Page images
PDF
EPUB

Ibi Jos. Scal. Non attinet monere quoties illud semper usurpatur otiose a Propertio. Hoc enim infinitis locis facit. SicDio: τῶν ἀεὶ ὑπάτων, οἱ ἀεὶ δήμαρχοι, τῶν ἀεὶ προσμιγνύντων, τῶν ἀεὶ ἀρχόντων, πέντε ἀεὶ βουλευτάς. Emmen. Illius] Octavii Cæsaris. Servius. 8 Ab ovilibus] Pro Ovilium. Sic, Fidus ad limina custos, pro custode liminum. Ovilia autem hic non pro septis, quibus oves includuntur, sed pro ipsis gregibus intelligi debent: ut apud Theocritum τὸ ποίμνιον, per metonymiam. Nannius.

Ab ovilibus] Id est, grege. sic Pers. Sat. II. 49.

Jam crescit ovile. Præpositio cum suo casu loco genitivi infra 54. vicino ab limite sepes, Plaut. in Curc. 111. 82. Te esse ab illo. Id est, illius. In Pseud. 11. 2. 22. ab illo milite Macedonico. Plura ad priorem locum 8 πávν J. Fr. Gronovius. Sic et Ter. And. 1. 1. 129. Ab illo injuria. Idem III. 1. 3. Ab Andria est ancilla hæc. Ubi Donat. ab Andria pro Andriæ. Eun. III. 2. 12. Dona a Phædria. Similia Sanct. l. III. c. 4. p. 201. 202. Emmeness.

Imbuet agnus] Imbuere est proprie inchoare, et initiare. Nemo autem unam eandemque rem sæpe inchoat: sed constat sæpe pascua mutare pastores: sicut etiam in Georgicis legimus, Itque pecus longa in deserta sine ullis Hospitiis, tantum campi jacet. Unde necesse est, pastores totiens aras imbuere, quotiens mutaverint pascua. Invenimus etiam apud antiquiores, Imbuere, esse non inchoare, sed perfundere et madefacere, secundum quod, absolutus est sensus: ut sit: sæpe perfundet. Serv.

Imbuet agnus] Id est, consparget, madefaciet, inficiet. Pro eo Theocr. epigr. Α. Βώμον δ' αἱμάξει κεραὺς τράyos. Cic. Philipp. xiv. c. 4. Imbuti sanguine gladii, vel madefacti potius. Pro Mil. c. 7. Posteaquam via Appia latronis et parricidæ sanguine imbuta

est. Ovid. Trist. IV. el. I. 77. Hostis habens arcus imbutuque tela

veneno.

Emmeness.

9 Errare] Id est, pasci. ut, Mille meæ Siculis errant in montibus agnæ.

Servius.

Errare] Id est, placide et libere vagari, suo modo, per prata, nihil metuentes prædonum vim, aut abigei scuticam. èv púλλois πλavâv. ut Theocr. Idyll. ix. 4. Horat. Epod. II. 13.

Aut in reducta valle mugientium, Prospectat errantes greges. Emmeness.

10 Ludere] Scribere: nt, Carmina qui lusi pastorum. Horatius, Poscimus si quid vacui sub umbra Lusimus tecum. Servius.

Ludere] Proprie de iis, qui levi

ores res et amores enarrant et canunt. Ovid. Trist. 1. 1. eleg. 1. 5. Quod viridi quondam male lusit in ævo. Horat. IV Od. IX. Si quid olim lusit Anacreon. Ipse Naso Trist. 1. iv. ecl. x. tenerorum lusor amorum, quia amorum et de arte amandi libros memoriæ prodidit. Emmeness.

Calamo agresti] Rustico stylo: sicut supra, tenui avena. Servius.

11 Non equidem invideo] Excusat se, ne frequens interrogatio fœlicitatis alienæ ex invidia venire videatur: dicit se admirari potius, quam invidere. Servius.

