Page images
PDF
EPUB

tunas in utramque partem contineant. Ita magnitudinis vim, notionem ac sensum, tamquam animam, omnia permeare, animare et movere vides.-Jam natura ita fert, ut, qui magnæ et mirandæ rei narrationem instituit, ejus magnitudine contactum et graviter affectum animum ipse habeat, itaque motus animi sui vultu, gestu, in primisque oratione prodat. Non minus igitur apertum est, ut admiratione magna teneatur audientis animus, non modo rem gestam, quæ narratur, et actionem ita comparatam esse debere, ut mirationem faciat; verum etiam narrationis genus et rationem ad admirationem efficiendam vel tuendam idoneam requiri. Qua de re plura monere nihil attinet. Nemo enim non videt, orationis genus esse debere nec humile nec molle, sed forte, acre, magnificum, ornatum, etsi pro argumenti diversa natura diverse attemperatum, idemque potentissimum ad tenendos et delectandos animos audientium, ad sensus magnos affectusque movendos, rerumque mirabilium phantasmata quum elicienda et conflanda, tum exprimenda vivide et animanda. Nullum autem metrorum genus ad narrationem epicam virtutes habere tam multas et tam magnas, quam hexametrum, et sensus quemque suus docet, et multis virorum doctorum disputationibus est declaratum.-A binis hisce veluti principiis, ut et res admirationem faciant, et ipsa narratio animum admirationis voluptate delinitum teneat, repetenda sunt omnia, quibus carminis epici argumentum, personæ, facta, sententiæ, oratio ac dictionis genus constituuntur; verbo, admiratione quæsita delectatio moderatur in hoc genere omnia. Potest autem accidere mentibus nostris admiratio rerum vel hominum modo cum molliore, modo cum graviore animorum impulsu; miramur enim alia terrore perculsi, alia cum ira et odio, alia miseratione commoti; interdum magno cum animi æstu miratio est conjuncta, interdum cum leniore ac remissiore impetu, et cum molliore et suaviore animi affectu. Unde sequitur, magnam in hoc genere esse posse varietatem pro argumenti diversa natura, inanemque esse virorum doctorum operam, qui Homeri ac Virgilii exemplis omnem carminis epici naturam circumscribere voluerint. Eam admirationem rerum, quæ cum terrore aut cum miseratione et graviore omnino animi affectu mentem impellit, imprimis ad tenendos animos valere, magnamque delectationem habere, quis non videat, et naturæ humanæ esse consentaneum intelligat ? —Quare illud negari nequit, quum id, quod admirationis majoris vim habet, ad animos nostros movendos tanto sit potentius, heroica argumenta genus epici carminis nobilissimum constituere; præsertim si ex heroicis temporibus petita fuerint, quibus deorum interventu res aut gestæ sunt aut geri creditæ.- Reliqua, quæ de carmine epico præcipi solent, partim ex narrationis bonæ ratione ac præceptis, partim ex poëticæ orationis genio, quatenus in utroque summa perfectaque ratio quæritur, repetita sunt, et facile repeti possunt; v. c. quæ de episodiis argute magis quam vere disputantur. Neque in his animos generosiores diu detineri velim. Quorsum enim operose multa conscribere vel commemorare, ut factum, quod argumentum epicum contineat, doceas esse debere unum, et absolutum, et intra justum temporis spatium comprehensum ? quorsum de nectendo et dissolvendo nodo, h. e. difficultatibus motis vel objectis ? de episodiorum affinitate et nexu cum epica narratione ? quæ intelligere et assequi haud adeo difficile est. Ut vero admiratio rei magnæ animum tenere et delectatione perfundere possit, quis non videt, ea omnia a poëta curari et sagaciter provideri debere, quæ ad illud consilium prodesse, caveri ea, quæ obesse possint? ante omnia lectoris animum argumenti notione aliqua esse imbuendum, ut nec tamen exsatietur, in mediam rem esse rapiendum, ut nec tamen rerum novitas obscuritate laboret ; quumque omnia ad sensus et phantasmata in carmine redeant, rerum objectarum præstigiis ita deliniendum et fallendum, ut jam in alia rerum natura et ordine, alia cogitandi, sentiendi, et agendi via et ratione, aliis temporibus, inter alios homines, et extra se solitumque vitæ tenorem constitutus, in nihil incidat, quo expergefactus quasi ex aureo somnio sibi lusum fieri animadvertat; id quod sine indignatione et pænitentia aliqua ejus, qui ad se rediit, fieri non potest.

