Page images
PDF
EPUB

Viburna] Quæ tenuia virgulta sunt, et genistæ genus mollioris, ex qua scopæ fiebant. Quidam stolones interpretati sunt: P. Ruellius vitem albam, quæ Gallis viurna dicitur. Vide et Matthiolum in Dioscorid. 1. 1. Taubmann.

Cupressi] Quia proceræ sunt, ut Theophr. de plantis 1. 8. σTI dh τὰ μὲν ὀρθοφυῆ καὶ μακροστελέχη, καθάπερ ἐλάτη, πεύκη, κυπάριττος. Sic Theocr, Idyll. xi. 45. ἐντὶ ῥαδιναὶ κυ ápioσo. vid. Schol. et Plin. xvI. 33. inde a depræliantibus ventis propter proceritatem agitantur, ut Od. Hor. I. 9. 12. Apul. Met. 1. v. InvoTavit proximam cupressum,deque ejus alto cacumine. 1. VI. de quodam ramo proceræ cupressus. 1. VIII. de summo cupressus cacumine. Emmeness.

27 Et quæ tanta fuit] Quæ tanta: ad magnum enim aliquid nimia necessitas venire compellit. Unde quasi miratur hominem rusticum Romam videre potuisse. Servius.

Et qua] Nonnulli ecqua: sed prius probat Gifanius ad Lucret. in prol. A. 25. et quid spei sit reliquum? et in Phorm. III. 1. 10. et quid spei porro est? Virgil. Ecl. x. 28. Et quis erit modus? inquit: amor non talia curat, &c. Emmeness.

28 Libertas] Amor libertatis. Etenim aliter dicit servus, libertatem cupio: aliter ingenuus. Ille enim carere vult servitute, hic habere liberam vitam, pro suo scilicet arbitrio agere: sicut nunc Virgilius sub persona Tityri, dicit se amore libertatis Romam venire compulsum: et idem latenter carpit ea tempora, quibus libertas non nisi in urbe Roma erat. certe simpliciter intelligamus hoc loco Tityrum sicut pastorem locutum. Nam ubique eum Theocritus mercenarium inducit. Item Virgilius,

Aut

Tityre aum redeo (brevis est via) pasce capellas.

Servius.

cognomento respiciens, id est, felix et
propitia: ut Cic. leg. II. 11. For-
tuna respiciens et Jupiter respiciens,
qui apud Apoll. Rhod. II. 1126.
Čeùs èñópios. Quare libertas Dea sit,
docet Cic. de Nat. Deor. II. 23.
Templum et Atrium in Libertatis
Colle Aventino, ut Fest. et Donat.
de urbe Roma III. 13.
Eam re-
præsentat matrona erecta, dextra pi-
leum rotundum tenens, sinistra vero
virgam, ut ex nummis veteribus apud
Fulv. Urs. et alios extantibus. Vir-
gula pulsati, et capite raso pileum
capiebant servi, libertatis indicium,
ut H. Junius 1. 11. de Coma. Nec
tantum servitute potior est libertas,
sed et summum pretium, quod servo
persolvi possit, ut Ter. An. 1. 1. 12.
Raro autém ex servis liberti erant
dominis nisi serius, id est, post longam
servitutem, ut ex Sosiis, Getis Teren-
tianis liquidum. Apposite igitur: quæ
sera tamen et postquam tondenti barba
cudebat; id est, postquam ætatem
spectata esset servientium fides.
Quamobrem, hæc in usu fuit form.
antiqua: Spectatus satis. Qua significa-
batur servum diu et liberaliter ser-
viisse. Ter. Ad. v. 6. 5. Nam is mihi
profecto est servus spectatus satis. Inde
spectamen bono servo, vid. Taubm, ad
Plaut. Menæch. v. 6. 1. Émme-
ness.

Respexit inertem] Desidem, sese non requirentem. Nam culpat suam inertiam quod non ante Romam ierit, et sit usus puer libertate, qua uti cœpit provectioris ætatis. Servius,

Respexit] Id est, me favore prosecuta est et in libertatem vindicavit. Donatus ad Terentii verba, An. v. 6. 11. me in tuis secundis respice. Sunt enim, qui felicitate eluti ne respicere quidem velint amicos. Et respicere est proprie retro aspicere, id est, quem præcedis felicitate, non oblivisci. Plaut. in Bacch. IV. 3. 24. deus nos respiciet aliquis, id est, opem feret. Nam Hercle

Libertas] Dea est, ut Germanus, Terent. Ad. 111. 2. 55.

alius nemo respicit nos. Juv. Sat. vII. 3. Solus enim tristes hac tempestate Ca

mænas

Respexit. Emmeness.

Inertem] Rudem, imperitum, qui artibus carent, inquit Cic. de fin. bonor. et mal. II. 34. a majoribus inertes nominabantur. iners qui sine arte, id est, sine aper, ut Donat. ad Ter. An. II. 2. Idem.

