Page images
PDF
EPUB

21. Si in ortu illo rubicunda fuerit, ventos portendit; si rubiginosa aut obatra, pluvias; sed nil horum significat ultra plenilunium.

22. Recta luna semper fere minax est et infesta, potissimum autem denunciat ventos; at si appareat cornibus obtusis et curtatis, imbres potius.

23. Si alterum cornu lunæ magis acuminatum fuerit et rigidum, altero magis obtuso, ventos potius significat; si utrumque, pluviam.

24. Si circulus aut halo circa lunam appareat, pluviam potius significat quam ventos; nisi stet recta luna intra eum circulum, tum vero utrumque.

25. Circuli circa lunam ventos semper denotant ex parte qua ruperint; etiam splendor illustris circuli in aliqua parte, ventos ex ea parte qua splendet.

26. Circuli circa lunam, si fuerint duplices aut triplices, præmonstrant horridas et asperas tempestates; at multo magis, si illi circuli non fuerint integri, sed maculosi et interstincti.

27. Plenilunia, quoad colores et halones, eadem forte denotant, quæ ortus quartus; sed magis præsentia, nec tam procrastinata.

28. Plenilunia solent esse magis serena quam cæteræ ætates lunæ; sed eadem, hieme, quandoque intensiora dant frigora.

29. Luna sub occasum solis ampliata, et tamen luminosa, nec subfusca, serenitatem portat in plures

dies.

30. Eclipses lunæ quasi semper comitantur venti; solis, serenitas; pluviæ raro alterutrum.

31. A conjunctionibus reliquis planetarum præter solem expectabis ventos, et ante et post; a conjunctionibus cum sole, serenitatem.

32. In exortu pleiadum et hyadum sequuntur imbres et pluviæ, sed tranquillæ; in exortu orionis et arcturi, tempestates.

33. Stellæ (ut loquimur) discurrentes et sagittantes protinus ventos indicant ex ea parte, unde vibrantur. Quod si ex variis aut etiam contrariis partibus volitent, magnas tempestates et ventorum et imbrium. 34. Cum non conspiciantur stellæ minusculæ, quales sunt quas vocant asellos, idque fit ubique per totum cœlum, magnas præmonstrat tempestates et imbres intra aliquot dies: quod si alicubi stellæ minutæ obscurentur, alicubi sint claræ, ventos tantum, sed citius.

35. Cœlum æqualiter splendens in noviluniis, aut ortu quarto, serenitatem dabit per plures dies; æqualiter obscurum, imbres; inæqualiter, ventos, ab ea parte qua cerniter obscuratio. Quod si subito fiat obscuratio sine nube aut caligine, quæ fulgorem stellarum perstringat, graves et asperæ instant tempestates.

36. Si planetarum aut stellarum majorum aliquam incluserit circulus integer, imbres prædicit; si fractus, ventos ad eas partes, ubi circulus deficit.

37. Cum tonat vehementius quam fulgurat, ventos dabit magnos; sin crebro inter tonandum fulserit, imbres confertos et grandibus guttis.

38. Tonitrua matutina ventos significant; meridiana imbres.

39. Tonitrua mugientia, et veluti transeuntia, ventos significant; at quæ inæquales habent fragores et acutos, procellas, tam ventorum quam imbrium.

40. Cum cœlo sereno fulguraverit, non longe absunt venti et imbres ab ea parte, qua fulgurat; quod si ex diversis partibus cœli fulguraverit, sequentur atroces et horridæ tempestates.

41. Si fulguraverit a plagis cœli gelidioribus, septentrione et aquilone, sequentur grandines; si a tepidioribus, austro et zephyro, imbres cum cœlo æstuoso.

42. Magni fervores post solstitium æstivale desinunt plerumque in tonitru et fulgura; quæ si non sequantur, desinunt in ventos et pluvias per plures dies.

