Page images
PDF
EPUB

quod in terris longinquis regnum illud Æneæ constitutum erat, unde non nisi obscura et incerta fama de eo inter Græcos esse poterat. Quam parum enim frequentatum Græcis et notum mare Tyrrhenum et Adriaticum Homeri ætate fuerit, vel ex Odysseæ fabulis intelligas, quæ intra illa maria continentur, neque satis probabiliter narrari potuissent, nisi ejus popularibus minus nota eoque fabulis idonea plaga fuisset. Troja tamen eversa, discessuque Achivorum facto, dispersos fuga Trojanos in loca patria reversos convenisse, ibique regni aliquam speciem instaurasse, plura fidem faciunt, et eo plures poëtarum narrationes alludunt. Illud autem in incerto est, quo duce, auctore vel rege exsules convenerint. Alii Antenorem, alii Hectoridas, alii Æneam, Ascanium alii res Trojanas restituisse narrarunt. Suspicari licet in regno hoc seu condendo seu condito turbas ortas inter viros principes ex regia stirpe oriundos, hinc nova discidia, novos discessus et in alia loca profectiones, et inde reditus esse factos, ut diversi Ilii restituti auctores prodi potuerint. Hoc quidem modo diversissimæ istæ scriptorum rationes componi et conciliari inter se facile possunt.

"Sed, ut diximus, nobis non tam id agendum est, ut diversitatem narrationis in consensum redigamus, quam ut copiam rerum narratarum, quæ poëtæ materia carminis fuerit, ex hac ipsa varietate declaremus. Sunt autem multa, quæ, etsi ab aliis alia ratione traduntur et ornantur, fundum tamen communem priscæ alicujus et a majoribus acceptæ narrationis aperte produnt; sunt alia, in quibus omnes fere conveniunt, uti Callistratus, Satyrus et Arctinus, hic quidem antiquissimus, in hoc: Æneam Penates cum Palladio abstulisse (vide ib. c. 68, 69. adde Lycophr. 1261 sqq. Xenoph. de Venat. 1. 15;) patrem et filium secum duxisse. (Vid. partim ibid. partim Auct. de Orig. G. Rom. c. 9 et 11, et imprimis egregium ex Sophoclis Laocoonte locum ap. Dionys. i. 48. Nuv 8' iv Túλaioiv Αἰνέας ὁ τῆς θεοῦ Πάρεστ ̓, ἐπ ̓ ὤμων πατέρ ̓ ἔχων κεραυνίου Νώτου KATAOTάLOVTα Búoσivov pápoc.) A Strabone xiii. p. 607. inter καταστάζοντα βύσσινον φάρος.) Toλv@púλλnra memoratur et hoc, et alia, imprimisque in Latium discessisse Æneam, et secundum oraculum eo loco consedisse, ubi mensam comedissent. Vulgarem hanc inter Italos fuisse fabulam, ut et alteram illam de sue gravida, copiose docet Dion. Halic. i. 55, 56. Conon. Narrat. 46. et ex Lutatio, Catone et Cæsare, Auctor de Orig. G. R. c. 11, 12; ex quo plane patet, ex scriptoribus Latinis antiquis non facile ullum fuisse, qui Æneæ fata et adventum in Italiam non exposuerit. Item Varro de R. R. ii. 4. Adde Lycophr. 1250 sqq. Inter cetera tamen omnium maxime notabile videtur illud, quod Græci scriptores dudum ante Augusti tempora originem Romanorum a Trojanis Æneaque duxerunt, et imperium orbis terrarum ex Homericis de Ænea versibus ad eos transtulerunt. Vid. Conon. Narrat. 46, et imprimis Lycophr. ver. 1226 sqq.Quod per prædictionum ambages totus Eneidis decursus præcipitatur, inter præclara ingeniosissimi poëtæ inventa a me numeratum est. Miram enim ad hominum animos vim habent futurarum rerum denuntiationes, et ex iis eventus. Quippe ea est

VOL. II.

