Page images
PDF
EPUB

101

M. Cogite ovis, pueri ; si lac praeceperit aestus,
Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

D. Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo!
Idem amor exitium pecori pecorisque magistro.
M. His certe neque amor caussa est; vix ossibus haerent.
Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

D. Dic, quibus in terris—et eris mihi magnus ApolloTris pateat caeli spatium non amplius ulnas. M. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum Nascantur flores, et Phyllida solus habeto.

P. Non nostrum inter vos tantas componere lites. Et vitula tu dignus, et hic, et quisquis amores Aut metuet dulcis, aut experietur amaros. Claudite iam rivos, pueri : sat prata biberunt.

105

110

ECLOGA IV.

5

10

POLLIO.
SICELIDES Musae, paulo maiora canamus!
Non omnis arbusta iuvant humilesque myricae ;
Si canimus silvas, silvae sint Consule dignae.

Ultima Cymaei venit iam carminis aetas;
Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna ;
Iam nova progenies caelo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet ac toto surget gens aurea mundo,
Casta fave Lucina : tuus iam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc aevi, te Consule, inibit,
Pollio, et incipient magni procedere menses ;
Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
Inrita perpetua solvent formidine terras.
Ille deum vitam accipiet divisque videbit
Permixtos heroas et ipse videbitur illis,
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu
Errantis hederas passim cum bacchare tellus
Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsae lacte domum referent distenta capellae

15

20 25

30

35

40

Ubera, nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet; Assyrium volgo nascetur amomum.
At simul heroum laudes et facta parentis
Iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus,
Molli paulatim flavescet campus arista,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva,
Et durae quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,
Quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris
Oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
Delectos heroas; erunt etiam altera bella,
Atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,
Cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus
Mutabit merces : omnis feret omnia tellus.
Non rastros patietur humus, non vinea falcem ;
Robustus quoque iam tauris iuga solvet arator;
Nec varios discet mentiri lana colores,
Ipse sed in pratis aries iam suave rubenti
Murice, iam croceo mutabit vellera luto;
Sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos.
Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcae.
Adgredere o magnos—aderit iam tempus—honores,
Cara deum suboles, magnum Iovis incrementum!
Aspice convexo nutantem pondere mundum,
Terrasque tractusque maris caelumque profundum,
Aspice, venturo laetantur ut omnia saeclo!
O mihi tam longae maneat pars ultima vitae,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta:
Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,
Nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit,
Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem:
Matri longa decem tulerunt fastidia menses ;

45

50

55

60

Incipe, parve puer: cui non risere parentes,
Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

ECLOGA V.

DAPHNIS.

MENALCAS. MOPSUS.

5

11

15

Me. Cur non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo,
Tu calamos inflare levis, ego dicere versus,
Hic corylis mixtas inter considimus ulmos ?
Mo. Tu maior; tibi me est aequum parere, Menalca,
Sive sub incertas Zephyris motantibus umbras,
Sive antro potius succedimus. Aspice, ut antrum
Silvestris raris sparsit labrusca racemis.
Me. Montibus in nostris solus tibi certat Amyntas.
Mo. Quid, si idem certet Phoebum superare canendo?
Me. Incipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis ignis,
Aut Alconis habes laudes, aut iurgia Codri.
Incipe ; pascentis servabit Tityrus haedos.
Mo. Immo haec, in viridi nuper quae cortice fagi
Carmina descripsi et modulans alterna notavi,
Experiar: tu deinde jubeto ut certet Amyntas.
Me. Lenta salix quantum pallenti cedit olivae,
Puniceis humilis quantum saliunca rosetis,
Iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.
Mo. Sed tu desine plura, puer; successimus antro.

Exstinctum Nymphae crudeli funere Daphnim
Flebant; vos coryli testes et flumina Nymphis ;
Cum conplexa sui corpus miserabile nati
Atque deos atque astra vocat crudelia mater.
Non ulli pastos illis egere diebus
Frigida, Daphni, boves ad flumina ; nulla nec amnem
Libavit quadrupes, noc graminis attigit herbam.
Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones
Interitum montesque feri silvaeque loquuntur.
Daphnis et Armenias curru subjungere tigris
Instituit, Daphnis thiasos inducere Bacchi
Et foliis lentas intexere mollibus hastas.
Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae,
Ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis,

20

25

30 35

40

45

Tu decus omne tuis. Postquam te fata tulerunt,
Ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo.
Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis,
Infelix lolium et steriles nascuntur avenae;
Pro molli viola, pro purpureo narcisso,
Carduus et spinis surgit paliurus acutis.
Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras,
Pastores; mandat fieri sibi talia Daphnis ;
Et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen:

Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus,
Formosi pecoris custos, formosior ipse.

Me. Tale tuum carmen nobis, divine poeta,
Quale sopor fessis in gramine, quale per aestum
Dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo.
Nec calamis solum aequiparas, sed voce magistrum.
Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.
Nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim 50
Dicemus, Daphnimque tuum tollemus ad astra ;
Daphnin ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.
Mo. An quicquam nobis tali sit munere maius?
Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista
Iam pridem Stimicon laudavit carmina nobis.

Me. Candidus insuetum miratur limen Olympi Sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis. Ergo alacris silvas et cetera rura voluptas Panaque pastoresque tenet Dryadasque puellas. Nec lupus insidias pecori, nec retia cervis Ulla dolum meditantur ; amat bonus otia Daphnis. Ipsi laetitia voces ad sidera iactant Intonsi montes ; ipsae iam carmina rupes, Ipsa sonant arbusta: deus, deus ille, Menalca ! Sis bonus o felixque tuis ! en quattuor aras : Ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo. Pocula bina novo spumantia lacte quot annis Craterasque duos statuam tibi pinguis olivi, Et multo in primis hilarans convivia Baccho, Ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra, Vina novum fundam calathis Ariusia nectar. Cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon; Saltantis Satyros imitabitur Alphesiboeus.

55

60

65

70 75

80

Haec tibi semper erunt, et cum sollemnia vota Reddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros. Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit, Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae, Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt. Ut Baccho Cererique, tibi sic vota quot annis Agricolae facient; damnabis tu quoque votis.

Mo. Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona? Nam neque me tantum venientis sibilus austri, Nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae Saxosas inter decurrunt flumina valles. Me. Hac te nos fragili donabimus ante cicuta. Haec nos, Formosum Corydon ardebat Alexim, Haec eadem docuit, Cuium pecus ? an Meliboei ? Mo. At tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret, Non tulit Antigenes-et erat tum dignus amari Formosum paribus nodis atque aere, Menalca.

85

90

5

ECLOGA VI.

VARUS. PRIMA Syracosio dignata est ludere versu Nostra nec erubuit silvas habitare Thalia. Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem Vellit, et admonuit: Pastorem, Tityre, pinguis Pascere oportet ovis, deductum dicere carmen. Nunc ego-namque super tibi erunt, qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant et tristia condere bellaAgrestem tenui meditabor arundine Musam. Non iniussa cano. Si quis tamen haec quoque, si quis Captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae, Te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est, Quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.

Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylos in antro Silenum pueri somno videre iacentem, Inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho: Serta procul tantum capiti delapsa iacebant, Et gravis attrita pendebat cantharus ansa. Adgressi—nam saepe senex spe carminis ambo Luserat-iniiciunt ipsis ex vincula sertis.

10

15

« PreviousContinue »