P. Virgilii Maronis opera, cum adnotationibus Heynii, Wagneri, aliorum. Ed. T.K. Arnold

Front Cover
Thomas Kerchever Arnold
1845
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Popular passages

Page 108 - Anchisa generate, deum certissima proles, Cocyti stagna alta vides Stygiamque paludem, di cuius iurare timent et fallere numen. Haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est ; 325 portitor ille Charon ; hi, quos vehit unda, sepulti. Nee ripas datur horrendas et rauca fluenta transportare prius quam sedibus ossa quierunt. Centum errant annos volitantque haec litora circum ; turn demum admissi stagna exoptata revisunt.
Page 102 - Veneris monumenta nefandae ; hie labor ille domus et inextricabilis error ; magnum reginae sed enim miseratus amorem Daedalus, ipse dolos tecti ambagesque resolvit, caeca regens filo vestigia. Tu quoque magnam 30 partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes. bis conatus erat casus effingere in auro ; bis patriae cecidere manus.
Page 104 - Talibus orabat dictis, arasque tenebat, Cum sic orsa loqui vates : ' Sate sanguine divom, 125 Tros Anchisiada, facilis descensus Averno ; Noctes atque dies patet atri janua Ditis ; Sed revocare gradum superasque evadere ad auras, Hoc opus, hie labor est.
Page 117 - Suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto " Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni. " Quisque suos patimur Manes : exinde per amplum " Mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus ; " Donee longa dies, perfecto temporis orbe, 745 " Concretam exemit labem, purumque relinquit " Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
Page 117 - Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos, " Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno, •' Scilicet immemores supera ut convexa revisant, 750 " Rursus et incipiant in corpora velle reverti.
Page 79 - Agit ipse furentem 465 in somnis ferus Aeneas ; semperque relinqui sola sibi, semper longam incomitata videtur ire viam et Tyrios deserta quaerere terra...
Page 82 - Urbem praeclaram statui ; mea moenia vidi ; 655 ulta virum, poenas inimico a fratre recepi ; felix, heu nimium felix, si litora tantum numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae...
Page 76 - ... oro, si quis adhuc precibus locus — exue mentem. Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni 320 odere, infensi Tyrii ; te propter eundem exstinctus pudor, et, qua sola sidera adibam, fama prior.
Page 116 - Hunc circum innumerae gentes populique volabant ; ac velut in pratis ubi apes aestate serena floribus insidunt variis et candida circum lilia funduntur, strepit omnis murmure campus.
Page 110 - Continuo auditae voces, vagitus et ingens, infantumque animae flentes in limine primo, quos dulcis vitae exsortes et ab ubere raptos abstulit atra dies et funere mersit acerbo ; hos juxta falso damnati crimine mortis.

Bibliographic information