Page images
PDF
EPUB

P. VIRGILII MARONIS

OPERA.

CUM

ADNOTATIONIBUS

HEYNII, WAGNERI, WUNDERLICHII, FORBIGERI,

ALIORUM.

EDIDIT

THOMAS KERCHEVER ARNOLD, A.M.

COLLEGII S.S. TRINITATIS APUD CANTABRIGIENSES

QUONDAM SOCIUS.

VOL. II.

ÆNEIDOS LIBRI I-VI.

LONDINI:

VENEUNT APUD F. & J. RIVINGTON,

IN VICIS DICTIS

ST. PAUL'S CHURCH YARD, ET WATERLOO PLACE.

1845.

[ocr errors]

LONDINI:

TYPIS DESCRIPSERUNT GILBERT & RIVINGTON,

IN VICO DICTO ST. JOHN'S SQUARE.

PRÆFATIO.

QUINDECIM sunt anni, quum vir doctissimus G. P. E. Wagnerus Virgilium Heynianum suis adnotationibus auctum in lucem edidit : doctum sane opus, et summâ omnium consensione laudatum ; nec quisquam, ut opinor, negaverit, omnes, qui post Heynium in Virgilio interpretando curam operamque posuerunt, a Philippo Wagnero, si non diligentiâ, quæ tamen in eo summa fuit, at ingenio certe et subtili quodam judicio esse superatos. Quum vero ipsum viri doctissimi opus, per quatuor volumina diffusum, juniorum usibus non esset accommodatum, bene mihi visus sum de elegantioribus his literis esse meriturus, si poetæ summi editionem pararem, quæ et non magno pretio vendi posset, et tamen locos omnes ab Heynio male explicatos, Wagnerum in plerisque ducem secuta, rectius interpretaretur. Multa præterea ex utilissimo A. Forbigeri opere deprompsi ; cujus tamen editionem alteram, et Wagneri Brevem, quam vocat, Enarrationem non contigit nisi pæne jam conficienti mihi susceptum hoc excerpendi munus, ad manum habere.

T. K. A.

Titulorum enarratio, qui editionibus, ex quibus adnotationes depromptæ sunt,

præscribuntur : 1. Publ. VIRGILIUS Maro, varietate lectionis et rpetua adnotatione illustratus

a Christ. Gottl. Heyne. Ed. quarta : curavit Ge. Phil. EBERARD

WAGNER. Lipsiæ, 1830. 2. P. Virgilii Maronis Opera ad optimorum librorum fidem edidit, perpetua et

aliorum et sua adnotatione illustravit, dissertationem de Virgilii vita et carminibus atque indicem rerum locupletissimum adjecit ALBERTUS FOR

BIGER. Lipsiæ, Editio altera, 1844-5. 3. Publii Virgilii Æneis mit Erläuterungen &c. Von Carl Thiel, Gymnasial

director. Berlin, 1834. 4. Publii VIRGILII MARONIS Æneidos Libri I-VI. edidit et adnotatione

illustravit P. Hoffmann PeerlKAMP. Leidæ, 1843. 5. P. VIRGILII MARONIS Carmina breviter enarravit PhilIPPUS WAGNER. Lip

siæ, 1845. 6. P. Virgilii Maronis Opera omnia. Ad optimorum librorum fidem recog

novit et in usum scholarum iterum edidit JOHANNES C. Jahn. Lipsiæ. (Lond. Black and Armstrong.)

NOTARUM EXPLICATIO.

F. = Forbigerus.
H. =

Heynius.
J. = Jahnius.
P. = Peerlkampius.

T.

= Thielius.
W = Wunderlichius.
Wr. = Wagnerus.

ERRATA

Æn. IV. 66, pro mollis lege molles VI. 114, quis qui

375, obibis abibis 839, Albinis Alpiuis

P. VIRGILII MARONIS

Æ NE I S.

PROCEMIUM.

I. DE CARMINE EPICO VIRGILIANO.

“Ad Æneidis rationem intelligendam satis est tenere, carminis epici naturam positam esse in rei magnæ et arduæ, magno cum animo et consilio animi susceptæ et gestæ, narratione ad admirationem efficiendam instituta. Admiratione animis injecta quæritur hic ea, quæ omni carmini proposita est, sed in alio genere ab aliis causis proficiscitur, delectatio ; quæ profecto, si ingenuo et liberali animo digna esse debet, a rerum honestate et utilitate sejuncta esse nequit, et tanto exquisitior, generosior et plenior est, quo majora virtutis adhortamenta et incitamenta cum hac ipsa voluptate animis se insinuant. Ipsa autem rerum animorumque nostrorum natura ita fert, ut, quod a virtute et utilitate publica vacat, ad animos nostros admiratione impellendos vim satis magnam habere nequeat. Non igitur ulla ratione fieri potest, ut bonum carmen epicum contineat nihil, quod ad publicam et civilem utilitatem valere possit. Contra vero magna et ardua consilia, excelsi et magnifici animorum sensus, virtus ultra vulgarem mortalitatis moduluin et morem animosa et fortis, nullis adversis casibus et periculorum terroribus infracta mens, salus civium et imperii majestas vel parta vel servata ac defensa, hæc illa ipsa sunt, quibus maxime hominum animis admiratio injici potest, quæque imprimis epico carmini idoneam materiam suppeditant. Quæ inde utilitas -nam et hæc a carmine epico exigitur — simul proficiscatur, sponte patet.-Admiratio necesse non est, ut a rerum et naturæ miraculis petatur, sed admiratione animos nostros afficiunt omnino res a magna animi virtute profectæ; insignem dico in excogitandis consiliis vel in iis exsequendis prudentiam, in laboribus perferendis constantiam, in adeundis periculis audaciam, etiamsi isla a laudis et gloriæ studio, aut ab ira, odio, vindictæ cupiditate profecta fuerit, aut ad immania et sæva facinora proruperit. Convenit igitur, ut a magno viro, magna ingenii vi, magnis corporis viribus, magnis animi motibus et affectibus, inter magnas difficultates, casus et pericula, magnis præsidiis et auxiliis, magnis de causis susceptæ et gestæ res sint. Atqui eædem fere res etiam eventu claræ et insignes magnique exempli esse solent; ut aut magni alicujus viri, aut populi vel civitatis, aut generis adeo humani for

VOL. II.

B

« PreviousContinue »