43. Globus flammæ, quem Castorem vocabant antiqui, qui cernitur navigantibus in mari, si fuerit unicus, atrocem tempestatem prænunciat, (Castor scilicet est frater intermortuus,) at multo magis, si non hæserit malo, sed volvatur aut saltet; quod si fuerint gemini, (præsente scilicet Polluce fratre vivo,) idque tempestate adulta, salutare signum habetur: sin fuerint tres (superveniente scilicet Helena, peste rerum) magis dira incumbet tempestas: videtur sane unicus, crudam significare materiam tempestatis ; duplex, quasi coctam et maturam; triplex vel multiplex, copiam ægre dissipabilem.

44. Si conspiciantur nubes ferri incitatius cœlo sereno, expectentur venti ab ea parte, a qua feruntur nubes. Quod si globabuntur et glomerabunt simul, cum sol appropinquaverit ad eam partem, in qua globantur, incipient discuti; quod si discutientur magis versus boream, significat ventum; si versus austrum, pluvias.

45. Si occidente sole nubes orientur atræ aut fuscæ, imbrem significant: si adversus solem, in oriente scilicet, eadem nocte; si juxta solem ab occidente, in posterum diem, cum ventis.

46. Liquidatio, sive disserenatio cœli nubili, incipiens in contrarium venti, qui flat, serenitatem significat; sed a parte venti, nihil indicat, sed incerta res est.

47. Conspiciuntur quandoque plures, veluti cameræ aut contignationes nubium, altera supra alteras, (ut aliquando quinque simul se videsse, et notasse affirmet Gilbertus,) et semper atriores sunt infimæ, licet quandoque secus appareat, quia candidiores visum magis lacessunt. Duplex contignatio, si sit spissior, pluvias denotat instantes (præsertim si nubes inferior cernatur quasi gravida); plures contignationes perendinant pluvias.

48. Nubes, si ut vellera lanæ spargantur, hine inde tempestates denotant; quod si, instar squammarum aut testarum, altera alteri incumbat, siccitatem et serenitatem.

49. Nubes plumatæ et similes ramis palmæ, aut floribus iridis, imbres protinus, non ita multo post, denunciant.

50. Cum montes et colles conspiciantur veluti pileati, incumbentibus in illos nubibus, eosque circumamplectentibus, tempestates præmonstrant im

minentes.

51. Nubes electrinæ et aureæ ante occasum solis, et tanquam cum fimbriis deauratis, postquam sol magis condi cœperit, serenitates præmonstrant.

52. Nubes luteæ, et tanquam cœnosæ, significant imbrem cum vento instare.

53. Nubecula aliqua non ante visa subito se mon- | bunt, ventos denotant; si vero carptim vocem resorbestrans, cœlo circum sereno, præsertim ab occidente bunt, aut per intervalla longiora crocitabunt, imbres. aut circa meridiem, tempestatem indicat ingruentem. 54. Nebulæ et caligines ascendentes, et sursum se recipientes, pluvias; et si subito hoc fiat, ut tanquam sorbeantur, ventos prædicunt; at cadentes et in vallibus residentes, serenitatem.

55. Nube gravida candicante, quam vocant antiqui tempestatem albam, sequitur, æstate, grando minuta instar confituræ; hieme, nix.

56. Autumnus serenus ventosam hiemem præmonstrat; ventosa hiems, ver pluviosum; ver pluviosum, æstatem serenam; serena æstas, autumnum ventosum. Ita ut annus (ut proverbio dicitur) sibi debitor raro sit; neque eadem series tempestatum redeat per duos annos simul.

57. Ignes in focis pallidiores solito, atque intra se murmurantes, tempestates nunciant: quod si flamma flexuose volitet et sinuet, ventum præcipue: at fungi, sive tuberes in lucernis, pluvias potius,

58. Carbones clarius perlucentes, ventum significant; etiam cum favillas ex se citius discutiunt et deponunt.

59. Mare cum conspicitur in portu tranquillum in superficie, et nihilominus intra se murmuraverit, licet non intumuerit, ventum prædicit.

