Page images
PDF
EPUB

70

Pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen,
Et penitus toto divisos orbe Britannos.
En umquam patrios longo post tempore finis,
Pauperis et tuguri congestum caespite culmen,
Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas ?
Impius haec tam culta novalia miles habebit ?
Barbarus has segetes ? en, quo discordia civis
Produxit miseros ! en, quis consevimus agros ?
Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vitis.
Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae.
Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo ;
Carmina nulla canam ; non, me pascente, capellae,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.
T. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
Fronde super viridi: sunt nobis mitia poma,
Castaneae molles, et pressi copia lactis ;
Et iam summa procul villarum culmina fumant,
Maioresque cadunt altis de montibus umbrae.

75

81

5

ECLOGA II.

ALEXIS.
FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexim,
Delicias domini, nec, quid speraret, habebat.
Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Adsidue veniebat. Ibi haec incondita solus
Montibus et silvis studio iactabat inani :

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas ?
Nil nostri miserere ? mori me denique coges.
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Nunc viridis etiam occultant spineta lacertos,
Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
Allia serpyllumque herbas contundit olentis.
At mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras
Atque superba pati fastidia ? nonne Menalcan,
Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses ?

10

15 20

25

30

O formose puer, nimium ne crede colori !
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Despectus tibi sum, nec, qui sim, quaeris, Alexi,
Quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans ;
Mille meae Siculis errant in montibus agnae ;
Lac mihi non aestate novum, non frigore defit.
Canto, quae solitus, si quando armenta vocabat,
Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho.
Nec sum adeo informis : nuper me in litore vidi,
Cum placidum ventis staret mare ; non ego Daphnim
Iudice te metuam, si numquam fallit imago.
O tantum libeat mecum tibi sordida rura
Atque humilis habitare casas, et figere cervos,
Haedorumque gregem viridi compellere hibisco !
Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
Pan primus calamos cera coniungere pluris
Instituit ; Pan curat ovis oviumque magistros.
Nec te poeniteat calamo trivisse labellum:
Haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas ? 35
Est mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim,
Et dixit moriens: Te nunc habet ista secundum.
Dixit Damoetas: invidit stultus Amyntas.
Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti,
Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
Bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.
Iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
Et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis
Ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,
Pallentis violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
Tum, casia atque aliis intexens suavibus herbis,
Mollia luteola pingit vaccinia caltha.
Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,
Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
Addam cerea pruna: houos erit huic quoque pomo;
Et vos, o lauri, carpam, et te, proxima myrte,
Sic positae quoniam suavis miscetis odores.
Rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis,

40

45

50

55 61

Nec, si muneribus certes, concedat Iollas.
Heu, heu, quid volui misero mihi! floribus austrum
Perditus et liquidis inmisi fontibus apros.
Quem fugis, ah, demens ? habitarunt di quoque silvas
Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit arces,
Ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae.
Torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam ;
Florentem cytisum sequitur lasciva capella ;
Te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas. 65
Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci,
Et sol crescentis decedens duplicat umbras:
Me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori ?
Ah, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit !
Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.
Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
Viminibus mollique paras detexere iunco ?
Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.

70

ECLOGA III.

PALAEMON.

MENALCAS. DAMOETAS. PALAEMON.

5

M. Dic mihi, Damoeta, cuium pecus ? an Meliboei ?
D. Non, verum Aegonis ; nuper mihi tradidit Aegon.
M. Infelix o semper, ovis, pecus ! ipse Neaeram
Dum fovet, ac, ne me sibi praeferat illa, veretur,
Hic alienus ovis custos bis mulget in hora,
Et sucus pecori et lac subducitur agnis.
D. Parcius ista viris tamen obiicienda memento.
Novimus, et qui te, transversa tuentibus hircis,
Et quo-sed faciles Nymphae risere—sacello.
M. Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis 10
Atque mala vitis incidere falce novellas.
D. Aut hic ad veteris fagos cum Daphnidis arcum
Fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca,
Et, cum vidisti puero donata, dolebas,
Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.
M. Quid domini faciant, audent cum talia fures !
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum

15

20

30

35

Excipere insidiis, multum latrante Lycisca ?
Et cum clamarem : Quo nunc se proripit ille ?
Tityre, coge pecus ; tu post carecta latebas.
D. An mihi cantando victus non redderet ille,
Quem mea carminibus meruisset fistula caprum ?
Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
Ipse fatebatur ; sed reddere posse negabat.
M. Cantando tu illum ? aut umquam tibi fistula cera 25
Iuncta fuit ? non tu in triviis, indocte, solebas
Stridenti miserum stipula disperdere carmen ?
D. Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim
Experiamur ? ego hanc vitulam-ne forte recuses,
Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus-
Depono: tu dic, mecum quo pignore certes.
M. De grege non ausim quicquam deponere tecum :
Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca ;
Bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
Verum, id quod multo tute ipse fatebere majus,
Insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
Fagina, caelatum divini opus Alcimedontis :
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffusos hedera vestit pallente corymbos.
In medio duo signa, Conon, et-quis fuit alter,
Descripsit radio totum qui gentibus orbem,
Tempora quae messor, quae curvus arator haberet ?
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
D. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circum est ansas amplexus acantho,
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Si ad vitulam spectas, nihil est, quod pocula laudes.
M. Nunquam hodie effugies ; veniam, quocumque vocaris.
Audiat haec tantum-vel qui venit, ecce, Palaemon.
Efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.
D. Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla,
Nec quemquam fugio : tantum, vicine Palaemon,
Sensibus haec imis, res est non parva, reponas.
P. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba. 55
Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos ;
Nunc frondent silvae ; nunc formosissimus annus.

40

45

50 65

70

75

Incipe, Damoeta ; tu deinde sequere, Menalca.
Alternis dicetis ; amant alterna Camenae.

D. Ab Iove principium, Musae ; Iovis omnia plena; 60
Ille colit terras ; illi mea carmina curae.
M. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
Munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.

D. Malo me Galatea petit, lasciva puella, Et fugit ad salices, et se cupit ante videri. M. At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas, Notior ut iam sit canibus non Delia nostris.

D. Parta meae Veneri sunt munera : namque notavi Ipse locum, aeriae quo congessere palumbes. M. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta Aurea mala decem misi ; cras altera mittam.

D. O quotiens et quae nobis Galatea locuta est ! Partem aliquam, venti, divom referatis ad auris ! M. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta, Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo ?

D. Phyllida mitte mihi : meus est natalis, Iolla ; Cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito. M. Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit, Et longum Formose, vale, vale, inquit, Iolla.

D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, 80 Arboribus venti, nobis Amaryllidis irae. M. Dulce satis humor, depulsis arbutus haedis, Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

D. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam : Pierides, vitulam lectori pascite vestro. M. Pollio et ipse facit nova carmina : pascite taurum, Iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.

D. Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque gaudet; Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum. M. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi, 90 Atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.

D. Qui legitis flores et humi nascentia fraga, Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. M. Parcite, oves, nimium procedere : non bene ripae Creditur ; ipse aries etiam nunc vellera siccat.

D. Tityre, pascentis a flumine reice capellas : Ipse ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.

85

95

« PreviousContinue »