Page images
PDF
EPUB

Sed nec huic consilio ulla ex parte respondet Eneidis sive argumentum sive tractatio; profugus ex urbe incensa Æneas novam sedem quærit, armis vim illatam propulsat, et sic porro; quid tandem his inest, quod ad imperandi artes ac virtutes spectet? Quamquam fabulæ Virgilianæ universe inesse, et in singulis carminis partibus aut locis ac versibus occurrere talia, quæ principibus pro salubribus præceptis commendari possint, nemo neget; quin etiam inter utilitates, quæ poëtarum carminibus debentur, præcipue hoc commemorandum est. - Dissimilem Homericorum heroum aiunt esse Æneam; inferiorem Achille et Ulysse; sola pietate insignem. Quid, si Æneas alter esset Achilles? alter Ulysses? annon exscriptum potius et servili imitatione expressum eum dicturi essent? Non ego is sum, qui cæco aliquo poëtæ mei amore nihil ab eo peccatum esse contendere velim. Iliadis argumentum feliciorem materiam et epicæ gravitatis aliquanto plus habere si quis dixerit, me habebit assentientem; ipse delector Homeri lectione magis, quam Virgilii. Regnat in Homericis heroibus. naturalis habitus et affectus, animi impetus, injuriæ acceptæ sensus, qualem et ipse habeo; desiderium reditus ad Lares, quale ipse sentirem in Æneide sunt consilia de novis sedibus in terra ignota parandis, nihil quod magnopere animum impellat et percutiat. Enimvero non omnia carmina epica ex uno et eodem genere procedere possunt; post Achillis autem iras, et Ulyssis sapientiam seu vafritiem, quæ et priscæ ætati et epico carmini accommodatior erat, quam sapientia, quum variandum et novandum esset aliquid poëtæ, quidni Æneæ virtutem, quam cum ceteris heroibus communem habet, fortitudine animi in perferendis calamitatibus et obsequio erga deos temperaret? Ad hoc eum ipse Homerus Il. xx. 298. (ubi Neptunus Æneam servatum vult: Kexapioμéva d'airì δῶρα θεοῖσι δίδωσι, τοὶ οὐρανὸν εὐρὺν ἔχουσι), tum ipsa rerum ac temporum mutata ratio ducebat, et ea, quæ de Æneæ erroribus et adventu in Latium tradita a superioribus poëtis erant, revocabant. Monitis deorum et oraculis omnia ab Ænea suscepta et confecta, Penates et sacra patria ab eo in novas sedes illata, narraverat antiquitas; quid igitur magis rei consentaneum, quam ut heros insignis pietate et religione exhiberetur? Neque vero potuit tantus poëta non videre, ad rerum magnitudinem et augustam aliquam dignitatem religiosas res, causas et consilia, eximiam vim habere. Itaque hoc quidem tamquam rerum cardine præclare est usus, ut prædictionibus variis animos spe et exspectatione teneret suspensos, religiosamque aliquam et augustam speciem rerum eventibus prætenderet. Achilleum quidem robur et iracundia aliena erant a toto argumento; sedata et placida et humanitatis sensu temperata est Æneæ virtus; et licet concedendum sit, epicam vim majorem Achilli inesse, non tamen omnes epicas personas Achillem referre posse, manifestum est. Meras pugnas Homericis similes et belÎuinam fortitudinem vix probasset Augustei sæculi elegantius et mollius judicium. Itaque quum omnino Æneidis alius ac diversus prorsus sit character, quam Iliadis, quis non videt importunum