60. Littora in tranquillo resonantia, marisque ipsius sonitus cum plangore aut quadam echo clarius et longius solito auditus, ventos prænunciant.

61. Si in tranquillo et plana superficie maris conspiciantur spumæ hinc inde, aut coronæ albæ, aut aquarum bullæ, ventos prædicunt; et si hæc signa fuerint insigniora, asperas tempestates.

62. In mari fluctibus agitato si appareant spumæ coruscantes, (quas pulmones marinos vocant,) prænunciant duraturam tempestatem in plures dies.

63. Si mare silentio intumescat, et intra portum altius solito insurgat, aut æstus ad littora celerius solito accedat, ventos prænunciat.

64. Sonitus a montibus, nemorumque murmur increbrescens, atque fragor etiam nonnullus in campestribus, ventos portendit. Cœli quoque murmur prodigiosum absque tonitru, ad ventos maxime spectat.

65. Folia et paleæ ludentes sine aura, quæ sentiatur, et lanugines plantarum volitantes, plumæque in aquis innatantes et colludentes, ventos adesse nunciant.

66. Aves aquaticæ concursantes et gregatim volantes, mergique præcipue et fulicæ a mari aut stagnis fugientes, et ad littora aut ripas properantes, præsertim cum clangore, et ludentes in sicco, ventos prænunciant, maxime si hoc faciant mane.

67. At terrestres volucres contra, aquam petentes, eamque alis percutientes, et clangores dantes, et se perfundentes; ac præcipue cornix, tempestates portendunt.

68. Mergi anatesque ante ventum pennas rostro purgant; at anseres clangore suo importuno pluviam

invocant.

69. Ardea petens excelsa, adeo ut nubem quandoque humilem supervolare conspiciatur, ventum significat. At milvi contra, in sublimi volantes, sere

nitatem.

70. Covi singultu quodam latrantes, si continua

|

71. Noctua garrula putabatur ab antiquis mutationem tempestatis præmonstrare; si in sereno, imbres; si in nubilo, serenitatem; at apud nos, noctua, clare et libenter ululans, serenitates plerumque indicat, præcipue hieme.

72. Aves in arboribus habitantes, si in nidos suos sedulo fugitent et a pabulo citius recedant, tempestates præmonstrant; ardea vero in arena stans tristis, aut corvus spatians, imbres tantum.

73. Delphini tranquillo mari lascivientes flatum existimantur prædicere, ex qua veniunt parte; at turbato ludentes et aquam spargentes, contra, serenitatem: at plerique piscium in summo natantes, aut quandoque exilientes, pluviam significant.

74. Ingruente vento, sues ita terrentur, et turbantur, et incomposite agunt, ut rustici dicant illud solum animal videre ventum, specie scilicet horrendum.

75. Paulo ante ventum araneæ sedulo laborant, et nent, ac si provide præoccuparent, quia vento flante nare nequeunt.

76. Ante pluviam campanarum sonitus auditur magis ex longinquo; at ante ventum, auditur magis inæqualiter, accedens et recedens, quemadmodum fit vento manifesto flante.

77. Trifolium inhorrescere, et folia contra tempestatem subrigere, pro certo ponit Plinius.

78. Idem ait vasa, in quibus esculenta reponuntur, quandoque sudorem in repositoriis relinquere, idque diras tempestates prænunciare.

Cum pluvia et venti habeant ma- Monitum.

teriam fere communem; cumque ventum semper præcedat nonnulla condensatio aëris, ex aëre noviter facto intra veterem recepto, ut ex plangoribus littorum, et excelso volatu ardeæ et aliis patet; cumque pluviam similiter præcedat aëris condensatio, (sed aër in pluvia postea contrahitur magis, in ventis contra excrescit,) necesse est, ut pluviæ habeant complura prognostica cum ventis communia. De iis consule prognostica pluviarum, sub titulo suo.