: 29 Candidior postquam tondenti barba cadebat] Aut mutatio personæ est, ut quendam rusticum accipiamus loquentem, non Virgilium, per åλλŋyopíav. Nam ut diximus, XXVIII. annorum scripsit Bucolica. Aut certe est mutanda distinctio: ut sit non barba candidior, sed libertas. nam xxvIII. annorum barbam potest quivis mittere: sed non canam. Et bene candidior libertas: ut intelligamus etiam ante in libertate, sed non tali, fuisse Virgilium. Servius.

Candidior postquam tondenti barba cadebat] Tondeo incertæ esse significationis, ait Donatus, atque idem legas apud P. Consentium. Sane aueraßáTws, ait Maro Ecl. I.

Candidior postquam tondenti barba

cadebat.

Nam candidior cum barba jungendum, ut canities significetur: cui interpretamento favet, quod postea Tityrum vocat fortunatum senem. Ne quis Servii, quem Nannius etiam sequitur, auctoritate compulsus, candidior cum libertas conjungat. Tondenti autem non aliter, quam passive, sumi hic potest. Uti neque in hoc Ge. II. 311. incanaque menta

Cyniphii tondent hirci.

Id est, tondentur. Livius quoque similiter Ger. lib. xxvII. J. Voss. de anal. III. 3. p. 12. De sex modis, quibus recrementitia crinium silva tollebatur. Junius de Coma c. 2. 1. aut tondebant forficula, aut radebant novacula, aut digitis vellebant, aut volsellis eradicabant, aut deglabratoriis

medicamentis exstringebant, aut denique pice resinave exstirpabant. Emmeness.

Barba cadebat] Contrariam sententiam de juventute, et cum modulo pene Virgiliano Juvenal ita extulit Satyr. 1. 25. Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat. Quem versum repetit Sat. x. 226. Cerda.

30 Et longo post tempore venit, Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit] Jungendum est hoc totum; nam duplici ratione tempus ostendit, quo eum libertas aspexerit: id est quando cœpit secare barbam, et relicta Galatea Amaryllidis amore detineri. ¿^^ŋYoρikos autem hoc dicit, Postquam relicta Mantua Romam me contuli: nam Galateam, Mantuam vult esse; Romam, Amaryllida. Et bene tempora, quasi rusticus, computat a barbæ sectione. Longo post tempore] Aut apxaïouds est: antiqui enim, post, ante, circum, etiam ablativo jungebant: quod hodie facere minime possumus: aut longo post,. una est pars orationis; ut sit sensus, Venit tempore longo post: sicut multo-minus, multomagis, post-modo. Horatius,

Postmodo, quod mi obsit clare, multumque locuto.

Longo post, ut postposita videatur esse præpositio, et in unitatem coacta. Servius.

Et longo post tempore venit] Post hic adverbium est, quia quando præpositio est, ablativo jungi non potest. Ad sententiam hanc adstruendam Priscianus 1. XIV. p. 987. citat locum Virg. Æn. vi. 409.

longo post tempore visum. Suet. Aug. c. 8. quadriennio post. Sanctius in Minerva ad Ellips. confugiendum vult c. 12. longo post tempore venit, inquit, id est in longo tempore, post id tempus. Emmeness.

31 Postquam nos Amaryllis] 'Aλλnyopukas hæc dicit: Postquam relicta Mantua, Romam me contuli. De quo in Argumento. Nec temere per Amaryllida Roma indicatur. Nam,

ut auctor est Politianus lib. 1. Epist. 2. ROMA urbs triplici olim nomine insignita fuit: vulgato, Roma; arcano, Amaryllis; sacro et rituali, Anthusa sive Florentia. Taubmann.

Habet, &c.] Amantibus sollemnia verba, Habere, et, Tenere. Ita Ecl. III. 107. Phyllida solus habeto. Ovid. Ep. Heroid. II. 103. Jam te tenet altera conjux. Catull. Tene Thetis tenuit pulcherrima? Terent. Ad. 11. 4. 26. Teneo ego te, mea Antiphila? Apulejus: Teneo te, teneo te, meum palumbulum. His opponitur Relinquere. Plautus Most. Reliquit deseruitque me, &c. Vide quæ ad Plaut. Poen. Prol. e Gruteri susp. diximus. Taubmann.

peculi] Nec sperare poteram liberta. tem in oppressa civitate, nec habere curam patrimonii. Peculi autem aut antique dixit, quia omne patrimonium apud antiquos peculium dicebatur, a pecoribus; in quibus eorum constabat universa substantia: unde etiam pecunia dicta est a peculio; aut certe et hoc ad morsum temporum pertinet: nam modo tantum servi peculium dicimus: ut invidiose patrimonium suum dixerit peculium, ac si servus esset: quia se diu apud Mantuam servisse memoravit. Sane peculi, pro peculii, per synæresim dictum est. Idem.