12 Usque adeo] In tantum. Idem.

Turbatur agris] Turbamur sine ulla discretione culpæ, vel meriti. Et invidiose tempora Augusti carpit latenter. Sane vera lectio est turbatur, ut Servius dicit, ut sit impersonale, quod ad omnes pertinet generaliter; nam Mantuanorum fuerat communis expulsio. Si enim turbamur legeris, videtur ad paucos referri. Idem.

Turbatur agris] In perveteri quidem codice quodam, Turbatur, legere est: sed in Romano illo antiquissimo,

et in oblongo, Vaticanis, neque non in Mediceo, turbamur non invenuste legitur. Servius alterum illud mavult, ut impersonale pertineat ad omnes generaliter, inquit ille. Citat vero locum hunc Fab. Quintilian. lib. 1. cap. IV. Totus usque adeo turbatur agris, inter eas formas, quæ proprie cujusdam rationis sunt, ut Itur in antiquam silvam, quæque initium non habent: ut fletur, apud Ter. et similia. Quare hic Servio acquiescendum videtur. Pierius.

Turbatur] Idem impersonale apud Ter. Eun. iv. 3. 7. nescio quid turbatum est domi absente nobis. Sed ad hæc verba antiquissimi interpretis, turbatur agris. ut Servius dicit: invenies. Servius hoc de se ipse? ridiculum. verissimum est, quod Tanaq. Faber in notis ad Phædr. lib. 1. fab. 4. Sed quis credat hujusmodi opáλμara ab illo nobili grammatico esse? dicam audacter, sed vere, non magis Servium hodie habemus, quam Donati in Terentium commentarios: excerpta tantum supersunt, et sæpius a mala manu. Quod demonstrari si quis sibi postulet, tam equidem id possim facile, quam ostendere, dis dúo elvai τέτταρα. Similia passim Merula ad Ennium, Salmas. ad Solinum, et non pauci alii, quorum lucubrationibus multum debent politiora studia. Em

meness.

En ipse capelles] Hæc et sequentia ad commiserationem ciendam faciunt. ut Rob. Titius 1. Ix. c. 10. Idem.

13 Protenus] Porrotenus, id est, longe a finibus; nam protenus per e, adverbium loci; per i, protinus, adverbium temporis, id est, statim. Ser. vius.

Æger] Et corpore et animo æger dicitur: ut, Esto, ægram nulli quondam flexere mariti. Sed ægrotus, corpore tantum. Ago autem, proprie: nam agi dicuntur pecora. Idem.

Ago] Feræ proprie et pecudes aguntur. Corn. Nep. xiv. 3. Vinctum ante se Thyum agebat, ut si feram bes

tiam captam duceret. Inde apud JC. abactor et abigeus, et in vet. gloss. abiegator. ¿ñeλárns. åreλaúvw, abago, abigo. Emmen.

Vix duco] Quia recens partus ambulationem prohibebat. Ducuntur autem ea, quæ suis pedibus utuntur: portantur, quæ motu suo carent, sed ita feruntur ut humum non attingant: trahuntur, quæ per terram aliena vi promoventur. Nannius.

14 Hic inter densas corylos] In Romano codice, corulos per u passim scriptum est, perveteri ea consuetudine, qua Romani peregrinas literas non admittebant. Pierius.

Hic inter densas] Hoc distichon laudat Scal. Poët. I. IV. c. I. ubi de plena oratione disputat. Taubm.

Gemellos] Tales capræ dicuntur aÎyes didvμaтóкol. Theocr. Idyll. 1. 25. Αἰγά τέ τοι δωσῶ διδυματόκον. vid. Scholiast. et Idyll. 111. 34. didvμatókov alya puλdoow. In pretio erant magno, quia πολὺ ἔχουσι γάλα. Quos arietes immittere volunt, potissimum eligunt ex matribus, quæ geminos parere solent. Varr. de R.R. 1. II. c. 2. Feræ quæ unum tantum fœtum enituntur μovoTókoι, quo vocabulo in ea notione utitur Aristot. 1. v. de Hist. Animal. c. XIV. ubi de elephantis. utroque Call. in Hymn. Apoll. 'H dè кe μovVOTÓKOS, διδυμοτόκος αίψα γένοιτο. Emmeness.

