Page images
PDF
EPUB

Sed gravior lentos ibat pistillus in orbes.
Ergo Palladii guttas instillat olivi,

Exiguique super vires infundit aceti,

Atque iterum commiscet opus, mixtumque retractat.
Tum demum digitis mortaria tota duobus
Circuit, inque globum distantia contrahit unum :
Constet ut effecti species nomenque moreti.

115

Eruit interea Cybale quoque sedula panem;
Quem lætus recipit manibus, pulsoque timore
Jam famis, inque diem securus Simulus illam,
Ambit crura ocreis paribus, tectusque galero
Sub juga parentes cogit lorata juvencos,
Atque agit in segetes, et terræ condit aratrum.

120

Helmstad.-111. Sed graviter iidem Mss. lentus vett. edd. eædem.-114. mistumque recurvat Mss iidem. pistum conj. Heins.-118. Eruit recte Aldina, scil. e cinere. At vett. Exuit.-119. lætus recipit vetus Scaligeri membrana suppeditavit. Vulgg. lotis recipit manibus, vett. edd. recipit lotis manibus.— 120. Jam famis e Ms. Kæler. reposui pro Hinc famis.-123. terræ immittit a. Ms. uterque, ex interpretamento. vomer terræ immissus solo conditur.

NOTE

117 Constet ut effecti species nomenque moreti. Non quasi hoc ab eo pendeat, ut accipi video, quod binis digitis mortarium intus circuit: sed forma moreti, ad hunc modum confecti et absoluti, quodque vulgo eo

nomine venit, in globum cogi · solebat.

121 Carminis lepos usque ad extremum servatus delectat; ocreæ sunt perones.

FINIS P. VIRGILII OPERUM.

NOTÆ VARIORUM

IN

P. VIRGILII OPERA.

EX EDIT. 1680.

ECLOGA I.

1 Tityre, tu patula, &c.] Introducitur pastor quidam jacens sub arbore securus et otiosus dare operam cantilenæ alter vero qui cum gregibus ex suis pellitur finibus; qui cum Tityrum respexisset jacentem, ita exorsus est. Sub persona Tityri Virgilius intelligitur; sub Melibai, plebs Mantuana, vel Cornelius Gallus. Quod autem sub fago dicitur jacere, allegoria est honestissima: quasi sub arbore glandifera, quæ victus causa fuit. Antea enim homines glandibus vescebantur, unde etiam fagus dicta est ἀπὸ τοῦ φαγείν, id est a manducando. Hoc videtur dicere: Jaces sub umbra fagi in agris tuis, tuas retinens possessiones, quibus aleris, sicut glandibus antea mortales. A lite, o Virgili, sub protectione Augusti securus quiescis. Servius.

Tityre] Melibœus, qui, örɩ μéλei AUTη Tŵv Boŵr, sic dictus est. Auspicatur confabulationem a felicitate Tityri, nec non a querelis de miser

rima sua suorumque popularium conditione. Ideoque hac in Ecloga cujusvis Mantuani civis, sedibus pulsi, fortunis ejecti, possessionibus exuti, personam sustinet. Tityrus contra, peritia modulandi et suavitate cantus insignis apud Theocr. pastor est, qui Virgilii, benignitatem Augusti honorifice prædicantis, partes agit. Tityrus varias habet significationes, ut ex Strab. 1. x. p. 468. et 470. ex Ælian. TOIK. iσTOP. lib. III. cap. 40. et præcipue ex Scholiast. ad Theocr. Idyll. III. 2. ubi postquam exseruit ŏvoμa κύριον esse, vel significare τράγους, σarúpovs, кάλаμov, tandem sic concludit: οὐκ ἔστι δὲ ἄλλο ἢ ὄνομα αἰπόλου TIVOS. Hic non quidem caprarium, sed pastorem ovium, et sub ejus persona Virgilium indicare videtur. Nec hoc nomen tantum opilionibus commune, sed et pastorum filiis inditum testatur Longus 1. II. pastoral. Tŵv παίδων ὁ νεώτατος εἵπετο Τίτυρος. Ex more pastorum Tityrus canit fistula,

unde apud Hesych. τιτυρῆνος, μόναυλος, ἢ αὐλὸς καλάμινος" quæ fistula, ut Turn. 1. xvI. c. 5. avena etiam dicitur. Emm.

