. Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta — horresco referens — immensis orbibus angues incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt ; 205 pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque sanguineae superant undas ; pars cetera pontum pone legit, sinuatque immensa volumine terga.
Page 18 - ... illi agmine certo Laocoonta petunt ; et primum parva duorum corpora natorum serpens amplexus uterque implicat...

Bibliographic information