15 Spem gregis] Id est, marem et fœminam; reparatio enim gregis in sexu utroque consistit. Servius.

Spem gregis] Ita Ge. Iv. 162. Spem gentis, de apibus dixit. Ge. HI. 473. Spemque gregemque simul. Taubm.

Ah! silice in nuda] Ad hoc pertinet præmissa dolentis interjectio: nam solent herbas substernere parientibus, ut ipse in Georgicis dicit, Et multa duram stipula filicumque maniplis Sternere. Servius.

Nuda] Serv. VII. Æn. ad illud: Stabat acuta silex, notat: Pæne omnes Hunc silicem dixerunt, Varro, Lucre

tius, Juvenalis. Tunta tamen est Virgilii auctoritas, ut persuadeat nobis, etiam Hanc silicem dici. Taubmann.

Et

Connixa] Pro eo, quod est enixa, id est, partu soluta; nam hiatus caussa, mutavit præpositionem : sicut secludite curas, pro excludite. Servius. 16 Lava] Stulta, contraria. sensus hic est, perdituros nos quandoque agros, manifesto prædicebant signa sed nos mentis imprudentia intelligere nequivimus. Servius.

:

Si mens non læva fuisset] h. e. Nisi caudex aut stipes fuissem. Eleganter lavus idem quod stultus. Horat. de art. poët. vs. 302. O ego lævus, Qui purgor bilem sub verni temporis horam. Pers. Sat. 11. 53. Sudes et pectore lavo Excutias guttas. ibi Casaub. lævo, non latho legit. Emmeness.

17 De cœlo tactas memini prædicere quercus] Mire compositum augurium. Nam quercus in tutela Jovis est: et hujus arboris fructu olim homines vescebantur. Per quercus ergo, agri: per fulmen, ira Jovis: per iram Jovis, ira Cæsaris per damnum arborum, damnum agrorum figurabatur. Hæc quercus ergo tacta, id est, afflata leviter fulmine: ut Cicero, Tactus est ille, qui hanc urbem condidit, Romulus. Significabat motu Imperatoris posse agros eorum perire, apud quos fulminatæ sunt arbores: nam agri caussa victus sunt, sicut olim quercus. Quod autem ait tactas; ostendit temporale fore damnum, quale patiuntur arbores leviter fulminatæ. Et bene prædicere, quasi præloqui et prædivinare: cum ita manifestum constet esse augurium. Servius.

Memini prædicere] Non prædixisse; ita Agrætius Vet. Gramm. Memini me facere, dicere debemus, non memini me fecisse: nam memini sermo est totus præt. temporis, qui ante factam rem in præsens revocat. Et si dixeris: memini me fecisse, duo præterita simul jungis. Cic. in Verr. iv. 14. memini Pamphilum Lilybætanum mihi Delph. et Var. Clas.

narrare. et c. 66. tum etiam hoc me memini dicere. Ter. An. II. 5. 18. virginem forma bona memini videre. ubi Donat. in Phorm. 1. 2. 24. memini relinqui me Deo irato meo. ipse Virg. Æn. vII. 405.

Atque equidem memini, fama est obscurior annis,

Auruncos ita ferre senes. Ecl. IX. 52.

Memini me condere soles. Refutat Sanct. in Min. c. 14. Agrætii sententiam, ubi, memini, jungi posse præterito perspicue disputat. Em

meness.

Quercus de cœlo tactas] Fulmine ictas, quas Festus Fanaticas, Plaut. in Trin. II. 4. 138. fulguritas. Idem.

