Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Cornua autem mundo attribuuntur, ab imo latiora, ad verticem acuta. Omnis enim rerum natura instar

basis naturæ exporrigitur, infinita sunt; ea colliguntur in species, et ipsas multiplices; species rursus insurgunt in genera, atque hæc quoque ascendendo in magis generalia contrahuntur; ut tandem natura tanquam in unum coire videatur; quod figura illa pyramidali cornuum Panis significatur. Mirum vero minime est Panis cornua etiam cœlum ferire ; cum excelsa naturæ, sive ideæ universales, ad divina quodammodo pertingant. Itaque et catena illa

pedem solii Jovis fixa memorabatur; neque quisquam (ut videre est) metaphysicam, et quæ in natura æterna et immobilia sunt, tractavit, atque animum a fluxu rerum paulisper abduxit, qui non simul in theologiam naturalem inciderit; adeo paratus et propinquus est transitus a vertice illa pyramidis ad divina.

Corpus autem naturæ elegantissime et verissime depingitur hirsutum, propter rerum radios. Radii enim sunt tanquam naturæ crines, sive villi: atque omnia fere vel magis vel minus radiosa sunt; quod in facultate visus manifestissimum est; nec minus in omni virtute magnetica, et operatione ad distans. Quicquid enim operatur ad distans, id etiam radios emittere recte dici potest. Sed maxime omnium prominet barba Panis, quia radii corporum cœlestium, et præcipue solis, maxime ex longinquo operantur et penetrant; adeo ut superiora terræ, atque etiam interiora, ad distantiam nonnullam plane verterint et subegerint, et spiritu impleverint. Elegantior autem est figura de barba Panis, quod et sol ipse, quando, parte superiore ejus nube obvoluta, radii inferius erumpunt, ad aspectum barbatus

materiam omnino spoliatam et informem, et ad formas indifferentem introduxerunt (ut Plato et Aristoteles) multo etiam propius et propensius ad para- | pyramidis acuta est. Quippe individua, in quibus bolæ figuram accesserunt. Posuerunt enim materiam tanquam publicam meretricem, formas vero tanquam procos: adeo ut omnes de rerum principiis opiniones huc redeant, et ad illam distributionem reducantur, ut mundus sit, vel a Mercurio, vel a Penelope et procis omnibus. Tertia autem generatio Panis ejusmodi est ut videantur Græci aliquid de Hebræis mysteriis, vel per Ægyptios internuncios, vel utcunque, inaudivisse. Pertinet enim ad statum mundi, non in meris natalibus suis, sed post lapsum Adami, | Homeri decantata (causarum scilicet naturalium) ad morti et corruptioni expositum et obnoxium factum. Ille enim status, Dei, et peccati (sive contumelia) proles fuit, ac manet. Fuit enim peccatum Adami ex genere contumeliæ, cum Deo similis fieri vellet. Itaque triplex ista narratio de generatione Panis, etiam vera videri possit, si rite et rebus et temporibus distinguatur. Nam iste Pan (qualem eum nunc intuemur et complectimur) ex verbo divino, mediante confusa materia (quæ tamen ipsa Dei opus erat) et subintrante prævaricatione, et per eam corruptione, ortum habet. Naturæ rerum, fata rerum, sorores vere perhibentur et ponuntur. Fata enim vocantur ortus rerum, et durationes, et interitus; atque depressiones etiam, et eminentiæ, et labores, et felicitates, denique conditiones quæcunque individui: quæ tamen nisi in individuo nobili (utpote homine, aut urbe, aut gente) fere non agnoscuntur. Atqui ad istas conditiones tam varias deducit individua illa singula Pan, rerum scilicet natura; ut tanquam eadem sit res (quatenus ad individua) catena naturæ et filum Parcarum. Ad hæc insuper finxerunt antiqui Panem semper sub dio morari, sed Parcas sub specu ingenti subterraneo habitare, atque inde maxima pernicitate ad homines subito advolare: quia natura, atque universi facies, | cernitur. spectabilis est et aperta; at fata individuorum occulta et rapida. Quod si fatum accipiatur largius, ut omnem prorsus eventum, non illustriores tantum denotet, tamen utique et eo sensu optime convenit cum universitate rerum; cum ex ordine naturæ, nil tam exiguum sit, quod sine causa fiat; et rursus nil tam magnum, ut non aliunde pendeat; adeo ut fabrica ipsa naturæ suo sinu et gremio omnem eventum et minimum et maximum complectatur; et suo tempore certa lege prodat. Itaque ni mirum si Parcæ ut Panis sorores introductæ sint, et certe legitimæ. Nam Fortuna vulgi filia est, et levioribus tantum philosophis placuit. Sane Epicurus, non solum profanum instituere sermonem, sed etiam desipere videtur, cum dixit, "Præstare credere fabulam Deorum, quam fatum asserere," ac si quicquam in universo esse possit instar insulæ, quod a rerum nexu separetur. Verum Epicurus philosophiam suam naturalem (ut ex ipsius verbis patet) morali suæ accommodans et subjiciens, nullam opinionem admittere voluit, quæ animum premeret et morderet, atque euthymiam illam (quam a Democrito acceperat) lacesseret aut turbaret. Itaque suavitati cogitationum indulgens, potius quam veritatis patiens, plane jugum jactavit, et tam fati necessitatem, quam deorum metum, repudiavit. Verum de Parcarum germanitate cum Pane satis dictum est.