D

humani generis veluti imbecillitas, ut, si futura, quamquam obscure et ambigue et nullo cum fructu prævisa ac prædicta audiverimus, majore miratione contacti simus omnes, quam si præsentia bene constitui, prudenter geri viderimus. Accedit, quod accommodatissima poëticæ arti et orationi illa est exspectatio, quam vaticinia faciunt, et poëtæ spiritum nihil majore vi impellit et inflammat, quam vatum furor, et oraculorum ambages. Denique Virgilius ea ætate vivebat, qua totus terrarum orbis miro vaticiniorum et oraculorum amore insaniebat (cf. Argum. Ecl. iv.); ita ut ista expediendæ narrationis epicæ ratio vulgo pro felicissimo invento sine dubio haberetur. Est tamen etiam hoc commentum ita comparatum, ut rem non excogitasse, sed commode oblatam sapienter in usus suos convertisse dicendus sit. Miro enim omnium scriptorum consensu tota de Ænea narratio per vaticinia, oracula, somnia, auguria et omina exigitur, sive hoc poëtarum, a quibus ea ab initio fuit tractata, sive antiquorum hominum, a quibus posteri eam acceperunt, ingeniis tribuendum est. Et Trojanos quidem e Phrygia, auguriorum omninoque vaticinandi ac divinandi artium quasi matre ac sede, digressos, multas hujus generis fabulas in Græciam et Italiam importasse probabile fit. Fuisse etiam, qui disciplinam auguralem e Phrygia in Italiam allatam traderent, e Servio ad lib. iii. 359. discas; etsi Tyrrhenos jam ante communi barbarorum superstitione eas artes tenuisse credendum est. Omnino enim prisco tempore, antequam naturæ studium subtilius et philosophiæ acumen increbuit, gens fuit nulla, quæ non significari futura et a quibusdam intelligi prædicique posse censeret. (Cic. de Divin. 1. pr.) Imprimis vero in deducendis coloniis et novis sedibus quærendis summa oraculorum vaticiniorumque auctoritas erat, quod satis vel ex uno Herodoto constat. (Cf. Cic. 1. c. et i. f.) Ad sedes igitur Trojanis in Italia constituendas oraculis et vaticiniis nihil videri debuit accommodatius. Poëta certe egregie hanc veterum superstitionem seu religionem est amplexus, majorumque fama et historiarum fide in Trojanis suis ita usus est, ut per fatorum decreta ac deorum interventum omnia narrata procederent: (cf. Æn. x. 33. iv. 345, 6. vi. 59-61.) Callide autem, ab obscuris et incertis ad certiora magisque definita progressus, discendi cupiditatem subinde novis stimulis incendit. Etsi enim Cassandra dudum profectionem in Italiam prædixerat, id tamen factum erat obscure, Hesperia commemorata, h. e. terra aliqua versus occidentem sita; tum ab ea vate, cui nemo fidem haberet (v. Æn. iii. 183 sq.). Ignoratum Hesperiæ situm Heleni verba arguunt lib. iii. 331. cf. 478, 9. Recte igitur Æneas dicere potest, se Troja profectos Incertos, quo fata ferant, ubi sistere detur iii. 7. Verum in ipso rerum narratarum ordine apud poëtam, primum ii. 281 sqq., Hectoris umbra Æneæ per somnum suadet fugam, novamque in alia terra, ultra mare, quod Troadem alluat, coloniam promittit. Mox auspicia, primum flammæ in Iuli capite, ii. 681, tum exorti subito meteori ver. 692, receptum ad Idæ munita loca et spem posteritatis ex Iulo ostendunt; nec non Creüsa Hesperiam sedem futuram, et Tiberi

[ocr errors]