esse, in Æneide requirere ea, quæ Iliadi sint propria; easdem animorum inflammationes, æstus, tempestates? Insunt Æneidi alia, quæ probes; quidni in his acquiescis ?-Æneidis argumentum in septimum annum protrahi, alii cum reprehensione monuere. Perperam utique. Æneæ errores septem annos explere verissimum est; sed ipsa carminis narratio non nisi cum septimi anni æstate exordium habet, eodemque anno absolvitur. Pari errore Odysseæ argumentum octo, novem, vel decem annis comprehendi creditum est, quum tamen illud intra triginta sex vel septem dies ad exitum perduci manifestum sit ei, qui animum adverterit.-Multo minorem esse virorum factis ac virtutibus insignium numerum ac varietatem in Æneide, quam in Iliade, conqueruntur passim multi; nec sine poëtæ reprehensione versus memorant ex Æn. i. 220 sqq. fortemque Gyan fortemque Cloanthum; inique admodum, et ut sibi ipsi, quid velint, parum constare videantur. Nam locus quidem laudatus nullos heroes recitat, quorum personæ vim aliquam habere debeant epicam; non magis quam Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymates Assaracique duo, x. 123. et alii; sed illi viri in censum et turbam eorum veniunt, qui tantum nomine laudandi et epitheto suavitatis causa ornandi sunt; quales apud Homerum innumeri illi pugnantes vel casi ἐσθλοὶ, ἀμύμονες, κρατεροί, αἰχμηταὶ, et sic porro. Enimvero quum argumenti indoles et natura totius tractationis mensura et regula sit, plures utique factorum et rerum gestarum socii et participes esse nequeunt, quam quos res ipsa postulat. Ita si paucos alios, qui virtute emineant, in carmen suum induxit poëta, argumenti necessitati id condonemus, concedamusque, hactenus Homericam copiam et varietatem morumque diversitatem plus delectationis afferre: at sapientiam viri miremur saltem in hoc, quod tanto magis inter omnes unus Æneas insignis virtute eminet, neque ejus splendori quisquam alius, nisi Turnus fortasse, officit. Quæ res tanto difficilior erat, quum ille nec Achillea aliqua corporis animique virtute omnes mortales antecellat, nec, quorsum immanis efferati animi iracundia aut allatus Patrocli funere dolor erupturus sit, sollicitos nos teneat.

"De versu Virgilii epico ejusque ad aurem suavitate ac gravitate nonnulla disputare juvaret, nisi majorem subtilitatem ea res haberet, quam ut legentium animos et oculos tenere posset. Illud unum monebimus, in errorem inducere juvenilem animum videri eos, qui nimii in eo sunt, ut ad rerum sonos et naturas accommodatos et formatos velint esse versus. Equidem non diffiteor, sensum me animi refragantem habere, quotiescunque persuadere mihi volo, magnum aliquem poëtam æstu tantarum rerum abreptum et magnorum phantasmatum vi inflammatum in sono cursus equestris vel tubæ vel aliarum rerum reddendo laborare. Attenuat ea res et deprimit ingenium poëtæ, et artis poëticæ dignitatem. Sunt tamen, ais, tales versus in optimo quoque poëta. Recte; sunt utique multi; etsi plures alios ad hoc lusus genus accommodare

• Vide prooem. ad l. vii. H.

solet eorum ingenium, qui talibus rebus indulgent. Quis enim, nisi jam animum ad leves hos lusus deflexerit, studium aliquod poëtæ agnoscat in illis: Patris magni parere parabat Imperio; aut: Avia tum resonant avibus virgulta sonoris; ne plura similia commemorem. Mihi ad poëtices indolem propius esse videtur statuere, ipsam orationis naturam ita esse comparatam, ut multarum rerum sonos exprimat; inflammatum autem phantasmaturn specie objecta animum, quum, rerum species sibi obversantes ut oratione vivide eloquatur, laboret, necessario in ista vocabula incidere, vel orationis proprietate ducente. Ita graves et celeres, lenes ac duros sonos, vel non id agens et curans, ad rerum naturam accommodabit et orator quisque bonus et multo magis poëta. Aliud est, in quo viri docti argutantur, quod versus imperfectos non ei causæ, quam ipsi Maronis familiares prodiderant, quod opus ab eo absolutum non fuerit, verum judicii alicujus subtilitati tribuere voluere'. Casu fieri potest, ut versus imperfectus in sermone abrupto occurrat, laudemque nescio quam poëtæ facere possit Æn. iv. 361. Italiam non sponte sequor, abrupto Æneæ sermone; ubi Servius: et oratorie ibi finivit ubi vis argumenti consistit. Atqui hoc acumen declamatore dignum est, non poëta; multo magis ab epica gravitate abhorret, nec potest placere in oratione metro illigata versus metro imperfecto relictus, uérρOV aμETOоv. Aliter se res habet in oratione pedestri, quæ, quum in ea propositionum ad aurium judicium mensura sit liberior, variari potest. At in Eneide ubique manifestum fit studium poëtæ properantis ad novam sententiam et locum novum, quum ingenium consumere nollet in explenda et expolienda sententia antecedente, cujus summa capita apposuerat. Sed nolo in his tædium facere." H.