IMITAMENTA VENTORUM,

Ad Art. 33. Connexio.

Si animum homines inducere possent, ut contemplationes suas in subjecto sibi proposito non nimium figerent, et cætera tanquam parerga rejicerent; nec circa ipsum subjectum in infinitum, et plerumque inutiliter subtilizarent; haudquaquam talis, qualis solet, occuparet ipsos stupor, sed transferendo cogitationes suas, et discurrendo, plurima invenirent in long inquoquæ prope latent. Itaque ut in jure civili, ita in jure naturæ, procedendum animo sagaci ad similia et conformia.

1. Folles apud homines Æoli utres sunt: unde ventum quis promere possit, pro modulo nostro. Etiam interstitia et fauces montium, et ædificiorum anfractus, non alia sunt quam folles majores. In usu autem sunt folles præcipue, aut ad excitationem flammarum, aut ad organa musica. Follium autem ratio est, ut sugant aërem propter rationem vacui, (ut loquuntur,) et emittant per compressionem.

2. Etiam flabellis utimur manualibus ad facien

dum ventum et refrigeria, impellendo solummodo aërem leniter.

3. De cœnaculorum æstivorum refrigeriis quædam posuimus in responso ad artic. 9. Possunt inveniri alii modi magis accurati, præsertim si, follium modo, alicubi attrahatur aër, alicubi emittatur. Sed ea, quæ jam in usu sunt, ad simplicem compressionem tantum referuntur.

4. Flatus in microcosmo et animalibus cum ventis in mundo majore optime conveniunt; nam et ex humore gignuntur, et cum humore alternant, ut faciunt venti et pluviæ; et a calore fortiore dissipantur et perspirant. Ab illis autem transferenda est certe ea observatio ad ventos; quod scilicet gignantur flatus ex materia quæ dat vaporem tenacem, nec facile resolubilem; ut fabæ, et legumina, et fructus; quod etiam eodem modo se habet in ventis majoribus.

5. In destillatione vitrioli et aliorum fossilium, quæ sunt magis flatuosa, opus est receptaculis valde capacibus, et amplis, alioqui effringentur.

6. Ventus factus ex nitro commisto in pulvere pyrio, erumpens, et inflans flammam, ventos in universo (exceptis fulminosis) non tantum imitatur, sed exsuperat.

7. Hujus autem vires premuntur in machinis humanis, ut in bombardis, et cuniculis, et domibus pulverariis incensis; utrum autem, si in aëre aperto magna pulveris pyrii moles incensa esset, ventum ex aëris commotione, etiam ad plures horas, excitatura esset, nondum venit in experimentum.

8. Latet spiritus flatuosus et expansivus in argento vivo, adeo ut pulverum pyrium (ut quidam volunt) imitetur, et parum ex eo, pulveri pyrio admistum, eum reddat fortiorem. Etiam de auro loquuntur chemistæ, quod periculose, et fere tonitrui modo, in quibusdam præparationibus erumpat; sed de his mihi non compertum est.

OBSERVATIO MAJOR.

Motus ventorum, tanquam in speculo, spectatur in motibus aquarum quoad plurima.

Venti magni sunt inundationes aëris, quales conspiciuntur inundationes aquarum; utræque ex aucto quanto. Quemadmodum aquæ aut descendunt ex alto, aut emanant e terra; ita et ventorum nonnulli sunt dejecti, nonnulli exsurgunt. Quemadmodum nonnunquam intra amnes sunt contrarii motus; unus fluxus maris, alter cursus amnis; et nihilominus unicus efficitur motus, prævalente fluxu maris: ita et flantibus ventis contrariis, major in ordinem rediget minorem. Quemadmodum in currentibus maris, et quorundam amnium, aliquando evenit, ut gurges in summitate aquæ in contrarium vergat gurgiti in profundo: ita et in aëre, flantibus simul contrariis ventis, alter alterum supervolat. Quemadmodum sunt cataractæ pluviarum in spatio angusto; similiter et turbines ventorum. Quemadmodum aquæ, utcunque progrediantur, tamen si perturbatæ fuerint, interim undulant, modo ascendentes et cumulatæ, modo descendentes et sulcata; similiter faciunt et venti, nisi quod absit motus gravitatis. Sunt et aliæ similitudines, quæ ex iis, quæ inquisita sunt, notari possunt.

