Page images
PDF
EPUB

præconem et tibicinem immolabantur. Id est, præeunte voce præconis, et tibi cine canente. Vel, ad, loci designat propinquitatem, ubi auræ commodius excipi poterant. Ut Phædr. 1. 1. fab. 13. Ad fontem cervus restitit. et l. IV. fab. 24. Nec ulli juvenes sunt reperti ad januam. Diurnum tempus intelligendum esse, quod monet Servius, si cui fit verisimile, per nos licet. Em

meness.

58 Rauca] Bpayxwdels. Servius. Tua cura] Tuæ deliciæ. sic Ovid. Trist. IV. El. 6. Absunt, mea cura, sodales. Emmeness.

Palumbes] Columbæ, quas vulgus tetas vocat et non dicuntur Latine: sed multorum auctoritas Latinum facit. Cicero in Elegeia, quæ Talemastis inscribitur, Jam mare Thyrrenum longe, penitusque palumbes Relliquit. Servius.

Rauca, tua cura, palumbes] Duplex commendatio addita palumbibus, et quod canoræ sint, et quod illi charæ. Turturibus quoque commendatiunculam aspersit, a loco mutuatam, quod in alta ulmo gemitum suum faciant. Sic undecunque, e supernis gemitu palumbium et turturum, a lateribus apicularum bombis, humi fontium murmure demulcetur. Ille igitur vim beneficiorum agnoscens, immortalem animi gratitudinem repromittit. Nannius.

Palumbes] Non rauci, sed rauca codices habere testatur Pierius. Ut Ecl. III. 96. Aëriæ. In masc. gen. Plautus in Bacch. 1. 1. 17. Duæ unum expetitis palumbem. De utroque genere Charis. inst. I. 82. ex Sat. Lucil. XIV. Dicitur et palumbus et palumba, apud Martial. I. XIII. epigr. 67. torquati palumbi. A signo, quo collum cingitur. Suet. in Claud. c. 21. Palumbum postulantibus. Ambigua illic significatione pro gladiatore. Ut Columbus in Calig. c. 55. Inter columbarum genera, corpore sunt maximo,

ut turtures minimo, Aristot. de hist. an. v. 13. triginta immo quadraginta annos vivunt, teste Plin. x. 35. Palumbi, turturis, passeris, vocabulum in obscœno sumi sensu, docet Taubm. in Bacch. I. 1. 35. Palumbulum saltem blandimentum est, et inter comissimos affatus usum habet, ut Pricæus ad Apul. met. x. 628. Palumborum possessio non abhorret a cura boni rustici, teste Columell. VIII. 8. Penes rusticorum nationem est quantivis pretii, ut Theocr. Idyll. v. 96.

Κἠγὼ μὲν δωσῶ τῷ παρθένῳ αὐτίκα φάσσαν.

Et vs. 133.

Οκα οἱ τὰν φάσσαν ἔδωκα. Longus in pastor. 1. 1. πepì þáttns Bovкоλks fabulam tradit, quam vult Ursinus de turture memoriæ proditam. Emmeness.

59 Gemere] Canere: proprie tamen dicitur de turture. Servius.

Gemere] Theocr. Idyll. v. 47. Tal δ ̓ ἐπὶ δένδρῳ Όρνιχες λαλαγεῦντι. Ursinus.

Gemere] Plin. x. 35. palumbibus gemitum adscribit. Martial. et palumbibus et turturibus 1. 1. epigr.

58.

Gemit hinc palumbus, inde cereus tur

tur.

auctor Philomelæ :

Et castus turtur, atque columba gemunt.

Græcis σTével. Theocr. VII. 141. *Αειδον κόρυδοι καὶ ἀκανθίδες, ἔστενε τρυγών.

Oppian. Kuvnyét. A. 352. Μιγνύμεναι στομάτεσσι βαρυφθόγγοις ἀλόχοιο.

Quid gemere sit, exponit Rob. Tit. Contr. VII. 23. de minuritionibus, et avicularum querelis Ge. iv. 511. Emmeness.

Turtur] Et masculino et fœminino genere invenitur: ut hic, Aëria turtur cessabit. Et Plaut. in Mostel. Tu

[blocks in formation]

ἅπαντα.

Emmeness.

Ab ulmo] Ulmus, lignum est sub quo vinea fit. Servius.