18 Sæpe sinistra, &c.] Versus hic in Vett. quos sequimur codicibus non habetur. Supposititius est: ut in Oblongo et Longobardico, in quo etiam, dicebat, pro prædixit: quæ lectio est etiam alterius Vergiliani codicis manu scripti, cujus mihi copiam fecit Nicolaus Delphius. Pierius.

Sinistra cornix] Jussu enim Jovis canebat cornix a læva, corvus a dextra, ut Cic. de Div. 1. 7. et 39. Plaut. Asinar. 1. 1. 12. Impetritum, inauguratum'st: quovis admittunt aves. Picus et cornix est ab læva: corvus vero ab dextra. de Vanitate augurum Turneb. VI. 26. Idem occurrit versus Ecl. IX. 15. ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix. Emmeness.

19 Qui] Pro quis, veteri more. Plautus in Truc. 1. 2. 3. Ne qui manus attulerit steriles intro ad nos. Idem in Sticho v. 7. 1. Qui Ionicus aut Cynadicus, qui hoc tale facere possiet? Nannius. Quis cum s litera dici volunt grammatici, cum inquirendo, ut Virgil. Æn. 1. 619.

Virg.

Quis te, nate Dea, per tanta pericula

casus

Insequitur?

et Æn. vi. 808.

Quis procul ille autem ramis insignis oliva?

5 G

In referendo autem sine s. En. quam sententiam refutat Germanus VI. 760. ex Aristotele. Romam] Hæc Solino c. 1. teste, Valentia Lat. 'Póun Græce. v. ad hunc loc. Salm. p. 6. 7. Em

Ille vides pra juvenis qui nititur hasta.]

En. 1. 5. Trojæ qui primus ab oris. Etenim præpositivum quis, subjunctivum qui: quod tamen auctores non observarunt. ut Actius dicens, Quinam Tantalidarum internecioni modus sit?

[blocks in formation]

Da] Id est, dic. Sic contra, Accipe nunc Danaum insidias, id est, audi. Servius.

Da] Expone. Terent. Heaut. prol. 10. paucis dabo. Plautus in Bacch.n.3. 132. hanc fabricam Herili filio dabo, id est, narrabo. Plena videtur locutio apud nostrum Æn. II. 790. Hæc ubi dicta dedit; qualia apud optimos auctores sexcenta: ut dare inventum, effectum, &c. Emmeness.

20 Urbem quam dicunt Romum] Quæritur cur de Cæsare interrogatus, Romam describat ; et aut simplicitate utitur rustica, ut ordinem narrationis plene non teneat, sed per longas ambages ad interrogata descendat. Aut certe, quia nullus qui continetur, est sine ea re quæ continet, nec potest ulla persona esse sine loco; unde necesse habuit interrogatus de Cæsare, locum describere in quo eum viderat. Est autem longum Hyperbaton, Urbem quam dicunt Romam. Hic illum vidi juvenem, Melibae. Roma ante Romulum fuit, et ab ea Romulus nomen adquisivit, sed de flava et candida Roma Esculapii Filia novum nomen Latio facit, tantum conditricis nomine omnes Romani vocantur: Marinus Lupercorum Poëta dixit. Servius.

Urbem] Addit Romam, quod simpliciter idem ut ab urbe condita, et ex similibus form. Græce korv, Athenas. Cor. Nep. 11. 4. 1. et vII. 6. 4.

meness.

[ocr errors]

21 Stultus ego] Id est, rusticus, qui nescivi judicare. Nostræ] Mantuæ. Quo] Id est, ad quam; nam adverbium posuit pro nomine: ut, Genus unde Latinum, id est, a quo. Servius. 22 Ovium teneros] Periphrasis agnorum. Idem.

Depellere] Id est, a lacte removere. Idem.