Etiam corpus naturæ rectissime describitur biforme, ob differentiam corporum superiorum et inferiorum. Illa enim ob pulchritudinem, et motus æqualitatem, et constantiam, necnon imperium in terram et terrestria, merito sub humana figura representantur: cum natura humana ordinis et dominationis particeps sit: hæc autem ob perturbationem et motus incompositos, et quod a cœlestibus in plurimis regantur, bruti animalis figura contenta esse possunt. Porro eadem corporis biformis descriptio pertinet ad participationem specierum: nulla enim naturæ species, simplex videri potest, sed tanquam ex duobus participans, et concreta. Habet enim homo nonnihil ex bruto, brutum nonnihil ex planta, planta nonnihil ex corpore inanimato, omniaque revera biformia sunt, et ex specie superiore, et inferiore compacta. Acutissima autem est allegoria de pedibus capra, propter ascensionem corporum terrestrium versus regiones aëris et cœli, ubi etiam pensilia fiunt, et inde dejiciuntur magis quam descendunt. Capra enim animal scansorium est, eaque e rupibus pendere, atque in præcipitiis hærere amat; similiter etiam res, licet inferiori globo destinatæ, faciunt, idque miris modis, ut in nubibus et meteoris manifestissimum est. Imo non sine causa Gilbertus, qui de magnete laboriosissime, et secundum viam experimentalem conscripsit, dubitationem

injecit; num non forte corpora gravia, post longam | in montibus et locis editis natura rerum panditur, a terra distantiam, motum versus inferiora paulatim exuant ?

atque oculis et contemplationi magis subjicitur. Quod alter a Mercurio deorum nuncius sit Pan, ea allegoria plane divina est, cum proxime post verbum Dei, ipsa mundi imago, divinæ potentiæ et sapientiæ præconium sit. Quod et poëta divinus cecinit, "Cœli enarrant gloriam Dei, atque opera manuum | ejus indicat firmamentum."

At Pana oblectant Nymphæ, animæ scilicet: deliciæ enim mundi animæ viventium sunt. Hic autem merito illarum imperator, cum illæ naturam quæque suam tanquam ducem sequantur, et circa eum infinita cum varietate, veluti singulæ more patrio, saltent, et choreas ducant, motu neutiquam cessante. Itaque acute quidam ex recentioribus, facultates animæ omnes ad motum reduxit, et nonnullorum ex antiquis fastidium et præcipitationem notavit, qui memoriam et phantasiam, et rationem defixis præpropere oculis intuentes et contemplantes, vim cogitativam, quæ primas tenet, prætermiserunt. Nam et qui meminit, aut etiam reminiscitur, cogitat; et qui imaginatur, similiter cogitat; et qui ratiocinatur, utique cogitat: denique anima, sive a sensu monita, sive sibi permissa, sive in functionibus intellectus, sive affectuum et voluntatis, ad modulationem cogitationum saltat; quæ est illa Nympharum tripudiatio. Una vero perpetuo comitantur Satyri et Sileni, senectus scilicet et juventus. Omnium enim rerum est ætas quædam hilaris et motu gaudens, atque rursus ætas tarda et bibula: utriusque autem ætatis studia vere contemplanti fortasse ridicula et deformia videantur, instar Satyri alicujus aut Sileni. De Panicis autem terroribus prudentissima doctrina proponitur. Natura enim rerum omnibus viventibus indidit metum et formidinem, vitæ atque essentiæ suæ conservatricem, ac mala