Noster

Ab ulmo] Bene aëria ulmo. Ecl. x. 67. alta liber aret in ulmo. Varr. de R. R. v. 6. ulmus Atinia longe procerior, quam nostras. Non dissimilis est Horatii locus Od. 1. 2. 9.

Piscium et summa genus hæsit ulmo, Nota quæ sedes fuerat columbis. Emmeness.

60 In æthere cervi] Id est, avium more ante cervi volabunt, et pisces sine aqua vivent: hoc est, ante rerum natura mutabitur, quam nos Cæsarem possimus oblivisci. Servius.

Ante leves ergo pascentur in athere cervi, &c.] Ea citius eventura, quæ fieri nequeunt, expromit, quam Cæsaris in se merita oblivioni tradat. Tam Græcas, quam Latinas, quibus ádúvara enarrantur, congessit et coacervavit sententias Ursinus ad hunc locum, quibus adde illud Ovidianum El. 1. 7.

In caput alta suum labentur ab æquore

retro

Flumina: conversis solque recurret
equis.

cum postea venantum vocibus subito conterritus cursu levi canes elusit, ut Phædr. 1. 13. Inter deλλómodas numerat nápovs Oppian. 1. 412. Plura ad Æn. v. 253. Ėmmeness.

61 Freta] Maria, a fervore dicta. Servius.

Destituent] Id est, derelinquent. Id. 62 Pererratis] Lustratis, vel errore confusis. Idem.

Pererratis] Pererratis, penitus errore confusis ambarum gentium finibus, ut Tigris non jam in Parthia, sed in Germania: Araris contra non in Germania, sed in Parthia fluat, per antimetabolen. Alioqui, ut Parthus in Germaniam deveniat, et ibi ex Arari bibat, aut vicissim Germanus in Persidem profectus bibat de Tigride, impossibile non est. Sed Vir gilius metonymicŵs Parthum pro Parthia, Germanum pro Germania posuit. Nannius.

Amborum] Id est, Germanorum et Parthorum. Servius.

Amborum] Apparet, Amborum hic esse, quod Græci ¿^^ńλwv dicunt: ut pererret Germanus Parthorum; Parthus Germanorum fines. Turn. 1. 26. Taubmann.

Finibus] Non raro flumina regioTerra feret stellas: cœlum findetur num, ut etiam hoc in loco, terminos constituunt, et discriminant. Livius I. 3.

aratro :

Unda dabit flammas: et dabit ignis

aquas.

Pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem

nunc Tiberim vocant, finis esset. "Apap ὁρίζων Σηκοανούς τε καὶ Αἰδουΐους καὶ ΛιγKaσlovs. Strabo 1. IV. et paulo post ὁρίζονται Γαρουνᾷ ποταμῷ· et sic sexcenta. Emmeness.

Exul] Id est Parthus et Germanus, Cæsar scilicet, quo duce, Germanis et Parthis victis, milites Ararim Germaniæ flumen biberunt. Servius.

Exul] Pimpont. exul ab ovλéw, ejicio, derivat: unde díên ¿oúλns, apud JCtos. Taubmann.

Exul] Ut ovan, kovλéw, sic sudarium σovdápiov, naufragium vaváytov, Lugdunum Λούγδδυνον, exuvium ἐξουβία, quam vocem reponit J. Gothofredus in priore D. Pauli ad Corinthios cap. XI. com. 10. pro ovoía ad legem aglwois. Usque adeo nominis Romani erant observantes subacti Græculi, ut ab Attica dictione, et nativis loquendi veneribus magis ac magis deflectentes, Latina passim linguæ suæ inferserint. Apud D. Marcum c. VI. comm. 27. σTEKOvλáтwpa' et quam plurima alia in lib. Basilicon, et Paraphraste Theophilo. Emmeness.

63 Ararim] Arar fluvius Galliæ, fluens in flumen Rhodanum. Servius.

Ararim] Arar, vel Araris, Gallis la Saone, primum dictus Brigulus, ut Plut. in libello Teрl Tотаμâv. Ex monte Vosego (male Vogeso, ut Cluver. Germ. Ant. H. 35.) vel. ex Alpibus, ut Strabo l. Iv. Dividit Æduos a Sequanis, inter quos de vectigalibus ejus amnis contenditur. Flumen est Arar, quod per fines Æduorum et Sequanorúm in Rhodanum influit, incredibili lenitate; ita ut oculis, in utram partem fluat, judicari non possit. Cæsar de B. G. 1. 1. Plin. III. 4. segnem Ararim appellat. Inde Claudian. de Cons. Theod. 53.