CANONES MOBILES DE VENTIS.

Connexio.

Canones aut particulares sunt aut generales; utrique mobiles apud nos. Nil enim adhuc pronunciamus. At particulares ex singulis fere articulis possunt decerpi aut expromi ; generales, eosque paucos, ipsi jam excerpemus et subjungemus.

1. Ventus non est aliud quippiam ab aëre moto, sed ipse aër motus; aut per impulsionem simplicem, aut per immistionem vaporum.

2. Venti per impulsionem aëris simplicem fiunt quatuor modis: aut per motum aëris naturalem, aut per expansionem aëris in viis solis, aut per receptionem aëris ex frigore subitaneo, aut per compressionem aëris per corpora externa.

Possit esse et quintus modus, per agitationem et concussionem aëris ab astris: sed sileant paulisper hujusmodi res, aut audiantur parca fide.

3. Ventorum qui fiunt per immistionem vaporum præcipua causa est superoneratio aëris per aërem noviter factum ex vaporibus; unde moles aëris excrescit, et nova spatia quærit.

4. Quantum non magnum aëris superadditi magnum ciet tumorem in aëre circumquaque; ita ut aër ille novus ex resolutione vaporum plus conferat ad motum quam ad materiam; corpus autem magnum venti consistit ex aëre priore: neque aër novus aërem veterem ante se agit, ac si corpora separata essent; sed utraque commixta ampliorem locum desiderant.

5. Quando aliud concurrit principium motus præter ipsam superonerationem aëris, accessorium quippiam est illud, et principale fortificat et auget; unde fit, ut venti magni et impetuosi raro oriantur ex superonerationem aëris simplici.

:

6. Quatuor sunt accessoria ad superonerationem aëris expiratio e subterraneis; dejectio ex media regione aëris (quam vocant); dissipatio ex nube facta; et mobilitas atque acrimonia exhalationis ipsius.

7. Motus venti quasi semper lateralis est; verum is qui fit per superonerationem simplicem, usque a principio; is qui fit per exspirationem e terra, aut repercussionem ab alto, non multo post; nisi eruptio, aut præcipitium, aut reverberatio, fuerint admodum violenta.

8. Aër nonnullam compressionem tolerat, antequam superonerationem percipiat et aërem contiguum impellat; ex quo fit, ut omnes venti sint paulo densiores quam aër quietus.

9. Sedantur venti quinque modis: aut coëuntibus vaporibus, aut incorporatis, aut sublimatis, aut transvectis, aut destitutis.

10. Coëunt vapores, atque adeo ipse aër in pluviam, quatuor modis: aut per copiam aggravantem, aut per frigora condensantia, aut per ventos contrarios compellentes, aut per obices repercutientes.

11. Tam vapores, quam exhalationes, materia ventorum sunt. Etenim ex exhalationibus nunquam pluvia, ex vaporibus sæpissime venti. At illud interest, quod facti venti ex vaporibus facilius se incorporant aëri puro, et citius sedantur, nec sint, tam obstinati, quam illi ex halitibus.

12. Modus, et diversæ conditiones caloris, non

minus possunt in generatione ventorum, quam copia, aut conditiones materiæ.