Insignia autem in manibus Panis ponuntur duplicia; alterum harmoniæ, alterum imperii. Fistula enim ex septem calamis concentum rerum et harmoniam, sive concordiam cum discordia mixtam (quæ ex septem stellarum errantium motu conficitur) evidenter ostendit. Neque enim alii, præterquam septem planetarum, inveniuntur in cœlo errores, sive expatiationes manifestæ, quæ cum æqualitate stellarum fixarum, earumque perpetua et invariabili ad se invicem distantia compositæ et temperatæ, tum constantiam specierum, tum fluxum individuorum tueri et ciere possint. Si qui vero sint planetæ minores, qui non conspiciuntur; si qua etiam mutatio in cœlo major (ut in cometis nonnullis superlunaribus) videntur illa profecto tanquam fistulæ, aut omnino mutæ, aut ad tempus tantum streperæ; utpote quarum operationes vel ad nos non perlabantur, vel harmoniam illam septem fistularum Panis non diu interturbent. Pedum autem illud imperii nobilis translatio est, propter vias naturæ partim rectas, partim obliquas. Atque baculum illum, sive virga, versus superiorem partem præcipue curva est, quia omnia providentiæ divinæ opera in mundo fere per ambages et circuitus fiunt, ut aliud agi videri possit, aliud revera agatur; sicut Josephi venditio in Ægyptum, et similia. Quinetiam in regimine humano omni prudentiore, qui ad gubernacula sedent, populo convenientia, per prætextus et vias obliquas, felicius quæ volunt, quam ex directo superinducunt et insinuant. Etiam (quod mirum fortasse videri possit) in rebus mere naturalibus citius naturam fallas, quam premas: adeo, quæ ex directo fiunt, inepta sunt, et se ipsa impediunt; cum contra, via obliqua et insinuans molliter fluat, et effectum sor-ingruentia vitantem et depellentem. Veruntamen tiatur. Vestis Panis et amiculum ingeniose admodum ex pelle pardalis fuisse fingitur, propter macu las ubique sparsas. Cœlum enim stellis, maria insulis, tellus floribus consperguntur; atque etiam res particulares fere variegata esse solent circa superficiem, quæ veluti rei chlamys est.

eadem natura modum tenera nescie est, sed timoribus salutaribus semper vanos et inanes admiscet; adeo ut omnia (si intus conspici darentur) Panicis terroribus plenissima sint; præsertim humana; et maxime omnium apud vulgum, qui superstitione (quæ vere nihil aliud quam Panicus terror est) in immensum laborat et agitatur, præcipue temporibus duris, et trepidis, et adversis. Neque superstitio ista tantummodo in vulgo regnat, sed ab opinionibus vulgi etiam in sapientiores aliquando insilit, ut divine Nam et scientiæ et artes opera sua venantur; Epicurus (si cætera, quæ de diis disseruit, ad hanc et consilia humana fines suos; atque res naturales normam fuissent) locutus sit: "Non deos vulgi neomnes vel alimenta sua, ut conserventur, vel volup-gare profanum, sed vulgi opiniones diis applicare tates et delicias suas, ut perficiantur, venantur (omnis | siquidem venatio est aut prædæ, aut animi causa) idque modis peritis et sagacibus:

Officium autem Panis nulla alia re, tam ad vivum proponi atque explicari potuerit, quam quod Deus venatorum sit. Omnis enim naturalis actio, atque adeo motus et progressio, nihil aliud quam venatio est.

"Torva leæna lupum sequitur, lupus ipse capellam, Florentem cytis um sequitur lasciva capella."

profanum."