Lentus Arar Rhodanusque celer, &c. Et 1. II. in Ruf. vs. 60.

Si in amnibus Germaniæ numerari debeat, in prima est Germania, et ex trema Gallia, quæ Celtica, est, ut Amm. Marcell. edit. Valles. 1. xv. p. 55. Poëtas tamen sæpe in Geogra phicis hallucinatos esse, si docere velim, in proclivi est. Saltem rusticis hic apud nostrum confabulantibus venia danda videtur. Emmeness.

Tigris] Armeniæ fluvius influens Persicum sinum. Itaque per Tigrim et Ararim vult diversa loca inter se significare. Dicit enim, prius Parthum ex Arare bibiturum, et Germanum ex Tigri, quam sibi oblivionem futuram non amissi agri, Cæsaris beneficio. Servius.

Tigrim] Tigris et Euphrates ex Armenia descendunt, a quibus comprehenditur magna et ampla regio, quæ inde Mesopotamia dicitur, quam mediam ab utroque latere concludunt. Strabo 1. 11. Tidem per Babyloniorum. fines in Rubrum mare prorumpunt. Curtius 1. 5. 13. A celeritate qua defluit: Tigri nomen est inditum: quia Persica lingua Tigrim sagittam adpellant. Curtius IV. 9. 16. Sic Lucanus H

256.

Quaque caput rapido tollit cum Tigri- 4 de magnus

Euphrates.

Aliam rationem nominis et de Tigride fabulam tradit Plutarchus in 1. Tepl отaμv. Emmeness.

Aut Ararim, &c.] Videtur Seneca æmulatus Virgilium in Medea: Nil qua fuerat sede reliquit, Pervius orbis. Indus gelidum Potat Araxin :

Albin Persa Rhenumque bibunt. Est etiam aliquis sapor ad Virgilium in his Lucani l. VII.

Tyris qui Gadibus hospes Adjacet, Armeniumque bibit Romanus Araxin.

[blocks in formation]

Et in hoc Claudiani de bell. Getico:
Irriget Egyptum Tanais, Mæotida
Nilus.

Cerda.

Aut Ararim, &c.] Lucan. VIII.

213.

Euphraten. Emmeness.

Populosque bibentes

64 Illius] Id est, Augusti Cæsaris. Labatur] Respuatur, vel oblivioni tradatur. Servius.

to proverbio, cujus meminit Arist. de hist. anim. VIII. 28. 'Ael pÉPEL TL Aißun kaivov. de quo Erasmus. Em

menessius.

66 Scythiam] Regio septentrionalis est frigidissima. Servius.

Et rapidum cretæ veniemus Oaxem] Hoc est lutulentum: quod rapiat cretam. Creta terra alba dicitur. Nam Oaxis fluvius est Mesopotamiæ: qui velocitate sua rapiens albam cretam, turbulentus efficitur. Vel Oaxis fluvius Scythiæ in Creta insula non est : sed aqua, cretei coloris est. Oaxem Philisthenes ait, Apollinis et Anthilenæ filium: hunc Oaxem in Creta oppidum condidisse, quod suo nomine Sitientis ibimus Afros] Eadem struc- nominavit, ut Varro ait, Quos magno tura, quæ in Æn. 1. 2. Anchiale partus adducta dolore, Et ge

65 Sitientes ibimus Afros] Tropus Synecdoche: ab Afris enim, Libyam, quæ aqua indiget, intelligi vult. Est enim calidissima regio et pene inhabitabilis, Servius.

Italiam, fato profugus, Lavinaque minis capiens tellurem Oaxida palmis

venit Littora.

Ubi Servius: Italiam pro ad Italiam, Flor. 111. 10. 16. Britanniam transit. Plura Berneggerus ad Just. XIV. 5. 9. et Sanct. p. 361. Non esse hanc locutionem poëticam docet Sanct. l. 11. p. 79. Emmeness.