Tu] 'Eμpatikŵs, ut vs. 4.

Nos patriam fugimus: tu, Tityre, lentus in umbra.

In ipso quoque numero personarum, est quædam ratio contentionis, quod unus sit ita felix, et ceteri ita calamitosi. Nannius.

Patula] Patulum dicitur quod patet naturaliter, ut nares, arbor, crux. Patens vero, est quod clauditur et aperitur, ut ostium, et oculi. Servius.

Patulæ recubans, &c.] Ovidius Metam. 1. 106. Patula Jovis arbore. Papin. 1. Sylv. Patula defendimus arbore soles. Patula est, quæ ad opacandum locum patulis est diffusa ramis: ut Cic. Orat. l. 1. c. 7. Taubm.

ων.

Idyll. III. 38. ᾀσεῦμαι ποτὲ τὰν πίτυν
☎d' àπокλivleis. et Idyll. vii. 89.
Τὺ δ ̓ ὑπὸ δρυσὶν ἢ ὑπὸ πεύκαις
Αδὺ μελισδόμενος κατακέκλισο.
Et Bion in Epitaphio vs. 21.
Οὐκέτ ̓ ἐρημάτῃσιν ὑπὸ δρυσὶν ἥμενος
ἄδει.

Emmeness.

Tegmine] Recte, quamvis refragentur Bavii, Mævii, et ejus farinæ plures. Facit pro Virgilio Scalig. ad Propert. 1. 1. eleg. ult. et Cic. de Div. 1. II. c. 30.

Qui platani in ramo foliorum tegmine

septos.
Propert. 1. II. El. 18. tectum etiam
arbori dedit.

Unum littus erat sopitis unaque tecta.
Arbor.

Ita noster Ge. Iv. 61. frondea tecta.
Ecl. vII. 46.

Et quæ vos rara viridis tegit arbutus
umbra.

Bustum

Antiqui Laurentis, opacaque ilice tec

tum.

Patula recubans, &c.] Pro eo Theocr. Idyll. XII. 8. σκιερὴν ὑπὸ φηγόν. talis arbor Hesych. Λάσκιος, μεγάλως et Æn. xi. 851. Okidswv. Ut Schol. in Theocr. umbram arborum præcipue quærebant, qui, φλεγόμενοι ὑπὸ ἡλίου, tosti solis æstu, vel de via lassi, quietem desiderabant, ut esset, heλíov ppúτTOVTOS, respirandi vel somni capiendi locus. ut R. Titius prolixius l. x. contr. c. 2. Ursinus ex Hom. Od. 1. N. 346. Tavúpuλλos èλaín. et Mosch. in Idyll. v. 11. γλυκὺς ὕπνος ὑπὸ πλατάνῳ βαθυφύλλῳ. Nihil enim umbra illa est amonius. Ovid. Met. x. 126.

Estus erat, mediusque dies: solisque

vapore

Concava littorei fervebant brachia
Cancri.

Fessus in herbosa posuit sua corpora
terra

Lucr. lib. 11. sub eodem tegmine cœli. et l. III. tegmen corporis: pro corpore. Apuleius Met. 1. v111. jamque apud frondosum tumulum, ramosumque densis tegminibus umbrosum. Idem.

2 Sylvestrem Musam] Id est, rusticum carmen. Servius.

Sylvestrem Musam] Rusticum carmen. Ita vs. 10. ludere calamo agresti. Rustico stylo. Lucret. l. iv.

Fistula sylvestrem ne cesset findere
Musam.

Ceterum Fab. Quint. l. IX. c. 4. agres-
tem legit, sed et ipse vel exscriptor
falsus est, ut pluribus docuit Nic.

Cervus, et arborea frigus ducebat ab Erythræus. Nam pecora in sylvis

[blocks in formation]

do autem tenui avena, humilis styli genus latenter ostendit: quo in Bucolicis utitur. Servius.