Quod vero attinet ad audaciam Panis et pugnam per provocationem cum Cupidine; id eo spectat, quia materia non caret inclinatione et appetitu ad dissolutionem mundi et recidivationem in illud chaos antiquum, nisi prævalida rerum concordia (per Amorem sive Cupidinem significata) malitia et impetus ejus cohiberetur, et in ordinem compelleretur. Itaque bono admodum hominum et rerum fato fit (vel potius immensa bonitate divina) ut Pan illud certamen adversum experiatur, et victus abscedat. Eodem prorsus pertinet et illud de Typhone in retibus implicato, quia utcunque aliquando vasti et insoliti reMontium autem imprimis præses dicitur Pan, quia rum tumores sint (id quod Typhon sonat) sive in

Etiam ruricolarum in genere Pan Deus est, quia hujusmodi homines magis secundum naturam vivunt; cum in urbibus et aulis natura a cultu nimio corrumpatur, ut illud poëtæ amatorium, verum, propter hujusmodi delicias, etiam de natura sit:

Pars minima est ipsa puella sui."

tumescant maria, sive intumescant nubes, sive intumescat terra, sive alia, tamen rerum natura hujusmodi corporum exuberantias atque insolentias reti inextricabili implicat et coërcet, et veluti catena adamantina devincit.

Quod autem inventio Cereris huic deo attribuatur, idque inter venationem; reliquis autem diis negetur, licet sedulo quærentibus, et illud ipsum agentibus; monitum habet verum admodum et prudens: hoc scilicet, ne rerum utilium ad vitam et cultum inventio, a philosophiis abstractis, tanquam diis majoribus, expectetur, licet totis viribus in illud ipsum incumbant; sed tantummodo a Pane, id est, experientia sagaci, et rerum mundi notitia universali; quæ etiam casu quodam, ac veluti inter venandum, in hujusmodi inventa incidere solet. Utilissima enim quæque inventa experientiæ debentur, et veluti donaria quædam fuere casu in homines sparsa.

Illud autem musices certamen, ejusque eventus, salutarem exhibet doctrinam, atque eam, quæ rationi, et judicio humano gestienti, et se efferenti, sobrietatis vincula injicere possit. Duplex enim videtur esse harmonia, et quasi musica, altera sapientiæ divinæ, altera rationis humanæ. Judicio enim humano, ac veluti auribus mortalium, administratio mundi et rerum, et judicia divina secretiora, sonant aliquid durum et quasi absonum: quæ inscitia, licet asininis auribus merito insigniatur, tamen et illæ ipsæ aures secreto non palam gestantur. Neque enim hujusce rei deformitas a vulgo conspicitur aut notatur. Postremo minime mirum est, si nulli amores Pani attribuantur, præter conjugium Echus; mundus enim se ipso, atque in se rebus omnibus fruitur: qui amat autem frui vult, neque in copia desiderio locus est. Itaque mundi amores esse nulli possunt, nec potiundi cupido (cum se ipse contentus sit) nisi fortasse amores sermonis. Ii sunt Nympha Echo, res non solida sed vocalis; aut si accuratiores sint, Syringa, quando scilicet verba et voces, numeris quibusdam sive poëticis, sive oratoriis, et tanquam modulamine, reguntur. Inter sermones autem sive voces excellenter ad conjugium mundi sumitur sola Echo: ea enim demum vera est philosophia, quæ mundi ipsius voces fidelissime reddit, et veluti dic- | tante mundo conscripta est; et nihil aliud est, quam ejusdem simulacrum et reflexio; neque addit quicquam de proprio, sed tantum iterat et resonat. Nam quod Lunam Pan in altas sylvas aliquando sevocasset, videtur pertinere ad congressum sensus cum rebus cœlestibus sive divinis. Nam alia est Endymionis ratio, alia Panis: Ad Endymionem dormientem sponte se demittit Luna; siquidem ad intellectum sopitum, et a sensibus abductum, quandoque sponte influunt divina: quod si accersantur, et vocentur a sensu, tanquam a Pane, tum vero non aliud lumen præbent quam illud,

Quale sub incertam lunam sub luce maligna
Est iter in sylvis."