II. DE RERUM IN ÆNEIDE TRACTATARUM INVENTIONE.

"Quale in inveniendis rebus omnino Virgilii ingenium fuerit, quam admirabilis porro ac felix fabulæ, quam sibi carminis argumentum fecit, natura sit, et quantum in hoc delectu judicium emineat, superiore disquisitione expositum est. Restat, ut paucis declaremus, unde poëta fabulam suam ejusque tam copiose instruendæ et ornandæ materiam acceperit, ut inde clarius appareat, quæ et quanta inventi laus poëtæ ingenio ea in re debeatur, et quam limatum et subtile ejus fuerit in argumento deligendo judicium.

"Solent fere interpretes, quantum intelligo, quique alii hac de re agunt, ita statuere, ut poëtam famam aliquam obscuram de Æneæ in Italiam adventu secutum esse dicant. Enimvero ex iis, quæ a Dion. Hal. i. 49 sq. 53 sq. 72 sq., a Strabone lib. xii. a Plutarcho in Romulo, a Festo in Roma, Solino c. i. Sext. Aurelio Victore de O. G. R., et a Servio passim ad Virgilium memorantur,

7 Cf. Adnott. ad En. i. 534.

omninoque ex accuratiore historiæ cognitione, manifestum fit, fuisse hanc de Eneæ erroribus deductaque Trojanorum in Latium colonia narrationem inter illustriores et a multis Græcis Romanisque scriptoribus poëtisque expositas et ornatas historias. Præterea, id quod primo foco erat commemorandum, communis ac tantum non publica illa erat Romanorum persuasio, quam religiones patriæ, Lavinii ad seriora usque tempora celebrari solitæ, firmabant (vid. Strab. v. p. 355. A.): erant sacra Penatibus et Vestæ a magistratibus Romanis facta (Macrob. Sat. iii. 4. Dion. Hal. i. 49). Öbversabatur igitur Romanorum oculis auribusque Æneæ Trojanorumque memoria, nec Maro aliud argumentum clarius et illustrius tractare potuit.-Omnino quidem de Æneæ in Italiam adventu fabula fuit celebrata admodum; si fabulam (uv0ov) dicere licet omnem veterem famam, historiam, et narrationem a majoribus acceptam, antequam literis consignari et sermone pedestri exponi cœpta esset. Hujus igitur fabulæ fundus habetur Homeri ille locus notissimus Il. xx. 307. 308', ubi Neptunus diis auctor est, ut Æneam cum Achille congressum imparem pugna educant, ne ejus morte Dardani posteritas deficiat, quem tamen Jupiter præ ceteris liberis dilexerit omnibus; at Priamum cum progenie Jovi nunc esse invisum: itaque Æneam ejusque posteros Trojanis esse imperaturos: Νῦν δὲ δὴ Αἰνείαο βίη Τρώεσσιν ἀνάξει,

Καὶ παίδων παῖδες, τοί κεν μετόπισθε γένωνται.

Regnum his versibus Æneæ posterorumque ejus declarari manifestum est; sed, quo in loco illud futurum sit, non proditur, nec de ea re, certa apud veteres fama fuit; quandoquidem de Æneæ erroribus ac sedibus omnino diverse traditum est: alii eum in Thraciæ litore, in Arcadia alii, alii in Sicilia, alii in Italia, quæ fama denique præ ceteris credita ac celebrata est, consedisse et vitam finiisse narrarunt; fuerunt etiam, qui in ipsa Troade regnum illud constitutum esse traderent; ex qua ipsa narrationis varietate apparet id, quod volumus, non obscurum aliquem in vetere historia aut inter poëtas virum fuisse Æneam, nec ejus fata et res a Virgilio inventas esse et excogitatas. Ubi autem poëta aliquis in materiam ab aliis ante se tractatam incidit, ut suo consilio vel totam fabulam vel partem inde accommodet, refingere nonnulla et mutare, addere vel detrahere solet. Itaque diversis modis eandem rem exponi necesse est. Historici autem Græci, suæ civitatis seu populi origines repetentes, popularem famam sequebantur. Solemne enim hoc Græcis civitatibus, ut stirpis vel urbis conditorem vel haberent vel haberi vellent clarum aliquem ex ultima antiquitate heroem. Ejusmodi famam popularem per multas ætates propagatam quis

Vid. ad Apollod. p. 911. H.