Depellere fœtus] Varronianum est II. 2. de R. R. Cum depulsi sunt agni a matribus, adhibenda diligentia est, ne desiderio senescant. et cap. 4. Cum porci depulsi sunt a mamma, a quibusdam Delici appellantur, neque jam lactantes dicuntur. Noster Ecl. vII. 15.

Depulsos a lacte domi quæ clauderet

agnos. Horat. Carmin. III. 4.

-fulva matris ab ubere Jam lacte depulsum leonem.Pro quo Ge. 111. 398.

30.

——prohibent a matribus hædos. Depellere aliis abigere propter adjectam particulam quo. Ecl. II. gregem compellere. et Varr. de R. R. c. 2. Compellendum in gregem ovium. Emmeness.

Fatus] In oblongo quidem codice, fœtus, cum a diphthongo scribitur. In reliquis, fetus absque diphthongo. Sed enim numismata, fœtus per œ scribendum monent, dum quæ inde Vocabula deducuntur fœcundus, fœcunditas, et similia per a scriptas nobis ostendunt. Ut in FAVSTINAE Avg. FOECVND. AVGVSTAE. et ita in reliquis. Pierius.

Fatus] Errare Pierium tota via docet Gellius XVI. 12. et ipsa, quæ laudat, numismata contrarium arguunt, ut apud Ant. Augustinum tab. 49. n. 7. et tab. 59. n. 20. imo ex ipsis numismatibus videre est, quorum mihi

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

23 Sic canibus catulos similes] Vult urbem Romam non tantum magnitudine, sed etiam genere differre a cæteris civitatibus; et esse velut quendam alterum mundum, aut quoddam cœlum, in quo Deum Cæsarem vidit. Qui enim comparat cani catulum, vel hoedum capella; magnitudinis facit, non generis differentiam. Qui autem dicit, leo major est cane: et generis facit, et magnitudinis differentiam, sicut nunc de urbe Roma fecit. Putabam, inquit, ante, ita Romam comparandam esse aliis civitatibus, ut solet hœdus capræ comparari; nam quamvis major esset, tamen eam civitatem esse dicebam: nunc vero probavi eam etiam genere distare: nam est sedes deorum. Hoc autem eum dicere, ille comprobat versus,

Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

Nam viburnum brevissimum est, semper virens, et forma et genere a cupresso remota. Nam cupressus, arbor est maxima. Hoc autem genus argumentationis et apud Aristotelem lectum est, et apud Ciceronem. Servius.

Catulos] Proprie canum, ut Isid. XII. 2. aliarum tamen bestiarum foetus catuli dicuntur, ut Non, Marcellus. Virgil. Ge. 111. 245.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Plaut. in Truc. II. 2. 13. Quasi sus catulos, pedibus proteram, &c. Phædrus I. 28. Vulpinos catulos. Citat hunc vers. Columell. III. 9. quod natura sobolem sui similem producat. Emmen, 24 Componere] Comparare. Serv.

Parvis componere magna solebam] Ge. Iv. 175.- -si parva licet componere magnis. Herod. 1. 1. ås elvaι oμikpà ταῦτα μεγάλοισι συμβαλέειν. Thucyd. l. IV. ὡς μικρὸν μεγάλῳ εἰκάσαι. Cic, de opt. gen. orat. c. 6. ut cum maximis minima conferam: et in Econom, J. CXI. apud Lactant. ut magna parvis comparemus. Ursinus.

25 Caput extulit] Sic et Æn. 1. 131. placidum caput extulit unda, et Ge. IV, 351. flavum caput extulit unda, et III. 553. de Tisiphone: caput altius effert, Germanus.

26 Lenta] Arbor quæ vel tardius. cule crescit, vel quæ frangi tam facile non potest: ut Ovid. Heroid. Ep. iv, 81. Seu lentum valido torques hastile lacerto: et noster En. XI. 650. lenta hastilia. Ecl. III. 83. lenta salix. meness,

Em.

« PreviousContinue »