Ad mundi etiam sufficientiam et perfectionem pertinet, quod prolem non edat. Ille enim per partes generat; per totum quomodo generare possit, cum corpus extra ipsum non sit? nam de muliercula illa lambe, filia Panis putativa, est sane ea adjectio quæ

dam ad fabulam sapientissima. Per illam enim repræsentantur eæ, quæ perpetuis temporibus passim vagantur, atque omnia implent, vaniloquæ de rerum natura doctrinæ, re ipsa infructuosæ, genere quasi subdititiæ, garrulitate vero interdum jucundæ, interdum molestæ et importunæ.

EXEMPLUM ALTERUM PHILOSOPHIE, SECUNDUM PARABOLAS ANTIQUAS, IN POLITICIS.

De bello, secundum fabulam Persei.

Perseus, orientalis cum fuisset, missus traditur a Pallade, ad obtruncandam Medusam, quæ populis plurimis ad occidentem, in extremis Iberiæ partibus, maximæ calamitati fuit. Monstrum enim hoc, alias crudele et immane, etiam aspectu tam dirum atque horrendum fuit, ut eo solo homines in saxa verteret. Erat autem e Gorgonibus una, Medusa, ac sola inter eas mortalis, cum reliquæ passivæ non essent. Perseus igitur ad tam nobile facinus se comparans, arma ac dona a tribus diis mutuo accepit; alas a Mercurio, talares scilicet non axillares; a Plutone autem galeam; scutum denique a Pallade et speculum. Neque tamen (licet tanto apparatu instructus) ad Medusam recta perrexit, sed primum ad Græas divertit. Eæ sorores, ex altera parente, Gorgonibus erant; atque Grææ istæ canæ etiam a nativitate erant et tanquam vetulæ. Oculus autem iis tantummodo et dens erat omnibus unicus; quos prout exire foras quamque contigerat, vicissim gestabant, reversæ autem deponere solebant. Hunc itaque oculum, atque hunc dentem illæ Perseo commodarunt. Tum demum cum se abunde ad destinata perficienda instructum judicaret, ad Medusam properavit; impiger et volans. Illam autem offendit dormientem, neque tamen aspectui ejus (si forsan evigilaret) se committere audebat, sed cervice reflexa, et in speculum illud Palladis inspiciens, atque hoc modo ictus dirigens, caput Medusæ abscidit: ex sanguine autem ejusdem in terram fuso, statim Pegasus alatus emicuit. Caput autem abscissum Perseus in scutum Palladis transtulit et inseruit: cui etiamnum sua mansit vis, ut ad ejus intuitum omnes ceu attoniti aut siderati obrigerent.

FABULA Conficta videtur de belligerandi ratione et prudentia. Atque primo omnis belii susceptio debet esse tanquam missio a Pallade; non a Venere certe (ut bellum Trojanum fuit) aut alia levi ex causa; quippe cum in consiliis solidis decreta de bellis fundari oporteat. Deinde de genere belli eligendo, tria proponit fabula præcepta, sana admodum et gravia. Primum est, ut de " subjugatione nationum finitimarum" quis non magnopere laboret. Neque enim eadem est patrimonii et imperii amplificandi ratio. Nam in possessionibus privatus, vicinitas prædiorum spectatur, sed in propagando imperio occasio, et belli conficiendi facilitas et fructus, loco vicinitatis esse debent. Itaque Perseus, licet orientalis, tamen tam longinquam expeditionem, usque ad extremum occidentem, minime detrectavit. Hujus rei exemplum insigne est in belligerandi di