Proximum est, observatio circa ventos statos; id quo usus videtur Co

5. Itidem de ubertate aut caritate fructuum et segetum annis singulis:

13. Solis calor in generatione ventorum ita pro-lumbus. portionatus esse debet, ut eos excitet, sed non tanta copia, ut coëant in pluviam; nec tanta paucitate, ut prorsus discutiantur et dissipentur.

14. Venti spirant ex parte fomitum suorum; cumque fomites varie disponantur, diversi venti in plurimum simul spirant: sed fortior debiliorem aut obruit, aut flectit in currentem suum.

15. Ubique generantur venti ab ipsa terræ superficie usque ad frigidam regionem aeris; sed frequentiores in proximo, fortiores in sublimi.

16. Regiones, quæ habent ventos asseclas ex tepidis, sunt calidiores quam pro ratione climatis sui; que ex gelidis, frigidiores.

CHARTA HUMANA; SIVE OPTATIVA CUM PROXIMIS,
CIRCA VENTOS.

1. Vela navium ita componere et dis-
Optativa.
ponere, ut minore flatu majorem confici-
ant viam; res insigniter utilis ad compendia itine-
rum per mare, et parcendum impensis.

Proximum.

Proximum non occurrit adhuc inventum, præcise in practica. Sed consule de eo observationes majores super articulum 26um. 2. Molendina ad ventum et vela ipOptativa. sorum ita fabricari, ut minore flatu plus molant; res utilis ad lucrum.

Proximum.

Consule de hoc experimenta nostra in responso ad articulum 27um, ubi vide

tur res quasi peracta.

Optativa.

3. Ventos orituros et occasuros, et tempora ipsorum prænoscere; res utilis ad navigationes et agriculturam; maxime autem ad electiones temporum ad prælia navalia.

Huc multa pertinunt eorum quæ in Proximum. inquisitione, præsertim in responso ad articulum 32um, notata sunt. At observatio in posterum diligentior, (si quibus ea cordi erit,) patescente jam causa ventorum, longe exactiora prognostica præstabit. 4. Judicium et prognostica facere Optativa. per ventos de aliis rebus; veluti primo, si sint continentes aut insulæ in mari in aliquo loco, vel potius mare liberum; res utilis ad navigationes novas et incognitas.

[ocr errors]

Proximum.

Optativa.

res utilis ad lucrum, et venditiones anticipantes et coëmptiones, ut proditum est de Thalete circa monopolium olivarum.

Proximum.

|
Huc pertinent nonnulla in inquisi-
tione posita de ventis, aut malignis, aut
decussivis et temporibus quando nocent, ad articulum
29um.

Optativa.

6. Itidem de morbis et pestilentiis annis singulis; res utilis ad existimationem medicorum si illà prædicere possint; etiam ad causas et curas morborum, et nonnulla alia civilia. Huc pertinent etiam nonnulla in inquisitione posita, ad articulum 30um ̧

De prædictionibus ex ventis, circa segetes, fructus, et morbos, consule historias agriculturæ et medicinæ.

7. Ventos excitare et sedare.

Proximum.

Monitum.

Optativa. Proximum.

De his habentur quædam superstitiosa et magica, quæ non videntur digna, quæ in Historiam naturalem seriam et severam recipiantur. Neque occurrit nobis aliquid proximum in hoc genere. Designatio ea esse poterit, ut natura aëris penitus introspiciatur et inquiratur; si possit inveniri aliquid, quod, in quantitate non magna in aërem immissum, possit excitare et multiplicare motum ad dilatationem aut contractionem in corpore aëris ex hoc etenim (si fieri possit) sequentur excitationes et sedationes ventorum; quale est illud experimentum Plinii de aceto injecto in occursum turbinis, si verum foret. Altera designatio possit esse per emissionem ventorum ex subterraneis, si congregentur alicubi in magna copia; quale est illud receptum de puteo in Dalmatia; verum et loca hujusmodi carcerum nosse difficile. 8. Complura ludicra et mira per motum ventorum efficere.

