Page images
PDF
EPUB

Ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur,
continuo in montes sese avius abdidit altos
occiso pastore lupus magnove iuvenco,
conscius audacis facti, caudamque remulcens
subiecit pavitantem utero silvasque petivit :

haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns,
contentusque fuga mediis se immiscuit armis.
Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter
ferreus ad costas alto stat vulnere mucro:
labitur exsanguis, labuntur frigida leto
lumina, purpureus quondam color ora reliquit.
Tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam
alloquitur, fida ante alias quae sola Camillae,
quicum partiri curas; atque haec ita fatur:

810

S15

820

'Hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum
conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
Effuge et haec Turno mandata novissima perfer:
succedat pugnae Troianosque arceat urbe.

Iamque vale.' Simul his dictis linquebat habenas,
ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto
paulatim exsolvit se corpore, lentaque colla
et captum leto posuit caput, arma relinquens,
vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor
sidera: deiecta crudescit pugna Camilla,
incurrunt densi simul omnis copia Teucrum
Tyrrhenique duces Evandrique Arcades alae.

At Triviae custos iam dudum in montibus Opis
alta sedet summis spectatque interrita pugnas.
Utque procul medio iuvenum in clamore furentum
prospexit tristi mulcatam morte Camillam,
ingemuitque deditque has imo pectore voces:
'Heu nimium, virgo, nimium crudele luisti
supplicium, Teucros conata lacessere bello !
Nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam
profuit aut nostras umero gessisse sagittas.
Non tamen indecorem tua te regina reliquit
extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum

825

830

835

840

845

per gentes erit aut famam patieris inultae.
Nam quicumque tuum violavit vulnere corpus,
morte luet merita.' Fuit ingens monte sub alto
regis Dercenni terreno ex aggere bustum
antiqui Laurentis, opacaque ilice tectum:
hic dea se primum rapido pulcherrima nisu
sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.
Ut vidit fulgentem armis ac vana tumentem,
'Cur' inquit 'diversus abis? huc dirige gressum,
huc periture veni, capias ut digna Camillae
praemia. Tune etiam telis moriere Dianae?'
Dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam
deprompsit pharetra, cornuque infensa tetendit
et duxit longe, donec curvata coirent

inter se capita et manibus iam tangeret aequis,
laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
Extemplo teli stridorem aurasque sonantes
audiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum.
Illum exspirantem socii atque extrema gementem
obliti ignoto camporum in pulvere linquunt,
Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.

Prima fugit domina amissa levis ala Camillae; turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas, disiectique duces desolatique manipli

tuta petunt, et equis aversi ad moenia tendunt.

850

855

Nec quisquam instantes Teucros letumque ferentes sustentare valet telis aut sistere contra,

sed laxos referunt umeris languentibus arcus,

quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum.
Volvitur ad muros caligine turbidus atra
pulvis, et e speculis percussae pectora matres
femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.
Qui cursu portas primi irrupere patentes,
hos inimica super mixto premit agmine turba ;
nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,
moenibus in patriis atque inter tuta domorum
confixi exspirant animas. Pars claudere portas :
nec sociis aperire viam nec moenibus audent

860

865

870

875

880

accipere orantes, oriturque miserrima caedes

885

defendentum armis aditus inque arma ruentum.

Exclusi ante oculos lacrimantumque ora parentum pars in praecipites fossas urgente ruina

volvitur, immissis pars caeca et concita frenis

arietat in portas et duros obiice postes. Ipsae de muris summo certamine matres

890

(monstrat amor verus patriae), ut videre Camillam,
tela manu trepidae iaciunt, ac robore duro
stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis
praecipites, primaeque mori pro moenibus ardent.
Interea Turnum in silvis saevissimus implet
nuntius, et iuveni ingentem fert Acca tumultum:
deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,
ingruere infensos hostes et Marte secundo

omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.
Ille furens (et saeva Iovis sic numina pellunt)
deserit obsessos colles, nemora aspera linquit.
Vix e conspectu exierat campumque tenebat,
cum pater Aeneas saltus ingressus apertos
exsuperatque iugum silvaque evadit opaca.
Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur
agmine nec longis inter se passibus absunt;
ac simul Aeneas fumantes pulvere campos
prospexit longe Laurentiaque agmina vidit,
et saevum Aenean agnovit Turnus in armis
adventumque pedum flatusque audivit equorum.
Continuoque ineant pugnas et proelia temptent,
ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero
tingat equos noctemque die labente reducat:
considunt castris ante urbem et moenia vallant.

895

900

905

910

915

AENEIS.

LIBER DUODECIMUS.

TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos
defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
se signari oculis, ultro implacabilis ardet
attollitque animos. Poenorum qualis in arvis
saucius ille gravi venantum vulnere pectus
tum demum movet arma leo, gaudetque comantes
excutiens cervice toros, fixumque latronis
impavidus frangit telum et fremit ore cruento:
haud secus accenso gliscit violentia Turno.

Tum sic affatur regem atque ita turbidus infit:
'Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent:
congredior. Fer sacra, pater, et concipe foedus.
Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini),
et solus ferro crimen commune refellam,
aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.'

Olli sedato respondit corde Latinus:
'O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est
consulere atque omnes metuentem expendere casus.
Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;
sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis,
nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu
sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri.
Me natam nulli veterum sociare procorum

fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.

5

ΤΟ

15

20

25

Victus amore tui, cognato sanguine victus
coniugis et maestae lacrimis, vincla omnia rupi:
promissam eripui genero, arma impia sumpsi.
Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur
bella, vides, quantos primus patiare labores.
Bis magna victi pugna vix urbe tuemur
spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta
sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.
Quo referor totiens? quae mentem insania mutat?
si Turno exstincto socios sum ascire paratus,
cur non incolumi potius certamina tollo?
quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet
Italia, ad mortem si te (Fors dicta refutet)
prodiderim, natam et conubia nostra petentem?
Respice res bello varias; miserere parentis
longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe
dividit.' Haudquaquam dictis violentia Turni

30

35

40

45

flectitur exsuperat magis aegrescitque medendo. Ut primum fari potuit, sic institit ore:

'Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me deponas letumque sinas pro laude pacisci :

et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra
spargimus; et nostro sequitur de vulnere sanguis.
Longe illi dea mater erit, quae nube fugacem
feminea tegat et vanis sese occulat umbris.'
At regina, nova pugnae conterrita sorte,
flebat et ardentem generum moritura tenebat:

Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae
tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae
tu requies miserae, decus imperiumque Latini
te penes, in te omnis domus inclinata recumbit),
unum oro desiste manum committere Teucris.
Qui te cumque manent isto certamine casus,

50

55

60

et me, Turne, manent: simul haec invisa relinquam lumina nec generum Aenean captiva videbo.'

Accepit vocem lacrimis Lavinia matris

flagrantes perfusa genas, cui plurimus ignem subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.

65

Indum sanguineo veluti violaverit ostro

« PreviousContinue »