deorum, adeo ut fortunam ipsam fere regant et trahant. Accepit enim Perseus celeritatem a Mercurio, occultationem consiliorum ab Orco, et providentiam a Pallade; neque caret allegoria, eaque prudentissima, quod alæ illæ celeritatis in rebus conficiendis (cum celeritas in bello plurimum possit) talares, non axillares fuerint, atque pedibus, non humeris additæ ; quia non tam inprimis belli aggressibus, quam in iis, quæ sequuntur, et primis subsidio sunt, celeritas requiritur. Nullus enim error in bello magis frequens fuit, quam quod prosecutiones et subsidiarii impetus initiorum alacritati non respondeant. At galea Plutonis (quæ homines invisibiles reddere solebat) manifesta parabola est. Nam consiliorum occultatio post celeritatem maximi ad bellum est momenti: cujus etiam celeritas ipsa pars magna est. Celeritas enim consiliorum evulgationem prævertit. Ad galeam Plutonis spectant, ut unus bello præsit, cum mandatis liberis; consultationes enim cum multis, habent aliquid potius ex cristis Martis, quam ex galea Plutonis. Eodem spectant prætextus varii, et designationes ancipites, et famæ emissariæ, quæ oculos hominum aut perstringunt aut avertunt, atque vera consiliorum in obscuro ponunt. Etiam cautiones diligentes et suspicaces, de literis, de legatis, de perfugis, et complura alia, galeam Plutonis ornant et revinciunt. At non minus interest, consilia hostium explorare, quam sua occultare: itaque galeæ Plutonis adjungendum est speculum Palladis, per quod hostium vires, in

versa ratione patris et filii regum, Philippi et Alex- | andri. Ille enim in finitimis bellis occupatus, urbes paucas imperio adjecit, idque non sine maxima contentione et periculo. Quippe qui et alias, et præcipue in prælio Chæroneo, in ultimum discrimen adductus fuit: at Alexander longinquam expeditionem bene ausus in Persas, nationes infinitas subjugavit, magis itineribus quam præliis fatigatus. Hoc ipsum adhuc clarius cernitur, in propagatione imperii Romanorum; qui quo tempore, ex parte occidentis, vix ultra Liguriam armis penetraverant, eodem tempore orientis provincias usque ad montem Taurum armis et imperio complexi sunt. Etiam Carolus Octavus rex Galliæ, bellum Britannicum (quod matrimonio tandem compositum est) non admodum facile expertus, expeditionem illam Neapolitanam longinquam, admiranda, quadam facilitate et felicitate transegit. Habent certe hoc bella longinqua, ut cum iis manus conseratur, qui militiæ et armis invasoris minime sint assueti: quod in finitimis secus se habet. Etiam et apparatus in hujusmodi expeditionibus solet esse diligentior et instructior; et terror apud hostes ex ipso ausu et fiducia major. Neque etiam fere possit fieri in illis expeditionibus remotis per hostes, ad quos tam longo itinere pervenitur, diversio aliqua aut invasio reciproca, quæ in belligerandi ratione cum finitimis sæpius adhibetur. Caput autem rei est, quod in subjugandis finitimis, occasionum delectus in angusto versatur; at si quis longinquiora non detrectet, poterit pro arbitrio suo eo transferre bellum, ubi autopia, occulti fautores, dissidia et factiones, progresdisciplina militaris maxime est enervata, aut vires nationis plurimum attritæ et consumptæ, aut dissidia civilia opportune oborta, aut aliæ hujusmodi commoditates se ostendant. Secundum est, ut semper subsit causa belli justa, et pia, et honorifica, et favorabilis id enim alacritatem tum militibus, tum populis impensas conferentibus, addit, et societates aperit et conciliat, et plurimas denique commoditates habet. Inter causas autem belli, admodum favorabilis est ea, quæ ducit ad debellandas tyrannides, sub quibus populus succumbit, et prosternitur sine animis et vigore, tanquam sub aspectum Medusæ; quod etiam Herculi divinitatem conciliavit. Romanis certe magna religio fuit, strenue et impigre accurrere ad socios tuendos, si quoquo modo oppressi fuissent. Etiam bella ob vindictam justam fere semper felicia fuerunt; sicut bellum adversus Brutum et Cassium, ad vindicandam mortem Cæsaris; Severi ad vindicandam mortem Pertinacis; Junii Bruti ad vindicandam mortem Lucretia. Denique quicunque bello calamitates hominum et injurias aut levant aut vindicant, sub Perseo militant. Tertium ut in omni bello suscipiendo vera sit æstimatio virium; atque recte perpendatur, utrum bellum sit tale, quod confici et ad exitum perduci possit, ne quis vastas et infinitas spes persequatur. Prudenter enim Perseus inter Gorgonas (per quas bella repræsentantur) eam delegit, quæ in sua natura mortalis erat, neque ad impossibilia animum adjecit. Atque de iis, quæ in suscipiendo bello deliberationem subeunt, hæc præcipit fabula, reliqua ad belligerationem ipsam pertinent.