[blocks in formation]

HISTORIA DENSI ET RARI;

NECNON

COITIONIS ET EXPANSIONIS MATERIE PER SPATIA.

ADITUS.

NIL mirum, si natura philosophiæ et scientiis | aëris. Itaque, si quis asserat dolium aquæ totum debitrix sit, cum ad reddendas rationes nunquam adhuc sit interpellata. Neque enim de quanto materiæ, et quomodo illud per corpora sit distributum (in aliis copiose, in aliis parce) instituta est inquisitio diligens et dispensatoria, secundum veros aut proximos veris calculos. Illud recte receptum est," Nil deperdi aut addi summæ universali:" etiam tractatus est a nonnullis ille locus, "quomodo corpora laxari | possint et contrahi, absque vacuo intermisto, secundum plus et minus." Densi autem et rari naturas alius ad copiam et paucitatem materiæ retulit, alius hoc ipsum elusit; plerique auctorem suum secuti, rem totam per frigidam illam distinctionem actus et potentiæ discutiunt et componunt. Etiam qui illa materiæ rationibus attribuunt (quæ vera est sententia) neque materiam primam quanto plane spoliatam, licet ad alias formas æquam, volunt; tamen in hoc ipso inquisitionem terminant, ulterius nihil quærunt, neque quid inde sequatur perspiciunt; remque, quæ ad infinita spectat, et naturalis philosophiæ veluti basis est, aut non attingunt, aut non urgent.

ex

Primo igitur, quod bene positum est, non movendum: non scilicet fieri in aliqua transmutatione corporum transactionem aut a nihilo, aut ad nihilum; sed opera esse ejusdem omnipotentiæ, creare nihilo, et redigere in nihilum: ex cursu naturæ vero hoc nunquam fieri. Itaque summa materiæ totalis semper constat; nil additur, nil minuitur: at istam summam inter corpora per portiones dividi, nemini dubium esse possit. Neque enim quisquam subtilitatibus abstractis tam dementatus esse queat, ut existimet tantum materiæ inesse dolio aquæ, quantum decem doliis aquæ; neque similiter dolio aëris, quantum decem doliis aëris. At in corpore eodem non dubitatur, quin copia materiæ multiplicetur pro mensura corporis: in corporibus diversis ambigitur. Quod si demonstretur, unum dolium aquæ in aërem versum, decem dare dolia aëris, (istam enim computationem propter opinionem receptam sumimus, licet centupla verior sit,) bene habet: etenim jam non amplius sunt diversa corpora, aqua et aër, sed idem corpus aëris in decem doliis. At unum dolium aëris (ut modo concessum est) decima tantum pars est decem doliorum.

Itaque resisti jam non potest, quin in uno dolio aquæ decuplo plus sit materiæ, quam in uno dolio

in dolium aëris unicum verti posse, idem prorsus est ac si asserat aliquid posse redigi ad nihilum. Etenim una decima aquæ ad hoc sufficiet, reliquæ novem partes necesse est ut annihilentur. Contra, si quis asserat dolium aëris in dolium aquæ verti posse, idem est ac si asserat aliquid posse creari ex nihilo. Etenim dolium aëris, nisi ad decimam partem dolii aquæ attinget, reliquæ novem partes necesse est ut fiant ex nihilo. Illud interim plane confitemur de rationibus, et calculis, et quota parte quanti materiæ, quæ diversis corporibus subest, et qua industria et sagacitate de illis informatio vera capi possit, arduam inquisitionem esse; quam tamen ingens et latissime fusa utilitas compenset. Nam et densitates et raritates corporum nosse, et multo magis condensationes et rarefactiones procurare et efficere, maxime interest et contemplativæ et practicæ. Cum igitur sit res (si qua alia) plane fundamentalis et catholica, accincti debemus ad eam accedere; quandoquidem omnis philosophia absque ea penitus discincta et dissoluta sit.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »