Publi Vergili Maronis opera ex recens. J. Conington

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Contents

Other editions - View all

Popular passages

Page 82 - Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Lavinaque venit litora, multum ille et terris iactatus et alto vi superum, saevae memorem lunonis ob iram, multa quoque et bello passus, dum conderet urbem inferretque deos Latio, genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae.
Page 153 - Ac, velut annoso validam cum robore quercum Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc Eruere inter se certant ; it stridor, et altae Consternunt terram concusso stipite frondes ; Ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras 445 Aetherias, tantum radice in Tartara tendit...
Page 186 - Tros Anchisiade, facilis descensus Averno; Noctes atque dies patet atri ianua Ditis ; Sed revocare gradum superasque evadere ad auras, Hoc opus, hie labor est.
Page 88 - Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illyricos penetrare sinus atque intima tutus regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, unde per ora novem vasto cum murmure montis 245 it mare proruptum et pelago premit arva sonanti. Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum...
Page 93 - ... exercet sub sole labor, cum gentis adultos educunt fetus, aut cum liquentia mella stipant et dulci distendunt nectare cellas, aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto ignavum fucos pecus a praesepibus arcent ; 435 fervet opus redolentque thymo fragrantia mella. "o fortunati, quorum iam moenia surgunt!
Page 11 - Apollo. 35 grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis, infelix lolium et steriles nascuntur avenae; pro molli viola, pro purpureo narcisso carduus et spinis surgit paliurus acutis. spargite humum foliis, inducite fontibus umbras, 40 pastores; mandat fieri sibi talia Daphnis; et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen: 'Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus, formosi pecoris custos, formosior ipse.
Page 237 - Tithonia flectere coniunx. aspice qui coeant populi, quae moenia clausis 385 ferrum acuant portis in me excidiumque meorum.' dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis cunctantem amplexu molli fovet. ille repente accepit solitam flammam, notusque medullas intravit calor et labefacta per ossa cucurrit, 390 non secus atque olim tonitru cum rupta corusco ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
Page 221 - Ille velut pelagi rupes inmota resistit; Ut pelagi rupes magno veniente fragore, Quae sese, multis circum latrantibus undis, Mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum Saxa fremunt, laterique inlisa refunditur alga. 590 Verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas Consilium, et saevae nutu lunonis eunt res : Multa deos aurasque pater testatus inanes, ' Frangimur heu fatis,' inquit, ' ferimurque procella ! 'Ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas, 595 'O miseri.
Page 13 - Namque canebat, uti magnum per inane coacta semina terrarumque animaeque marisque fuissent et liquidi simul ignis; ut his exordia primis omnia et ipse tener mundi concreverit orbis...
Page 42 - Avernis? haec eadem argenti rivos aerisque metalla 165 ostendit venis atque auro plurima fluxit. haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam, adsuetumque malo Ligurem, Volscosque verutos extulit; haec Decios, Marios, magnosque Camillos, Scipiadas duros bello, et te, maxime Caesar, 170 qui nunc extremis Asiae iam victor in oris imbellem avertis Romanis arcibus Indum.

Bibliographic information