Page images
PDF
EPUB

Quare agite, o tectis, iuvenes, succedite nostris.
Me quoque per multos similis fortuna labores
Iactatam hac demum voluit consistere terra.
Non ignara mali miseris succurrere disco.
Sic memorat; simul Aenean in regia ducit
Tecta, simul divom templis indicit honorem.
Nec minus interea sociis ad litora mittit
Viginti tauros, magnorum horrentia centum
Terga suum, pinguis centum cum matribus agnos,
Munera laetitiamque dei.

630

635

640

645

At domus interior regali splendida luxu
Instruitur, mediisque parant convivia tectis:
Arte laboratae vestes ostroque superbo,
Ingens argentum mensis, caelataque in auro
Fortia facta patrum, series longissima rerum
Per tot ducta viros antiquae ab origine gentis.
Aeneas-neque enim patrius consistere mentem
Passus amor-rapidum ad navis praemittit Achaten,
Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat;
Omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis,
Ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,
Et circumtextum croceo velamen acantho,
Ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis,
Pergama cum peteret inconcessosque Hymenaeos,
Extulerat, matris Ledae mirabile donum:
Praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
Maxuma natarum Priami, colloque monile
Bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam
Haec celerans iter ad navis tendebat Achates.

650

655

660

At Cytherea novas artis, nova pectore versat Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem Incendat reginam, atque ossibus inplicet ignem ; Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis ; Urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat. Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem: Nate, meae vires, mea magna potentia solus, Nate, patris summi qui tela Typhoia temnis, Ad te confugio et supplex tua numina posco.

665

Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
Litora iactetur odiis Iunonis iniquae,
Nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur
Vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant
Hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolis et cingere flamma
Reginam meditor, ne quo se numine mutet,
Sed magno Aeneae mecum teneatur amore.
Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem:
Regius accitu cari genitoris ad urbem

Sidoniam puer ire parat, mea maxuma cura,

Dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae;
Hunc ego sopitum somno super alta Cythera
Aut super Idalium sacrata sede recondam,
Ne qua scire dolos mediusve occurrere possit.
Tu faciem illius noctem non amplius unam
Falle dolo, et notos pueri puer indue voltus,
Ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido
Regalis inter mensas laticemque Lyaeum,
Cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
Occultum inspires ignem fallasque veneno.
Paret Amor dictis carae genetricis, et alas
Exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.

670

675

680

685

690

At Venus Ascanio placidam per membra quietem

Inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos
Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum

Floribus et dulci adspirans complectitur umbra.
Iamque ibat dicto parens et dona Cupido
Regia portabat Tyriis, duce laetus Achate.
Cum venit, aulaeis iam se regina superbis
Aurea composuit sponda mediamque locavit.
Iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus
Conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.
Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris
Expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam
Cura penum struere, et flammis adolere Penatis ;
Centum aliae totidemque pares aetate ministri,
Qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.

695

700

705

710

715

720

725

Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes Convenere, toris iussi discumbere pictis. Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum Flagrantisque dei voltus simulataque verba, Pallamque et pictum croceo velamen acantho. Praecipue infelix, pesti devota futurae, Expleri mentem nequit ardescitque tuendo Phoenissa, et pariter puero donisque movetur. Ille ubi conplexu Aeneae colloque pependit Et magnum falsi inplevit genitoris amorem, Reginam petit. Haec oculis, haec pectore toto Haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido, Insideat quantus miserae deus. At memor ille Matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum Incipit, et vivo temptat praevertere amore Iam pridem resides animos desuetaque corda. Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae, Crateras magnos statuunt et vina coronant. Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant Atria; dependent lychni laquearibus aureis Incensi, et noctem flammis funalia vincunt. Hic regina gravem gemmis auroque poposcit Inplevitque mero pateram, quam Belus et omnes A Belo soliti; tum facta silentia tectis: Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur, Hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis Esse velis, nostrosque huius meminisse minores. Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno; Et vos, o, coetum, Tyrii, celebrate faventes. Dixit, et in mensam laticum libavit honorem, Primaque, libato, summo tenus attigit ore; Tum Bitiae dedit increpitans; ille inpiger hausit Spumantem pateram, et pleno se proluit auro ; Post alii proceres. Cithara crinitus Iopas Personat aurata, docuit quem maxumus Atlas. Hic canit errantem lunam solisque labores; Unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes; Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones; Quid tantum Oceano properent se tinguere soles Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.

730

735

740

745

Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur.
Nec non et vario noctem sermone trahebat
Infelix Dido, longumque bibebat amorem,

Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; 750 Nunc, quibus Aurorae venisset filius armis,

Nunc, quales Diomedis equi, nunc, quantus Achilles. Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobis Insidias, inquit, Danaum, casusque tuorum, Erroresque tuos; nam te iam septuma portat Omnibus errantem terris et fluctibus aestas.

755

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER SECUNDUS.

CONTICUERE omnes, intentique ora tenebant,
Inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto:
Infandum, Regina, iubes renovare dolorem,
Troianas ut opes et lamentabile regnum
Eruerint Danai; quaeque ipse miserrima vidi,
Et quorum pars magna fui. Quis talia fando
Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi
Temperet a lacrimis? et iam nox humida caelo
Praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
Sed si tantus amor casus cognoscere nostros
Et breviter Troiae supremum audire laborem,
Quamquam animus meminisse horret, luctuque refugit,
Incipiam.

Fracti bello fatisque repulsi

Ductores Danaum, tot iam labentibus annis,
Instar montis equum divina Palladis arte
Aedificant, sectaque intexunt abiete costas;
Votum pro reditu simulant; ea fama vagatur.
Huc delecta virum sortiti corpora furtim
Includunt caeco lateri, penitusque cavernas
Ingentis uterumque armato milite conplent.

Est in conspectu Tenedos, notissima fama
Insula, dives opum, Priami dum regna manebant,
Nunc tantum sinus et statio male fida carinis;
Huc se provecti deserto in litore condunt.
Nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas.
Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu.
Panduntur portae; iuvat ire et Dorica castra

5

10

15

20

20

25

« PreviousContinue »