Cura peculi] Cum contubernalem habebat Galatheam, nihil admodum peculii colligere poterat, unde se tandem liberaret. Amaryllidem nactus et attentiorem et diligentiorem, dimissa Galathea, quæ dissolutior et negligentior in re peculiari augenda erat, tandem aliquando libertatem adeptus est. Turn. 1. 26. Peculi] Hor. de Art. poët. 380. ad hæc animos et Cura peculi Cum semel imbuerit.

Habet] De verbo teneo plura tradit Pricæus in not. ad l. x. Met. Proprie de meretriciis amoribus et turpiori consuetudine. Ter. Hec. III. 3. 44. amor me graviter consuetudoque tenet. Plaut. Bacchid. 1. 2. 37. Tu amicam habebis? Ter. An. 1. 1. Quis heri habuit Chrysidem. Tibull. 1. 2. Ferreus ille quidem, qui, te cum possit Ubi Nannius: peculium rustici vo

habere,

cant quod extra reliquam pecuniam se

Maluerit prædas stultus et arma posuerunt. Per i simplex, ut noster

sequi.

Idem IV. 7. exew Græce, ut videre est apud Diog. Laërt. in v. Aristippi: ἔχω Λαΐδα, ἀλλ ̓ οὐκ ἔχομαι. Emmeness.

Galatea] In Cod. plerisque veteribus Galathea per th. scriptum, quod imperite and Tŷs beâs deduci nomen arbitrarentur. Græce vero Faλarela, cujus e, penultimam diphthongum in, e, longum transire apud Latinos ex Terentiano, et aliis constat satis. Ut μηδεία Medea, αἰνείας #neas. Pierius.

Galatea] Etiam in MS. Cod. qui extat J. Rutgers. in Bibliot. Lugd. Bat. de Galatea, tanquam puella rustica, Theocr. Idyll. vi. 7. Báλλe τοι, Πολύφαμε, τὸ ποίμνιον & Γαλάτεια Μάλοισιν. Emmeness.

32 Fatebor enim] Hoc per parenthesin dictum est. Servius.

[ocr errors][merged small]

Æn. I. 251. Urbem PatavI. Terentio perfamiliare, negotI, consilI, beneficl. Coll, NumerI, ut ex Lucil. Sat. χιν. Charis. I. 9. p. 60. Factum hoc vult Pierius ad 69. hujus Ecl. Pauperis et TugurI, compendii, Priscianus metri gratia 1. vII. illius sententia verisimilis, hujus refellitur a Castalione in var. lect. c. 9. quia in soluta oratione idem factitatum, ut ex vett. inscript.

I. O. M.

PRO. SALVTE. AVGG. N. N.
L. SEPTIMI, SEVERI. PII

PERTINACIS. ET. M.
AVRELI. &c.

Pro Septimii, Aurelii. Plures reperias apud laudatum comm. inscript. Recte peculium Servius pro substantia servorum: solebant enim unciatim de demenso, suum defraudantes genium, pauxillulum comparcere miseri, ut

tandem aliquando per conrasos nummos libertatem a dominis redimerent, teste Lips. ad Tac. ann. xiv. 41. Græce, ut ex vet. gloss. in voce peculium, sic circumscribitur: KrĥσIS TO ἐν ἀλλοτρίᾳ ἐξουσίᾳ ὄντος. τοῦτ ̓ ἐστιν yioû, †) doúλov. et paulo post : Пepiovola, Περίκτησις, ίδιον, Σφέτερον, Οὐσία δού. Nov. Apposite hunc locum ex Senecæ Epist. 80. Cerda. Mancipia peculium suum, quod comparaverant ventre fraudato, pro capite numerant. Sic Cicero parad. v. 2. Eorum servitus dubia est, qui cupiditate peculii nullam conditionem recusant durissima servitutis. Juv. III. 189. et cultu augere peculia servis. Jureconsultis nihil hac voce familiarius, ut in indice Erythræus in voce peculi. Emmeness.

34 Exiret victima septis] Septa proprie sunt loca in Campo Martio inclusa tabulatis: in quibus stans Po. Ro. suffragia ferre consueverat. Sed quoniam hæc septa similia sunt ovilibus, duo hæc invicem pro se ponuntur: ut hoc loco septa pro ovilibus posuit. Item Lucanus contra, Et misere maculavit ovilia Roma. Juvenalis, Antiquo quæ proxima surgit ovili. Sane Pinguis melius ad victimam, quam ad caseum refertur. Servius.

bula ovium, caprarum, boum; imo aliarum etiam bestiarum. Cic. Phi lipp. XIII. 3. quibus septis tam immaneis belluas continebimus. Quamvis Septi sive sepis nomine proprie veniat omne id, quod fundo ad tutelam esse possit. Varr. de Re Rust. 1. 14. Nunc de septis, quæ tutandi fundi causa aut partis fiant. III. 12. Septum venationis. Emmeness.