Translatus ille ac repetitus in hymno in Vener. 197. 198, copiose ornatus a Quinto Smyrn. xiii. 300 sq. imprimis 336 sq., et a Virgilio præclare in oraculum in Delo insula Æneæ datum conversus: Antiquam exquirite matrem. Hic domus Æneæ cunctis dominabitur oris, Et nati natorum et qui nascentur ab illis, iii. 96–8. Et hinc versus illi pulcherrimi ix. 446-9. expressi. H.

adeo constare sibi exspectabit, ut nulla diversitas narrationis inter plures tribus aut civitates exsistat ? Nonne eandem veterem famam sæpe ad se revocant et sibi vindicant plures a communi stirpe profectæ familiæ? Quum autem multæ passim per varia loca sparsæ essent Trojanorum coloniæ, quid mirum, eas omnes originem suam ad Æneam referre maluisse? Unde diversitas illa, partim consensio famæ et narrationis oriretur necesse fuit. Etsi igitur inter Græcos scriptores magnus erat de regno ab Ænea condito dissensus, quum tamen Romani scriptores de Trojanorum in Italiam adventu Albæque Longæ originibus ab Enea ejusque progenie repetitis uno ore traderent (v. imprimis Sext. Aurel. Vict. de O. G. R.), jure suo Maro fabulam hanc inter Romanos celebratam præferre ceteris potuit ac debuit.-Antequam ad alia progrediamur, de loco Homerico supra memorato pauca monebimus. Produnt verba satis aperte regnum, quod Æneas ejusque posteri obtinuerunt. Homerus igitur, qui propior ætate Trojanis temporibus vixit, (ponimus enim, locum hunc a seriore aliquo rhapsodo insertum non esse) famam, ut solet, ea de re secutus est; nisi forte in itineribus suis in posteros Æneæ incidit. Fuisse regnum illud in ea ipsa Troade, in qua Priamus regnaverat, ea est verborum sententia, quæ legentibus prima occurrit. Atque ita veteres locum sunt interpretati, vid. Strab. xiii. p. 608. C. 906. A. Almel. Ornata est etiam narratio apud Schol. ad e. 1. ex Acusilao, ubi memoratur Venus ob id ipsum cum Anchise coisse, quod audisset, fatale esse, ut, Priamidis excisis, regnum Trojæ ad Anchise stirpem aliquando perveniret. Nato igitur Ænea, quum ei vellet regnum maturius parare, Paridi illa amorem Helenæ instillavit, bellumque concitavit, ut Priami stirps celerius excideretur. Fuerunt, qui, quum Æneam in aliis terris, non in Ilii solo æquati ruinis, regnum condidisse, statui mallent, interpolatione facta Távτeσov pro Toweσov in suas partes poëtam traherent'. Alii diversum ab Anchise Venerisque filio Eneam fuisse opinabantur; erant quoque, qui de patre male memoratum dicerent, quod ad Ascanium esset revocandum; alii denique, Æneam, rebus in Italia constitutis, Trojam esse reversum, ex eodem illo loco sibi persuaserant. Vid. Dion. Halic. i. 53. Celebrata profecto inter veteres et nobilis videtur fuisse narratio, quæ cum tanta opinionum varietate in diversas partes est tractata. Strabo quidem vulgari narrationi de Æneæ erroribus et aditu Italiæ omnino repugnare locum Homericum existimabat; in hoc enim innui, Æneam in terra Trojana (v T Tpoía) mansisse, in regnum successisse, idque posteris reliquisse. Potuit tamen ab Enea Trojanis imperari etiam aliis in locis, in Italia. Et, vel hoc posito, sententia sua Homerico loco constat, quod jam Dion. Halic., acutus scriptor, vidit 1. 1. Quod tam obscure oraculum illud Neptuni extulit Homerus, ad naturam et morem vaticiniorum accommodate est factum. Ratio ejus rei reddi potest etiam hæc,

Apud Strabonem 1. 1. p. 996. B., quod secutus est Virgilius Æn. iii. 97. Et domus Enea cunctis dominabitur oris. Add. Schol. ad Iliad. xx. 306. H.

« PreviousContinue »