:

In bello maxime omnium prosunt illa tria dona

sus, consilia cernantur. Quoniam vero tantum fortuitorum suscipit ratio belli, ut nec in consiliis propriis occultandis, nec in hostium explorandis, nec in celeritate ipsa, multum fiduciæ ponendum sit, ideo ante omnia sumendum Palladis scutum, providentiæ scilicet, ut quam minimum fortunæ relinquatur. Huc pertinent explorato vias inire, castra diligenter munire (quod in militia moderna in desuetudinem fere abiit; castra vero instar urbis munitæ, Romanis ad adversos prælii eventus erant) acies stabilis et ordinata, non nimium fidendo cohortibus levis armaturæ, aut etiam equitum turmis; denique omnia, quæ ad solidam et solicitam defensivam spectant: cum plus valeat utique in bellis scutum Palladis, quam gladius ipse Martis. Verum Perseo utcunque copiis aut animis instructo, restat aliud quidpiam, maximi per omnia momenti, antequam bellum incipiatur: nimirum, ut divertat ad Græas. Grææ autem proditiones sunt, bellorum scilicet sorores, non germanæ illæ quidem, sed generis nobilitate quasi impares: bella enim generosa; proditiones degeneres et turpes. Earum descriptio elegans est, ut canæ a nativitate sint et tanquam vetulæ, propter perpetuas proditorum curas et trepidationes. Earum autem vis (antequam in manifestam defectionem erumpant) aut in oculo, aut in dente est: omnis enim factio, a statu quopiam alienata, et in proditionem propensa, et speculatur, et mordet. Atque hujusmodi oculus et dens tanquam communis Nam quicquid didicerunt et noverunt, fere per manus ab una ad alteram transit et percurrit. Et quod ad dentem attinet, uno quasi ore mordent, et eadem scandala jactant; ut si unam audias omnes

est.

audias. Itaque Perseo sunt istæ Grææ conciliandæ, atque in auxilium adducendæ, præsertim ut oculum et dentem suum ei commodent; oculum ad indicia; dentem ad rumores serendos, et invidiam conflandam, et animos hominum solicitandos. Postquam vero omnia bene fuerint ad bellum præparate disposita, illud imprimis curandum, quod Perseus fecit, ut Medusa dormiens inveniatur. Prudens enim belli susceptor semper fere hostem assequitur imparatum, et securitati propiorem. Denique in ipsis belli actionibus atque insultibus, ille intuitus in speculum Palladis adoperandus est. Plurimi enim ante ipsa pericula res hostium acute et attente introspicere possunt; at in ipso periculi articulo, aut terrore offunduntur, aut pericula nimium præcipites et a fronte spectant; unde in illa temere ruunt, vincendi memores, vitandi obliti. At neutrum horum fieri debet, sed in speculum Palladis, cervice reflexa, inspiciendum, ut impetus recte dirigatur, absque vel terrore, vel furore.

A bello perfecto et victoria, sequuntur effecta duo: Pegasi illa generatio et exsuscitatio; quæ satis evidentur famam denotat, quæ per omnia volat, et victoriam celebrat, et reliquias belli faciles et in votum cedentes efficit. Secundum, gestatio capitis Medusa in scuto; siquidem nullum præsidii genus huic ob præstantiam comparari possit. Unicum enim facinus insigne et memorabile, feliciter gestum et perpetratum, omnes hostium motus obrigescere facit, atque malevolentiam ipsam stupidam reddit.

EXEMPLUM TERTIUM PHILOSOPHIE, SECUNDUM PARABOLAS ANTIQUAS, IN MORALIBUS.