quidem amne nunc primum nominato, interpretatur ver. 781 sqq. In Delo Phœbi oraculum eam terram declarat adeundam esse, e qua Trojani originem ducant; ibi magnum imperium constituturos esse Æneæ posteros, iii. 94 sqq. quæ cum illi male de Creta accepissent, inque hac considere vellent, Penates per somnum Æneæ oblati de Italia manifestius exponunt ver. 163 sqq.; post quæ illa recte ab Enea dici potuerunt, i. 380 sqq. Italiam quæro patriam matre dea monstrante viam, data fata secutus. Únum adjiciunt Harpyia de comesis post epulas mensis, tamquam futuræ sedis ac coloniæ signo, iii. 254 sqq. Denique Helenus in Epiro omnes casus errorumque ordinem manifeste ac clare exponit iii. 374 sqq.; etiam de sue, triginta porcellos enixa, et de mensis comesis, alia a Sibylla exspectanda esse monet, ver. 441 sqq. Sæpe in somnis Anchises Æneam admonuerat: iv. 351 sqq. Eadem Anchisæ anima per somnum descensum ad inferos v. 730 sqq., apud Cumas autem Sibylla accessum ad Lavinium, bellum et Euandri societatem, prædicit vi. 83 sqq. Adde his posteritatis recensum apud inferos, et vi. 891, 92. Exin (Anchises) bella viro memorat que deinde gerenda, Laurentisque docet populos, urbemque Latini, Et quo quemque modo fugiatque feratque laborem. Omnia hæc secundum aliquam auctoritatem apponi, partim in singulis locis videbimus, partim ex sequentibus patebit. Nec minus apud Latinos prædictus erat a Fauni oraculo tum variis ostentis monstratus exterorum adventus et Laviniæ conjugium cum advena: vid. vii. 58. 64 sq. 71 sq. 96 sq. 254 sq. 267. Carmentæ autem ferebatur vaticinium, cecinit quæ prima futuros Eneadas magnos, et nobile Pallanteum: Æn. viii. 340, 341.-Scilicet omnino jam ante Trojæ excidium et a primis inde temporibus prædictionem aliquam fama jactatam fuisse, qua everso Ilio, Anchisæ Æneæque major rerum ordo, majora fata promitterentur, ipsi Homerici versus declarant supra memorati, ex Il. xx. 307, 8. Ad Venerem homines eam prædictionem retulisse, multa docent. Ita in Sophoclis Laocoonte Anchisen, mandatorum a Venere acceptorum memorem, de fuga cogitare, filiumque, ut in Idam se recipiat, hortari videas in fragmento apud Dionys. i. 48; quod fortasse noster respexit, ubi Venus Æneam hortatur, lib. ii. 619. Heu fuge, nate dea, etc. Omnino Venerem Æneæ sæpius obviam factam, notavimus ad Æn. i. 407. Illa dux viæ fuisse filio, Troja excedenti, narratur Æn. i. 382. et apud Quint. Smyrn. xiii. 326; eidem stellam, profectionis augurium, Æn. ii. 694 sqq. debitam fuisse, probabile fit. Fuisse tamen, qui Mercurio aliquas in ea re partes tribuerent, non modo ex Marcelli in Regillam, Herodis uxorem, carmine intelligitur; nam ibi Mercurius missus Æneam urbe capta educit ver. 24: unde, quum Mercurius ducens lunam Ev T Tediλ habuisset, lunula in calceis Senatorum repetierunt : verum etiam, idque multo clarius, e tabula Iliaca, in qua (n. 109) Mercurius Æneam urbe egredientem præcedit. Inter Veneris monita refertur narratum apud Cononem c. 46: Eneas, postquam Troja excesserat, aliquamdiu Idam incoluit, unde pòs ov