“ Virgiliani igitur carminis dotes ut recte discernant ac perspiciant, ad id intendant animos adolescentes, ut quantum quum in toto argumento, tum in singulis partibus insit ad mentes admiratione non sine voluptate tenendas, considerent. Exponitur a poëta Æneæ, ex Troja capta profugi, post longos errores in Latium adventus, utque condita ab eo in his locis sit Trojanorum colonia novaque parata sedes. Debebant hæc certo consilio esse suscepta; quum autem Trojano homini vix in animum venire posset, ut in terris longinquis et ignotis certum animo designatum locum quæreret, opportune adhibita sunt fata a diis monstrata. Quis autem non facile intelligat, rem esse magnam, arduam, et admirationis aliquantum habentem, quod profugus ex urbe incensa et exsul, fatis ducentibus, in tam longinqua terra, in Latio, novas sedes ponit? Quis non in summis periculis ac discriminibus, in navigatione et mox in Italia objectis, inque malis aut fortiter toleratis aut animose depulsis novam admirationis efficiendæ videat esse materiam ? nec minus in singulis carminis partibus, in moribus, in motibus et affectibus animi, in sententiis ? et eidem consilio accommodatum esse orationis genus et colorem et ornamenta ? Ex quibus voluptatem majorem profecto in Romanos, quibus ille scripsit, quam in nos, redundasse, existimandum est. Ipse rerum narratarum nexus cum rebus Romanis, animis revocatis ad earum origines et ad stirpes gentis: parte ex Homero petita, parte ex antiquitate Italiæ, illique, veluti fundamento, superstructa : qua et is delectabatur, qui Græcas literas didicerat, et is, qui Italicis tenebatur; hæc omnia quantam voluptatem afferre Maronis popularibus, certe sæculi Augustei, debuere !-Rerum quidem inveniendarum laudem Virgilius habet admodum diversam ab Homero, nec tamen nullam aut contemnendam. Hic materiam nactus erat tantam non rudem : ille jam a multis tractatam. Homerus famam acceperat, quæ res tamquam vere gestas cum fide narrabat : easdem, multorum poëtarum, qui in illis se exercuerant, ingeniis ornatas et variatas, materiem Virgilius accepit novo more ac consilio tractandam, alia ætate, inter alios homines hominumque sensus et judicia diversa. Homerus id agebat, ut narrationem institueret rei ex sua opinione ac persuasione vere ita gestæ, cujus magnitudine contactam et inflammatam habebat mentem ; propius attingebat tempora heroica, ipsam rerum famam sequebatur, qualis ea in popularium ore ferebatur; sub eodem cælo versabatur, et adierat ea loca, in quibus res illæ, a fama tam magnifice ornatæ, erant gestæ ; utebatur sermone, natura sua poëtico, hoc est, per philosophorum subtilitatem et rhetorum ac grammaticorum argutias nondum fracto et attenuato, sed qui multum adhuc retinebat ex genio antiqui sermonis. Ut rem absolvam verbo, Homeri ingenium adjuvabant, et, ut sine doctrina doctrinam, sine arte artem habere videretur, efficiebant plurima, quæ, si ab isto ævo discesseris, omnibus poëtis deesse necesse est. Virgilius igitur a libero isto ingenii et mentis impetu et præcipite motu interclusus, et tot enthusiasmi fovendi, excitandi et inflammandi adminiculis plane destitutus, priorum poëtarum exemplis tamquam cancellis circumscriptus, ingenio frenis jam tum ab Aristotele aliisque injectis, ab arte necesse habuit petere omnia. Alio ævo, ab heroica ætate longe remoto, inter diversissimas hominum, rerum, temporum, locorum ac cæli rationes opus suum est aggressus. Sine doctrinæ et multæ ac variæ lectionis copiis nulla jam tum ingenii laus erat. Fracto in hunc modum mentis impetu, tamen vel sic magnum ejus etiam in inveniendis rebus ingenium ex his agnoscas : Primum vidit, carmen epicum Homericum, hoc est, heroicum, posse perfici et ornari ; tum ejus vix esse posse argumentum idoneum, nisi ex ultima antiquitate et ætate heroum petitum. A natura enim res ita comparata est, ut priscorum hominum, multo magis heroum ipsa nomina, res gestæ et fata etiam per se non adeo memorabilia animum humanum teneant et admiratione afficiant. Est porro illa ætate morum ac vitæ simplicitas ea, quæ poëticum ornatum sublimesque rerum formas et sententiarum gravitatem multo magis suppeditet, quam vita hominum elegantior; quando corporum magis viribus et animorum impetu ac virtute res gerebantur, quam consiliorum sagacitate et artis vel ingenii subtilitate. Denique gerendis tum rebus ipsi dii interfuisse credebantur. Ita deorum ministeriis res explicare et ex toto cyclo mythico, quæ vellet, depromere poterat. Italicis autem mythis in carmen admissis, novam et Græcis incognitam suavitatem adjecit. Tum præclaro indicio argumentum ex vetere cyclo epico delegit, nondum tractatum a claro aliquo poëta, nec tamen plane intactum, sed Homerico aliisque carminibus quasi contiguum ac finitimum. Ita enim consecutus est hoc, ut materiam haberet copiosam, nec rudem, sed poëtica tractatione ab aliis jam subactam et ad epicam dignitatem ac vim accommodatam. Jam vero proclive est intellectu, quam expedita ac facilis esse debeat copia ornamentorum et episodiorum in tali argumento, tam late fuso et patente; quod ipsum Homerus aut vidit aut sensit, quum ex toto belli Trojani decursu unum heroem, unum factum selegit, itaque infinitis aliis rebus ex istius historia ad exornandum et amplificandum argumentum recte uti potuit. Hoc uno judicio suo plurima præclara carminis sui præsidia et uberrimos fructus tulit Maro. Non novus et ignotus est lectoribus heros, cujus fata exponit, nec Trojanorum nomen ac fortuna tam obscura, quin ab initio statim miseratione afficiamur et virtutis admiratione. Deorum autem interventus, Junonis et Veneris iræ et studia, ac partes iis tribuendæ egregie erant jam ab Homero definitæ. Quum igitur primo statim Æneidis ingressu Junonis memor ira, irarumque cause, sævique dolores memorantur, odia Junonia ex Homero statim succurrunt legenti, et jam ab initio gravem de Æneæ fortuna sollicitudinem injiciunt.

