Page images
PDF
EPUB

AENEIS.

LIBER DECIMUS,

PANDITUR interea domus omnipotentis Olympi,
conciliumque vocat divum pater atque hominum rex
sideream in sedem, terras unde arduus omnes
castraque Dardanidum aspectat populosque Latinos.
Considunt tectis bipatentibus. Incipit ipse:
'Caelicolae magni, quianam sententia vobis
versa retro tantumque animis certatis iniquis?
Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.

Quae contra vetitum discordia? quis metus aut hos
aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?
Adveniet iustum pugnae (ne arcessite) tempus,
cum fera Carthago Romanis arcibus olim
exitium magnum atque Alpes immittet apertas :
tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
Nunc sinite, et placitum laeti componite foedus.'
Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra
pauca refert:

'O Pater, o hominum rerumque aeterna potestas
(namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus ?),
cernis ut insultent Rutuli, Turnusque feratur
per medios insignis equis tumidusque secundo

Marte ruat? non clausa tegunt iam moenia Teucros:
quin intra portas atque ipsis proelia miscent
aggeribus murorum, et inundant sanguine fossas.
Aeneas ignarus abest. Numquamne levari
obsidione sines? muris iterum imminet hostis
nascentis Troiae, nec non exercitus alter,

atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis

5

10

15

20

25

Tydides. Equidem credo, mea vulnera restant,
et tua progenies mortalia demoror arma.
Si sine pace tua atque invito numine Troes
Italiam petiere, luant peccata neque illos

30

iuveris auxilio; sin tot responsa secuti,

quae Superi Manesque dabant, cur nunc tua quisquam vertere iussa potest aut cur nova condere fata?

35

quid repetam exustas Erycino in litore classes,

quid tempestatum regem, ventosque furentes
Aeolia excitos, aut actam nubibus Irim?
nunc etiam Manes (haec intemptata manebat
sors rerum) movet; et superis immissa repente
Allecto medias Italum bacchata per urbes.
Nil super imperio moveor: speravimus ista,
dum fortuna fuit; vincant quos vincere mavis.
Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx
dura, per eversae, Genitor, fumantia Troiae
excidia obtestor, liceat dimittere ab armis
incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Aeneas sane ignotis iactetur in undis

40

45

et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur: hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae.

50

Est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera
Idaliaeque domus: positis inglorius armis.
exigat hic aevum. Magna ditione iubeto

Carthago premat Ausoniam: nihil urbibus inde
obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli
iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes,
totque maris vastaeque exhausta pericula terrae,
dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
Non satius cineres patriae insedisse supremos
atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta
redde, oro, miseris iterumque revolvere casus
da, pater, Iliacos Teucris.' Tum regia Iuno
acta furore gravi: 'Quid me alta silentia cogis
rumpere et obductum verbis vulgare dolorem ?
Aenean hominum quisquam divumque subegit
bella sequi, aut hostem regi se inferre Latino ?
Italiam petiit fatis auctoribus: esto:

55

бо

65

Cassandrae impulsus furiis: num linquere castra
hortati sumus aut vitam committere ventis,
num puero summam belli, num credere muros,
Tyrrhenamque fidem aut gentes agitare quietas?
Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra
egit? Ubi hic Iuno, demissave nubibus Iris?
Indignum est Italos Troiam circumdare flammis
nascentem, et patria Turnum consistere terra,
cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:
quid face Troianos atra vim ferre Latinis,
arva aliena iugo premere atque avertere praedas?
Quid soceros legere et gremiis abducere pactas,
pacem orare manu, praefigere puppibus arma?
Tu potes Aenean manibus subducere Graium,
proque viro nebulam et ventos obtendere inanes,
tu potes in totidem classem convertere Nymphas :
nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?
Aeneas ignarus abest: ignarus et absit.

Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:
quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?
Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
conamur? nos, an miseros qui Troas Achivis
obiecit? quae causa fuit, consurgere in arma
Europamque Asiamque et foedera solvere furto ?
me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,
aut ego tela dedi fovive Cupidine bella?
Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querellis
haud iustis assurgis et irrita iurgia iactas.'
Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant
caelicolae assensu vario, ceu flamina prima
cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant
murmura, venturos nautis prodentia ventos.
Tum Pater omnipotens, rerum cui prima potestas,
infit; eo dicente deum domus alta silescit,
et tremefacta solo tellus, silet arduus aether;
tum zephyri posuere, premit placida aequora pontus.
'Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.
Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris
haud licitum, nec vestra capit discordia finem:

70

75

80

85

90

95

100

105

quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo,
seu fatis Italum castra obsidione tenentur,
sive errore malo Troiae monitisque sinistris.
Nec Rutulos solvo: sua cuique exorsa laborem
fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem.
Fata viam invenient.' Stygii per flumina fratris,
per pice torrentes atraque voragine ripas
annuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo
surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.
Interea Rutuli portis circum omnibus instant
sternere caede viros et moenia cingere flammis.
At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur,
nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis
nequiquam, et rara muros cinxere corona;
Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes
Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris,
prima acies; hos germani Sarpedonis ambo,
et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta.
Fert ingens toto conixus corpore saxum,
haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon,
nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo.
Hi iaculis, illi certant defendere saxis,
molirique ignem nervoque aptare sagittas.
Ipse inter medios, Veneris iustissima cura,
Dardanius caput ecce puer detectus honestum,
qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum,
aut collo decus aut capiti; vel quale per artem
inclusum buxo aut Oricia terebintho
lucet ebur; fusos cervix cui lactea crines
accipit et molli subnectens circulus auro.

110

115

120

125

130

135

Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes
vulnera dirigere et calamos armare veneno,
Maeonia generose domo, ubi pinguia culta
exercentque viri Pactolusque irrigat auro.
Affuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni
aggere murorum sublimem gloria tollit,

140

et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.

145

Illi inter sese duri certamina belli
contulerant: media Aeneas freta nocte secabat.
Namque ut ab Evandro castris ingressus Etruscis,
regem adit et regi memorat nomenque genusque,
quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius arma
quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni
edocet, humanis quae sit fiducia rebus

admonet immiscetque preces: haud fit mora, Tarchon
iungit opes foedusque ferit; tum libera fati
classem conscendit iussis gens Lydia divum,
externo commissa duci. Aeneia puppis
prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones,
imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.
Hic magnus sedet Aeneas secumque volutat
eventus belli varios, Pallasque sinistro
affixus lateri iam quaerit sidera, opacae
noctis iter, iam quae passus terraque marique.

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,

150

155

160

quae manus interea Tuscis comitetur ab oris

Aenean, armetque rates pelagoque vehatur.

165

Massicus aerata princeps secat aequora Tigri: sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae gorytique leves umeris et letifer arcus.

Una torvus Abas: huic totum insignibus armis

170

agmen et aurato fulgebat Apolline puppis.
Sexcentos illi dederat Populonia mater
expertos belli iuvenes, ast Ilva trecentos
insula inexhaustis Chalybum generosa metallis.
Tertius ille hominum divumque interpres Asilas,
cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent,
et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes,
mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.
Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae,
urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur,
Astur equo fidens et versicoloribus armis.
Tercentum adiiciunt (mens omnibus una sequendi)
qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis,
et Pyrgi veteres intempestaeque Graviscae.

175

180

« PreviousContinue »