Page images
PDF
EPUB

Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur
Agmine, nec longis inter se passibus absunt,
Ac simul Aeneas fumantis pulvere campos
Prospexit longe Laurentiaque agmina vidit,
Et saevum Aenean adgnovit Turnus in armis
Adventumque pedum flatusque audivit equorum.
Continuoque ineant pugnas et proelia temptent,
Ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero
Tinguat equos noctemque die labente reducat.
Considunt castris ante urbem et moenia vallant.

910

915

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER DUODECIMUS.

TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos
Defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
Se signari oculis, ultro inplacabilis ardet,
Attollitque animos. Poenorum qualis in arvis
Saucius ille gravi venantum volnere pectus
Tum demum movet arma leo, gaudetque comantis
Excutiens cervice toros, fixumque latronis
Inpavidus frangit telum, et fremit ore cruento:
Haud secus accenso gliscit violentia Turno.
Tum sic adfatur regem, atque ita turbidus infit:
Nulla mora in Turno; nihil est, quod dicta retractent
Ignavi Aeneadae, nec, quae pepigere, recusent.
Congredior. Fer sacra, pater, et concipe foedus.
Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
Desertorem Asiae,-sedeant spectentque Latini-
Et solus ferro crimen commune refellam ;
Aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.

Olli sedato respondit corde Latinus:

O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
Virtute exsuperas, tanto me inpensius aequum est
Consulere, atque omnis metuentem expendere casus.
Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
Multa manu; nec non aurumque animusque Latino est.
Sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus agris,
Nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu
Sublatis aperire dolis; simul hoc animo hauri :
Me natam nulli veterum sociare procorum
Fas erat, idque omnes divique hominesque canebant,

5

10

15

20

26

Victus amore tui, cognato sanguine victus,
Coniugis et maestae lacrimis, vincla omnia rupi :
Promissam eripui genero; arma impia sumpsi.
Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur
Bella, vides, quantos primus patiare labores.
Bis magna victi pugna vix urbe tuemur
Spes Italas; recalent nostro Tiberina fluenta
Sanguine adhuc, campique ingentes ossibus albent.
Quo referor totiens? quae mentem insania mutat?
Si Turno exstincto socios sum adscire paratus,
Cur non incolumi potius certamina tollo?
Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet
Italia, ad mortem si te-Fors dicta refutet !-
Prodiderim, natam et connubia nostra petentem?
Respice res bello varias; miserere parentis
Longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe
Dividit. Haudquaquam dictis violentia Turni
Flectitur; exsuperat magis, aegrescitque medendo.
Ut primum fari potuit, sic institit ore:

30

35

40

45

Quam pro me curam geris, hanc precor, optume, pro me Deponas, letumque sinas pro laude pacisci.

55

Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra 50
Spargimus; et nostro sequitur de volnere sanguis.
Longe illi dea mater erit, quae nube fugacem
Feminea tegat, et vanis sese occulat umbris.
At regina, nova pugnae conterrita sorte,
Flebat, et ardentem generum moritura tenebat:
Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae
Tangit honos animum,-spes tu nunc una, senectae
Tu requies miserae; decus inperiumque Latini
Te penes;
in te omnis domus inclinata recumbit-
Unum oro: desiste manum committere Teucris.
Qui te cumque manent isto certamine casus,

Et me, Turne, manent; simul haec invisa relinquam
Lumina, nec generum Aenean captiva videbo.
Accepit vocem lacrimis Lavinia matris

Flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem
Subiecit rubor, et calefacta per ora cucurrit.
Indum sanguineo veluti violaverit ostro

Si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa

60

65

Alba rosa talis virgo dabat ore colores.

Illum turbat amor, figitque in virgine voltus.
Ardet in arma magis, paucisque adfatur Amatam :
Ne, quaeso, ne me lacrimis, neve omine tanto
Prosequere in duri certamina Martis euntem,
O mater; neque enim Turno mora libera mortis.
Nuntius haec, Idmon, Phrygio mea dicta tyranno
Haud placitura refer: Cum primum crastina caelo
Puniceis invecta rotis Aurora rubebit,

70

75

Non Teucros agat in Rutulos; Teucrum arma quiescant,
Et Rutuli: nostro dirimamus sanguine bellum ;
Illo quaeratur coniunx Lavinia campo.

80

Haec ubi dicta dedit: rapidusque in tecta recessit; Poscit equos, gaudetque tuens ante ora frementis, Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,

95

Qui candore nives anteirent, cursibus auras.
Circumstant properi aurigae manibusque lacessunt 85
Pectora plausa cavis et colla comantia pectunt.
Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco
Circumdat loricam humeris; simul aptat habendo
Ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae;
Ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti 90
Fecerat et Stygia candentem tinxerat unda.
Exin, quae mediis ingenti adnixa columnae
Aedibus adstabat, validam vi corripit hastam,
Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem,
Vociferans: Nunc, o numquam frustrata vocatus
Hasta meos, nunc tempus adest; te maxumus Actor,
Te Turni nunc dextra gerit; da sternere corpus
Loricamque manu valida lacerare revolsam
Semiviri Phrygis, et foedare in pulvere crinis
Vibratos calido ferro murraque madentis.
His agitur furiis; totoque ardentis ab ore
Scintillae absistunt; oculis micat acribus ignis.
Mugitus veluti cum prima in proelia taurus
Terrificos ciet atque irasci in cornua temptat,
Arboris obnixus trunco, ventosque lacessit
Ictibus, aut sparsa ad pugnam proludit arena.
Nec minus interea maternis saevus in armis
Aeneas acuit Martem et se suscitat ira,

100

105

Oblato gaudens conponi foedere bellum.
Tum socios maestique metum solatur Iuli,
Fata docens, regique iubet responsa Latino
Certa referre viros, et pacis dicere leges.

Postera vix summos spargebat lumine montis
Orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt
Solis equi, lucemque elatis naribus efflant,
Campum ad certamen magnae sub moenibus urbis
Dimensi Rutulique viri Teucrique parabant,
In medioque focos et dis communibus aras
Gramineas. Alii fontemque ignemque ferebant,
Velati limo, et verbena tempora vincti.
Procedit legio Ausonidum, pilataque plenis
Agmina se fundunt portis. Hinc Troius omnis
Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis,
Haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis
Pugna vocet. Nec non mediis in milibus ipsi
Ductores auro volitant ostroque superbi,
Et genus Assaraci Mnestheus, et fortis Asilas,
Et Messapus equum domitor, Neptunia proles.
Utque dato signo spatia in sua quisque recessit,
Defigunt telluri hastas et scuta reclinant.
Tum studio effusae matres et volgus inermum
Invalidique senes turris et tecta domorum
Obsedere, alii portis sublimibus adstant.

At Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur,-
Tum neque nomen erat nec honos aut gloria monti-
Prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas
Laurentum Troumque acies urbemque Latini.
Extemplo Turni sic est adfata sororem,
Diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris
Praesidet; hunc illi rex aetheris altus honorem
Iuppiter erepta pro virginitate sacravit:
Nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro,
Scis, ut te cunctis unam, quaecumque Latinae
Magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile,
Praetulerim, caelique libens in parte locarim :
Disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem.
Qua visa est fortuna pati Parcaeque sinebant
Cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi;

110

115

120

125

130

136

140

145

« PreviousContinue »