- Poëtæ sollertiam et acumen etiam in hoc spectari volo, quod non modo ex nobilissima antiquitatis parte, qualis rerum Troicarum est, verum etiam ex eo temporum articulo Æneidis argumentum duxit, qui intra paucorum annorum decursum ingentem vim illustrium facinorum ac memorabilium casuum conversionesque rerum mirabiles cum Græciæ et Asiæ tum Italiæ comprehendit. Nam, exciso Ilio, dici vix potest, quantopere ubique turbatum sit. Victi victoresque ad novas sedes quærendas per totum terrarum orbem dispersi vagabantur', et tum primum a Græcis navigatio ultra Siciliam frequentari coepit, quum ad illud tempus Phænices illa maria tenerent; nisi quod e Creta aliisque fortasse insulis paucæ naves Siciliam adibant. Errores isti heroum ab Ilio redeuntium variis Græcorum carminibus epicis (Nóotois) materiam et argumentum præbuerant; quæ si ad tempora nostra pervenissent, plura fortasse vestigia in iis deprehenderemus, quibus Virgilius institisset, quandoquidem in simili argumento cum iis versabatur. Sed eædem historiæ seu fabulæ de Achivorum reditu magnæ tragædiarum Græcarum parti materiam subjecerant, ut imprimis ex Euripide apparet, et multo magis ex tot deperditarum titulis intelligitur. Ex Græcorum autem tragediis, imprimis Euripidis, omnino poëtam plurimum profecisse, ex iisque orationis dignitatem passim et majestatem, sententiarum quoque acumen, granditatem, pondus affectuumque gravitatem tragicam, ut in Amata, in Dido, in Pallante, in Niso et Euryalo, duxisse equidem suspicor. Magna earum pars a superioribus poëtis Latine jam erat reddita ; quæ res poëtæ multum adjumenti ad orationis cultum et copiam afferre debuit. Loca autem Italiæ, Siciliæ, Africæ non erant tum ignota, ut Homeri ætate ; itaque nec fabulis, quæ delectare possent, idonea, nisi in lectorum animis recondita antiquitatis memoria succurreret et amor; uti omnino poëtica vis et delectatio, quam illa affert, plurimum mutuatur ex antiquitatis eruditæ, imprimis mythicæ, recordatione.