35 Ingrata Urbi] Quia cum alimen. ta civitatibus præstentur ex rusticorum labore, et in his rustici etiam deridentur a civibus, et multa perdunt, et advectarum rerum pretia iniqua suscipiunt. Servius.

Caseus] Quod careat sero, quasi ca. reus. Isid. xx. 2. vel ut Varr. de L. L. a coacto lacte. De caseo premendo Colum. vII. 8. Pont. Apud Pomponium in Lenone caseum molle, ut Charis. 1. 1. et ingrata premeretur caseus urbi Non unquam, sic dispungit Sanctius 11. 7. p. 86. Em

meness.

36 Ere gravis] Id est, nunquam loculis probe impletis redibam; pro quo Juvenal. XIV. 282. tenso folle reverti, id est, tumente præ nummis marsupio. Bene are: nam æs antiquissimum, quod conflatum pecore, pecore erat notatum, ut Varr. de R. R. II. 1. Id.

Victima] Præter alias Festus hanc tradit Etymologiam: quæ ad hostes victos immoletur, quam confirmat Ovid. 37 Amarylli] Vocativus Græcus Fast. I. 335. est, qui brevis est quotiescunque noVictima, quæ dextra cecidit victrice, minativus in is terminatur: ut Amaryl

vocatur:

lis, Pieris. Horatius, Dulcem quæ stre

Hostibus amotis hostia nomen habet. pitum Pieri temperas. Servius.

Quamvis multa meis, &c.]

Meisque pinguis agnus ex ovilibus Gravem domum remittit ære dexteram. Hos Sciopp. in Priap. Carm. 86. Catullo adscribit. Emmeness.

Septis] Ex stabulis, ovilibus. In campo Martio fuisse septa, de quibus mentionem infert Servius, nemo eat inficias. Ovidius Fast. 1. 53.

Quo populum jus est includere septis. Sed omnia loca, ut Cerda, sepimento vallata septa dicuntur: talia sunt sta

Amarylli] Quidam calamo notati libri habent Galatea, ut ad Mantuam referatur; quæ lectio sit recipienda nec ne, doctis viris judicandum relinquam. Ursinus.

Amarylli] Galatea. Cerda.

Quid vocares] Hoc Virgilii persona convenit. Masta Amarylli] Quæ nemine lætabare poëta. Servius.

38 Cui] Id est, in cujus honorem. Cui pendere] Id est, tibi; quia laudari a te non meruerunt. Idem.

[ocr errors]

Sua poma] Id est, ipsius arboris poma propria. Idem.

Poma] In Rom. Cod. mala non poma legitur. Altera vero manu poma adscriptum est. Et in altero satis antiquo abrasa est tota dictio: et poma, scriptum altera manu. Utrum malueris admittere tantundem est. Poma tamen numerosius videtur, atque ob vocalium varietatem, et ob literæ sonoritatem gratius. Pierius. 39 Tityrus] Virgilius. Pinus] Roma vel Cæsar. Servius.

40 Fontes] Poëtæ; vel Senatores. Idem.

Arbusta] Fructeta, scholastici vocabant. Servius.

41 Quid facerem] Cum se purgatum vult quispiam, venustus hujus formulæ usus. Ut Ter. E. v. 1. 15. Quid facerem? Hec. IV. 1. 1. Quid agam? ubi Don. figura dianópnois turbatis apta. Tí Tochow; vide Pricæum ad c. XVI. c. 3. Luca. Et Ecl. VII. 14. Quid facerem? Emmeness.

[merged small][merged small][merged small][graphic]

DIVVS o IVLIVS

Unde CAESAR DIVI F. quemadmodum videre est, in nummo pag. præcedente, et in nummorum tab. xv. n. 8. de quibus disserit Augustinus. Emmeness.

43 Illum] Non videtur abundare, illum; sed facere ad augendam venerationem et ampliorem reddendam majestatem. Noster Æn. x. 175.

- Ille hominum divumque interpres Asylas,

Elegantem vocis, ille, usum luculente exponit in nov. lect. III. 26. Gulielmus Canterus. Idem.

Juvenem] Cæsarem dicit Octavianum Augustum; decreverat enim Senatus ne quis eum puerum diceret, ne majestas tanti imperii minueretur. Servius.

44 Bis senos cui, &c.] Cui singulis mensibus rem divinam facio, ut mag

Cui pecudum fibra, cali cui sidera nis Diis, Junoni et Jovi, Respubl. et

parent.

optimates solent: non semel, ut aliis

« PreviousContinue »