ἀνίσχοντα ᾤχετο κατὰ ̓Αφροδίτης ἐπίσκηψιν. Μox mugiente bove Idæa terrarum circa Enum Macedoniæ imperium suscipit: ToŬTO γὰρ ̓Αφροδίτη ἐπέσκηψεν. Etiam prædictionem illam, sedis condendæ locum fatalem illum fore, ubi fame compulsi mensas comedissent, jam pridem Anchise a Venere factam, e Cæsare lib. i. et Lutatio lib. ii. monet Victor O. G. R. 11. Tum Anchisa conjiciente, illam esse miseriarum errorisque finem, quippe meminerat, Venerem sibi aliquando prædixisse etc.; et c. 9. ex Alexandro Ephesio lib. i. de bello Marsico :-Idam petit, ibique navibus fabricatis—oraculi admonitu Italiam petit; et Dionys. i. 55,—ne in ulteriores Europæ partes classis Trojana navigaret, οἵ τε χρησμοὶ ἐγένοντο αἴτιοι, τέλος λαβόντες ἐν τούτοις τοῖς χωρίοις, καὶ τὸ δαιμόνιον πολλαχῶς τὴν ἑαυτοῦ βούλησιν ἐνδεικνύμενον. Narrat inde portenta in appulsu ad Laurentum oblata, latices fontis repente e terra prosilientes, mensas absumtas, et vocem e luco auditam. At Sibyllæ monitus, quos alii ibidem Erythris acceptos narrarunt, quosque Tibull. ii. 5, novo exemplo vaticinantis œstro in elegiam illato, arripuit, præteriit Maro, cum Sibyllæ alius locus in carmine, aliæ partes essent in lib. vi. Ceterum Apollini honos ille mansit perpetuus, ut ad eum fatorum Æneæ et posterorum, Italiæque ab iis occupatæ, fatalis ordo referretur. Nobile illud Horatii in Carmine sæculari 37 sqq. Roma si vestrum est opus, Iliæque Litus Etruscum tenuere turmæ, Jussa (oraculis) pars mutare Lares etc. Adde Carm. iv. 6. 3. 21-24. Refertur ibidem ver. 21. ad communem Apollinis et Veneris operam, ut Troja excidium post Achillis fata differretur, ne omnis Trojanorum stirps a sæviente illo exscinderetur. Fuisse etiam somnium aliquod Æneæ celebratum a multis, ex Cic. de Div. i. 21. apparet: Sint hæc, ut dixi, somnia fabularum, hisque adjungatur etiam Enea somnium, quod in Numerii Fabii Pictoris Græcis annalibus ejusmodi est, ut omnia, quæ ab Ænea gesta sunt, quæque illi acciderunt, ea fuerint, quæ ei secundum quietem visa Narratum igitur erat apud Num. Fabium, qui quum Græce scripsit, Græcos auctores sequi potuit, somnium, quo fata Æneæ exponerentur per quietem ex ordine, quæ post eventus comprobavit. Etiam Penatium monitus, quos per somnum Æneas acceperat, fuisse sæpe memoratos, ex Servii loco discere licet ad iii. 148. Penates-quos quidam dicunt ideo inductos a poëta monere per somnum; monitu nam eorum per quietem jussum cum Latino fœdus fecisse; eorum etiam monitu Latinum Æneæ se conjunxisse (hæc eadem ap. Dionys. i. 57. occurrunt); eosdem tradit (Varro), visos aliquotiens in somnis, quid fieri vellent, imperasse, eaque nostros publice curasse majores. Etiam dubitationem post appulsum ad Laurentem agrum de loco novæ urbis capiendo secundum nonnullos oblati per quietem Æneæ dii patrii diremerant ap. Dionys. i. 56, descripta et hæc e Catone in origine gentis Romanæ, quem eo toto loco Dionysius sequitur; nam totidem verbis ex illo libro leguntur ista ap. Auct. de O. G. R. c. 12. extr. —Latinus Fauni oraculo monitus fuerat, ut generum sibi sumeret extraneum aliquem, et cum eo regnum communicaret. Sic Virgil.

Æn. vii. 58. 81. 254 sqq. Paria ex Catone (non ex Q. Lutatio) prodit Victor de O. G. R. 13,—utpote qui (Latinus) in hoc consilium auctoritate numinum cogebatur; namque extis ac somniis sæpe admonitus erat, tutiorem se adversus hostes fore, si copias suas cum advenis conjunxisset.-Similiter etiam in ceteris, quæ ab Enea in Italia gesta sunt, poëtam id egisse, ut antiquas historias narrationesque de oraculis et ostentis consiliis suis accommodaret, ex iisdem auctoribus clarum est, et infra suo loco sigillatim monebitur.

"Satis, puto, ex iis, quæ hactenus dicta sunt, intelligitur, non male hoc a me pronuntiatum esse: materiam carminis poëtæ mira fortuna oblatam fuisse, non ab eo excogitatam et inventam; tractationem autem et ornationem etsi non magis ipse invenerit, quum Homeri vestigiis institerit, ita tamen illa jure esse versatum eum, ut elegantiore judicio, majore cultu, et exquisitiore ornatu omnia persequeretur. Etiam hanc argumenti, quod poëta tractandum sibi sumserat, felicitatem aliquam habendam esse supra diximus, quod, quum per deorum ministeria res esset exsequenda, offerrent se Junonis et Veneris numina, quæ poëtæ causæ tam præclare serviunt, potentissima illa, et ipsa fabula jam dudum consecrata. Nam, quod insigni Veneris cura protegitur Æneas, id ex Homero familiare sibi habet lector, nec minus Junonis odium in Trojanos ex Homero notum est. Jam eximio aliquo fortunæ beneficio res ita ferebat, ut alterius deæ numen Carthaginiensibus et mox Turno accommodari posset, altera autem dea non modo ut Romanorum tutela constanti religione coleretur (cf. Lucret. i. pr.), verum etiam Juliæ gentis prima stirps et origo haberetur. In Junonis autem odio tractando, et ad poëticam vim temperando poëtæ prodesse potuere 'Hpakλɛial, carmina, quæ olim exstabant de Hercule, quale v. c. Stesichori fuit. Junonis enim odiis plurima in his videntur fuisse expedita; qua in re jam tot in locis Homerus præiverat, v. c. Il. xviii. 119. xiv. 256 sqq. vi. 25 sqq." H.

« PreviousContinue »