Avena] Quales tropi deinceps sunt, calamus, stipula, cicuta. Ad hanc autem tibiam calaminam respexit Mart. 1. VIII. epig. 3.

Angusta cantare licet videaris avena,

Dum tua multorum vincat avena
tubas.

Tibullus lib. II. el. 4. Sed pellucenti
cantus meditabar avena. Taubm.

Tenui] Id est, stilo humili, quo proprie canuntur Bucolica. Theocr. Idyll. v. 44. Вwкoλiάğew. et Idyl. A. 3. ovpičev, id est, canere pastoritia fistula, ut Cic. 1. ad Att. ep. 16. Fabulam Tep Tŷs σúpyyos de Syringe mutata in arundines vel calamos, ex quibus præcisis Pan fistulam confecit, Longus 1. II. pastoral. Plura ad 32. Ecl. II. Emmeness.

Meditaris] Cantas, quasi melitaris, d proposita; sic solium vel sella, quasi sedda dicitur a sedendo. Servius.

is pro eis, quam ex MSS. eruit ingens illud interiorum literarum lumen Vir Nobiliss. Nic. Heinsius D. F. cujus elimatissimis curis hanc emendatam editionem debet, quisquis Maronis admirator est. Si quis tamen antiquissimis, calamo exaratis, codicibus detrahere pergit, accedat Prisciano, qui vett. Grammaticorum facile princeps, quantulumcunque resideat scrupuli, pulchre evellit animo. 1. vII. p. 775. Emmeness.

Dulcia arva] Unicuique propria terra dulcis sibi videtur, nec enim omnis res delectationem habens dulcis appellatur. Allegorice voce utitur Mantuanorum, qui suis possessionibus expellebantur. Servius.

Dulcia] Dulcis, suavis, proprium patriæ epitheton: sic noster, Ge. II.

511.

Exilioque domos et dulcia limina mu-
tant.

Ovid. 1. 1. de Ponto ep. m. 35.
Nescio qua natale solum dulcedine
captos

Ducit, et immemores non sinit esse
sui.

Hom. Odyss. I. 34.

Ὡς οὐδὲν γλύκιον ἧς πατρίδος. et vs. 28. yλukeрάтEрov. Emmeness.

Arva] Interprete Nannio, arva quæ arantur. Plaut. in Truc. 1. 2. 47. Non arvus hic, sed pascuus est ager. Varr. de L. L. l. iv. arvum et aratio ab arando. Idem Isiod. 1. XIV. c. 13.

Meditaris] Cantas et recte μλetậs exerces. ut Stewechins ad Veget. 1. 1. c. 20. Plaut. in Sticho II. 1. 34. ad cursum meditabor me, pro quo in Mostel. IV. 1. 5. Exercent sese ad cursuram. Cicer. 1. de Orat. c. 61. Demosthenes perfecit meditando, ut nemo planius eo locutus putaretur. Eodem modo meditatio idem quod exercitatio, ut Val. Max. 1. II. c. 3. Armorum tractandorum meditatio a P. Rutilio consule mili- hinc apud Ovid. lib. 1. de Ponto ep. tibus est tradita. Sic in μeλetậv Hesychius: Μελετᾶ, ἀσκεῖ, ἐπιμελεῖται, γυμνάζεται. μελέτη γὰρ ἄσκησις, καὶ τὸ μελετάζεσθαι, γυμνάζεσθαι, ἐπιμελεῖσθαι, καὶ τὰ ὅμοια. Emm.

[blocks in formation]

I. 11.

Cernis ut in duris (et quid bove firmius) arvis

Fortia taurorum corpora frangat opus. Hic pro prædiis et possessionibus. Idem.

4 Patriam fugimus] Ita Græci ατρίδα φεύγειν, exsulare; et φυγή, exsilium. Taubm.

Lentus] Id est, otiosus, sive securus. In umbra] Allegorice sub tutela Imp. Augusti; ut, Qui nunc lenti consedimus arvis. Servius.