“ Veniamus ad dilectum in heroe, quem sibi sumsit poëta, factum. Primum persona ejus, genus, fortuna, nomen ac virtus et

1 "Egregius est eam in rem Strabonis locus, lib. i. p. 48. B. et lib. iii. p. 150. A." H.

1

olim unumquemque liberaliter institutum atque Homerica lectione imbutum tenere debuit, et nunc tenet; qui casus eum in Italiam adduxerit, discere avemus; Trojanorum autem e patria incensa profugorum fata libenter cognoscimus. Longa navigatio per mare ista ætate non multum navibus frequentatum ad terras nondum humano cultu, quem aliquando accepturæ erant, celebratas quidni locum faceret plurimis periculis ac difficultatibus, quibus Æneæ virtus in admirationem sui rapere posset? Infestæ deæ ira asperrima, et ex altera parte tot deorum monitus exspectationem faciunt magnam. Quæ omnia ad rerum magnitudinem, quæ animum admiratione detinet, quum valeant, ad probabilitatem quoque narrationis egregie sunt comparata. Sed quum plura hujus generis narrari possint, in dilectu tamen Æneæ magni poëtæ ingenium ac judicium doctum et exquisitum nihil magis arguit, quam quod eum potissimum carminis sui heroem circumspexit, qui in Italiam Trojanorum coloniam deduxerat, novum regnum in Latio constituerat, unde Albæ Longæ atque Romæ origines repetebantur, quique ita, etsi nec nobis ingratum esse potest tanti imperii primas origines cognoscere, Romanis tamen, antiquitatis suæ tantopere studiosis, unus omnium maxime acceptus et commendatus esse debuit. Commode igitur et ingeniose in primis statim versibus poëta audientibus pollicetur narrationem rerum, quibus origo Romæ deberetur : genus unde Latinum Albanique patres atque altæ mænia Romæ. Quam magnifica hæc promissio in fronte novi operis et ad animos exspectatione erigendos idonea! De Ænea ejusque erroribus ac fatis omnes veteres annales Romanorum loquebantur, quod ex fragmentis passim a Sext. Aurelio Victore servatis et ex Dionysio ac Festo satis colligi potest; attigerat res Trojanas Ennius quoque in Annalibus; eundemque Æneam in nonnullis, quæ interciderunt, Græcorum carminibus partes sustinuisse non ignobiles, ex Lycophrone, qui antiquiora collegit, et ex imitatoribus seu ex scriptoribus veterum intelligas, Quinto Calabro lib. xi. et Dictye. Quum autem omnino in Græcorum Romanorumque libris de Ænea tam multa narrata essent, paratas ornandi et amplificandi argumenti copias Maroni ad manum fuisse apparet; quæ ejus felicitas vulgo parum nota et intellecta est. Deducto tandem rerum ordine in Italiam, nova rerum, hominum et locorum genera ac nomina subnascebantur, contingebatque poëtæ, quod in votis habere debuit, ut præter ea, quæ a Græcis tractata satis erant, nova et intacta e domesticis ipse afferre posset.

Neque vero huic argumenti felicitati et tantis materiæ copiis poëtæ ingenium defuit; immo vero ingeniose inventis egregie usus est, et in rebus tractandis, ornandis, et carmine persequendis non minus felix fuit, quam in inveniendis et excogitandis. Vellem id uno loco a me exponi posset ; sed factum hoc est plerumque in singulis carminis partibus singulisque locis opportunius, et ne hoc in loco in immensum rerum campum evagetur disputatio, ratio nobis nonnullorum tantum habebitur, quæ quidem præcipua et gravissima videntur. Spectant ea partim ad Homericam imita

66

« PreviousContinue »