Sitientis Afros] Διψηρούς Ursinus ex Herodoto nominat, propter penuriam aquæ pluviæ, rariores fontes et rivos. Hinc Mela 1. 4. Pleraque Africa øb sitim cœli terrarumque deserta sunt. Salust. de B. J. cœlo terraque penuria aquarum. Sic Curt. IV. 7. et Servius ad Æn. 1. 26. hanc Libyæ tradit originem ex Varr. Libya, quasi Anvía egens pluvia. quæ et Aißún ávvôpos dicitur. et sicca Nemes. Cyneg. vs. 128. describit Ov. Met. xv. 270. Africam : Eque paludósa siccis humus aret arenis: Quæque sitim tulerant, &c. Oppian. IV. 110.

“Ως δὲ μὲν ἀμφὶ χυτὴν Λιβύων πολυδίψιον αΐαν.

et vs. 320.

· Λιβύης ἀνὰ διψάδα γαϊαν.

et seq.
· Ανυδρότατον κατὰ
Inde in Africa tot prodigia, ut ex tri-
Delph. et Var. Clas.

Scindere dicta. Idem.

Et rapidum, &c.] Salmasius in Plin. exercit. p. 984. docet flumen esse Scythiæ orientalis: Crete non significare insulam, sed album limum, quo turbidus fluit Oaxus vel Oxus. çujus meminit Mela 11. 5. Jaxartes et Oxos per deserta Scythia ex Sogdianorum regionibus in Scythicum exeunt. Politianus Misc. c. 37. et Brodæus 1. 39. negant Scythia amnem esse, nec Mesopotamiæ, ut videtur Servio, sed Cretæ, quæ insula hodie Candia et jugum Turcarum patitur. En

meness.

67 Penitus] Id est, omnino. Servius.

Toto divisos orbe] Non revera, sed opinione. Et orbis hic non universus intelligitur, sed Romani imperii terminus. Britannia autem insula, olim etiam alter orbis dicta est. V. et N. ÆD. VIII. Extremique hominum Morini. Taubmann.

Divisos] Quia olim juncta fuit orbi terrarum Britannia. Est enim insula sita in Oceano septentrionali; et a poëtis alter orbis terrarum dicitur. Servius.

Virg.

Britannos] In libris autiquis, et re5 H

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][graphic][merged small][subsumed][subsumed]

libri editi plerique omnes, et lapides docent. Accuratam disputationem de scriptione hujus vocabuli invenias apud Dausq. Orthogr. vol. 11. p. 62. Emmeness.

68 En] Ecce. Unquam] Aliquando. En unquam, Virgilius alio loco dividit per interpositionem: ut infra in ipso libro, En erit unquam ille dies? quod significat unquamne. Id est, aliquando? Servius.

En, unquam] Valet, unquamne. Serv. et Turneb. 1. 26. et 111. 5. Taubmann. 69 Cespite] Id est, terra cum propria herba evulsa. Servius.

Culmen] Eo quod culmo, id est, stipula tegitur. Hic prisca rusticanorum ætas habitabat: ideo culmina dicta sunt tecta: quia veteres ædificia de culmo contegebant, id est, paleis e messibus. Idem.

Tuguri] A tegendo dictum. Idem.
Pauperis et tuguri] Sic Horat. Sat.

11. 7.

-mus paupere fertur

Accepisse cavo.

Emmeness.

tempora, et quasi rusticus per aristas numerat annos. Servius.

Mea regna] Id est, ubi dominatus sum. Vel senem se dicit agros suos recepturum. Idem.

Mea regna] Quod mihi est instar regni. Pro affectu enim possidentis intelligendum est. Huc alludit Quintilianus in Declamat. Pauperis: Hoc mihi parvulum terræ, et humilis tugurii rusticum culmen æquitas animi REGNÅ fecerat; satisque divitiarum erat, Nihil amplius velle. Ita Ge. III. Taurus regnis excessit avitis. item, desertaque regna Pastorum. Ita alias etiam homines lepide jocantes (ut notat Turneb. 1. 26.) suas possessiones REGNA vocare solent. Cicero De Oratore, i. statim in initio ; Nisi hic in tuo regno essemus, non tulissem. Taubmann.

Aristas] Gradatim dictum, ex tropo metalepsi, ut per aristas, messes: per messes, æstates: per æstates, annos numeret. Servius.

Aristas] Rustica annorum notatio, non ex Olympiadibus, ut apud Græcos; neque ex Consulibus, ut apud

70 Post aliquot aristas] Post multa Romanos: sed ex temporum annuis

« PreviousContinue »