5 Resonare doces Amaryllida sylvas] Id est, carmen tuum de amica Amaryllide compositum doces sylvas sonare. Et melius est ut simpliciter intelligamus. Male enim quidam allegoriam volunt, Tu carmen de urbe Roma componis celebrandum omnibus gentibus. Plus enim stupet Melibaus, si ille ita securus est, ut tantum de suis amoribus cantet. Servius.

Resonare doces Amaryllida] Ita modularis, ut te carmine in laudem Amaryllidis recitante, universæ personent sylvæ, et echo oriatur, quæ venuste Longo dicitur lib. III. past. πάντων τῶν λεγομένων μιμητὴν φωνὴν ἀποδιδοῦναι. Prop. I. 18.

Resonant mihi Cynthia sylva. Id est, nomen Cynthia. Et Ecl. vi. 44. Ut littus, Hyla Hyla, omne sonaret. In locis saxosis soni repercussio frequens est. Justin. lib. XXIV. cap. 6. et noster Ge. IV. 49.

Ubi concava pulsu

Saxa sonant vocisque offensa resultat imago.

Nec raro auditur in nemoribus, ut Ge. 111. 49.

Et vox assensu nemorum ingeminata

remugit.

De utrisque testatur Curtius 1. 1. c. 5. Quippe semper circumjecta nemora petræque, quantamcumque accepere vocem, multiplicato sono referunt. imo, ut utar verbis Ovid. 1. 1. Met. vs. 573.

Sonitu plus quam vicina fatigat. De miraculo echus plura Plin. lib. XXXVI. c. 15. et Arist. de animal. II. c. 8. Fabulam ipsam, (Echo enim formosa fuit virgo, quæ post mutata in calamos) ad vs. 149. l. v. Æn, Em

meness!

6 O Melibae] Scilicet, quid miraris? Servius.

O Meliboe] J. C. Scaliger 1. iv. c. 3. Poët, hos tres versus exemplum Perspicuitatis, in Imo dicendi genere, laudat: ut in Mediocri illos, Ge. III. 21. In caput, &c. in Summo illos rv.

Æneid. 56. Principio delubra, &c. Taubm.

Deus] Id est, Cæsar. Servius.

Deus] Id est, Augustus: eum enim propter possessiones redditas quam maximis prosequitur laudibus; benefactores enim nostros eo titulo ornamus. Ter. in Phorm. act. II. 2. 31. Non tu hunc habeas plane præsentem Deum? Cic. de nat. Deor. l. I. c. 15. Perseus eos dicit esse habitos Deos, a quibus magna utilitas ad vitæ cultum esset inventa. Suet. in Aug. c. 5. peteretque donari, quasi proprio suo, ac peculiari Deo. Hor. II. Sat. vi. 52. Deos quoniam propius contingit, id est, Augustum, Mæcenatem, Agrippam: inde Prov. Homo homini Deus est. Emm.

Hac otia] Hanc securitatem vel fœlicitatem. Servius.

Ocia] In Romano, in Mediceo, et aliquot aliis antiquis, otia per t, học præsertim loco, scriptum est, quamvis non negarim in Romano alibi nomen per c, haberi. Pierius.

id

Otia] Per t, Sanct. 1. IV. c. 8. p. 442. ex Aldo de Orthograph. quod solide adstruit Dausquius de Orthos graph. p. 225. Emmeness.

7 Namque erit ille mihi semper Deus] Et iteratio ipsa exclusit adulationis colorem. Servius.

Semper] Id est, post mortem, et dum vivit. Alii Imperatores post mortem in numerum referuntur Deorum: Augustus templa vivus emeruit. Horat.

Præsenti tibi maturos largimur ho

nores,

Jurandasque tuum per nomen ponimus

aras.

Sic Lucanus de Nerone, Sed mihi jam numen. Servius.

Semper Deus] Tpèv, id est, conjunctim, ut unum sit nomen. Sicut apud Ter. in And. 1. 2. 4. Semper-lenitas. vide Donat. Lucret. 1. 1. Semper-florentis Homeri. ad hunc locum Gifan. plura. Propert. 1. 1. eleg. 18. Ut tibi sim merito semper-furor.

« PreviousContinue »