De cupiditate, secundum fabulam Dionysi. Narrant Semelem Jovis pellicem, postquam juramento eum inviolabili ad votum indefinitum obstrinxisset, petiisse, ut ad amplexus suos accederet talis, qualis cum Junone consuesset. Itaque illa ex conflagratione periit. Infans autem, quem in utero gestabat, a patre exceptus, in femur ejus insutus est, donec menses fœtui destinatos compleret: ex quo tamen onere Jupiter interim nonnihil claudicabat. Itaque puer, quod Jovem, dum in femore ejus portaretur, gravaret et pungeret, Dionysi nomen accepit. Postquam autem editus esset, apud Proserpinam per aliquot annos nutritus est. Cum vero adultus esset, ore fere muliebri conspiciebatur, ut sexus videretur tanquam ambigui. Etiam extinctus et sepultus quondam erat ad tempus, et non ita multo post revixit. Atque prima juventa vitis culturam, atque adeo vini confectionem et usum primus invenit, et edocuit; ex quo celebris factus et inclytus, orbem terrarum subjugavit, et ad ultimos Indorum terminos perrexit. Curru autem vehebatur a tigribus tracto; circa eum subsultabant dæmones deformes, Cobali vocati, Acratus et alii. Quin et Musæ comitatui ejus se adjungebant: uxorem autem sibi sumpsit Ariadnem, a Theseo desertam et relictam. Arbor ei sacra erat hedera. Etiam sacrorum et ceremoniarum inventor et institutor habebatur: ejus tamen generis, quæ et fanaticæ erant, et plenæ corruptelarum, atque insuper crudeles. Furores

[ocr errors]
[blocks in formation]

FABULA videtur ad mores pertinere, ut vix quicquam in philosophia morali melius inveniatur. Describitur autem sub persona Bacchi natura cupiditatis, sive affectuum et perturbationum animi. Primum igitur, quod ad natalia cupiditatis attinet; origo cupiditatis omnis, licet nocentissimæ, non alia est, quam bonum apparens. Sicut enim virtutis mater est bonum existens, similiter cupiditatis mater est bonum apparens. Altera Jovis (sub cujus persona anima humana repræsentatur) uxor legitima, altera pellex: quæ tamen Junonis honores æmuletur, tanquam Semele. Concipitur vero cupiditas in voto illicito, prius temere concesso, quam rite intellecto et judicato. Atque postquam effervescere cœperit, mater ejus (natura scilicet et species boni) ex nimio incendio destruitur et perit. Processus autem cupiditatis a conceptu suo talis est: illa ab animo humano (qui ejus est genitor) et nutricatur, et occultatur, præcipue in inferiore parte ejus, tanquam femore; atque animum pungit, et convellit, et deprimit, adeo ut actiones et decreta ab ea impediantur, et claudicent. Quinetiam postquam consensu et tempore confirmata est, et in actus erumpit, ut jam quasi menses compleverit, et edita plane sit atque nata, primo tamen ad tempus nonnullum apud Proserpinam educatur, id est, latebras quærit, atque clandestina est, et quasi subterranea; donec remotis pudoris et metus frænis, et coalita audacia, aut virtutis alicujus prætextum sumit, aut infamiam ipsam contemnit. Atque illud verissimum est, omnem affectum vehementiorem tanquam ambigui sexus Habet enim impetum virilem, impotentiam autem muliebrem. Etiam illud præclare, “Bacchum mortuum reviviscere;" videntur enim affectus quandoque sopiti, atque extincti; sed nulla fides habenda est eis, ne sepultis quidem : siquidem præbita materia et occasione resurgunt.

esse.

De inventione vitis parabola prudens est: omnis enim affectus ingeniosus est admodum et sagax, ad investigandum ea, quæ ipsum alant et foveant. Atqui ante omnia, quæ hominibus innotuere, vinum ad perturbationes cujuscunque generis excitandas et inflammandas, potentissimum est, et maxime efficax; atque est cupiditatibus in genere instar fomitis communis. Elegantissime autem ponitur affectus sive cupiditas, provinciarum subjugator, et expeditionis infinitæ susceptor: nunquam enim partis acquiescit, sed appetitu infinito, neque satiabili, ad ulteriora tendit, et novis semper inhiat, Etiam tigres apud affectus stabulant, et ad currum eorum subinde jugantur. Postquam enim affectus curulis esse cœperit, non pedestris, sed victor rationis, et quasi triumphator factus sit, in omnes, qui adversantur aut se opponunt, crudelis est, et indomitus ac immitis. Facetum autem est, quod circa currum Bacchi subsultant illi dæmones deformes et ridiculi. Omnis

« PreviousContinue »