Page images
PDF
EPUB

Contrahit admixtos nunc fontes atque farinas;
Transversat durata manu, liquidoque coacto
Interdum grumos spargit sale. Jamque subactum
Lævat opus, palmisque suum dilatat in orbem,
Et notat, impressis æquo discrimine quadris.
Infert inde foco: Cybale mundaverat aptum
Ante locum: testisque tegit; super aggerat ignes.
Dumque suas peragit Vulcanus testaque partes,
Simulus interea vacua non cessat in hora;
Verum aliam sibi quærit opem; neu sola palato
Sit non grata Ceres, quas jungat, comparat escas.

45

50

55

manu.

Jam in Copa 20 munda Ceres.—45. tum in vulgg. importunum post idem voc. v. 43 in nunc, vel jam mutandum erat. nunc Scaliger quoque emendabat. admixtas tum fontes vett. edd., quod correxere alii, ut ed. Norimb. et Ascens. admixtas tum frondes, alii, ut Aldina, admixtos tum fontes. Tum interpungitur vulgo post fontes, parum commode. Nam fontes et farinas Simulus cogit ac contrahit in unum globum, ut mox iterum manu injecta digerat. Totus vs. 45 a Ms. Kæler. aberat.-46. Transversat durata manu. Scaliger emendat: Transversa durata manu liquidoque coacta: ut transversa manu contrahat fontes atque farinas, durata. Quam dure! Feram itaque vulgatam, sed emendata interpunctione: Transversat durata manu: ea, quæ induruere cogendo, transversim iterum manu subigit. Conjicio tamen scriptum fuisse: Transversat duratque manu. Barthium quoque conjectasse video: Transversa durante Mox liquidoque coactu Ascens. interpretatur. Sed quos subjungit grumos farinæ, ii non nisi liquido coacti, per liquorem, aquam, particulis farinæ cohærentibus, existere potuere: itaque liquidoque coactos conj. Heins., nec male. Idem paulo ante manus, nescio quo fructu.-47. grumo vett. edd. cum Ms. Kæler. et Helmst. Salis grumos si hic quæras, legendum erat: grumos spargit salis: inde. Poterat et grumos sale ita accipere aliquis, h. grumos de sale, salis. In fine Jamque subiactu Norimb. Totum locum Heins. ad Ovid. Fast. 1, 338 sic emendabat: Contrahit admistis nunc fontibus (non fortibus), atque farinas Transversa duratque manu: liquidoque coactos Interdum grumos spargit sale.-48. Lavat opus, ex vett. edd. revocavimus, Scaligero quoque hortante: nam lævigat panem in placentæ morem et dilatat. Aldina dedit: Format opus.-51. Ante focum licet conj. cum Heinsio. testisque tegit: super; sic Ald. cum Ms. Kæler., eamque priscam lectionem esse Scaliger testatur. Vulgo editum : testisque tegens super: quod tamen nunc non multum absum quin præferam aut scribam: testis tegit et super aggerat.--52 Vulcanus Vestaque vetus est lectio, quam non satis assequor. Aut enim idem est utrumque, aut cum Ascensio inter crassiorem et tenuiorem ignem discrimen facere necesse est. Itaque amplector Aldinam lectionem: testaque, nam a testis calefactis coctio panis acceleratur. Nisi Vesta focus est.-54. ne ed. Ascens., minus

NOTE

45 Repræsentanda hic est animo pistoria opera in subigenda farina. Panem autem hic videmus parari sine

fermento, azymum; tum v. 49 in quadras dissectum, quas Scaliger ad h. 1. illustravit.

Non illi suspensa focum carnaria juxta,
Durati sale terga suis truncique vacabant:
Trajectus medium sparto sed caseus orbem,
Et vetus astricti fascis pendebat anethi.
Ergo aliam molitur opem sibi providus heros.
Hortus erat junctus casulæ, quem vimina pauca
Et calamo recidiva levi munibat arundo;
Exiguus spatio, variis sed fertilis herbis.

Non illi deerat, quod pauperis exigit usus.
*Interdum locuples a paupere plura petebat.*

60

65

[ocr errors]

bene. Nam copula requiritur. et, ne etc.-56. 57. Obscura est oratio. Scaliger tantum vacabant, quod vulgo legitur, in rigebant mutat, quod vett. edd. habere ait, quas equidem nullas vidi. Non adeo durati sale terga suis truncique rigebant, h. erant ei; sale enim et fumo durata rigent. Nec male hoc dictum putabo. Trunci possunt esse vel pernæ suum aliaque majora frusta, vel jungendum suis trunci, h. truncati, in partes dissecti. Prius equidem præfero. Sed hæremus vel sic adhuc in priore versu : Non illi suspensa focum carnaria juxta. Ex carnario (vid. Indic. Scriptt. R. R.) pendent pernæ. Ipsa carnaria, h. unci ferrei, si juxta focum fixa, infixa parieti sunt; non possunt dici suspensa. Ut per appositionem: carnaria, durati sale terga suis, dicantur, placere potest; si carnarium ipsam carnem esse dicas; quod exemplo caret. Laborare adeo mihi videbatur locus; necdum a Wernsdorfio difficultatem sublatam video, quomodo carnarium parieti infixum dictum esse possit suspensum. Scilicet res ita expedienda: carnarium illud tignum seu instrumentum, clavis seu uncis, ex quibus carnes suspendi possunt, non parieti infixum, sed ex camera seu ex unco parieti infixo pendulum est, adeoque et ipsum suspensum ex unco vel clavo. Heins. ad Òvid. Met. viii, 647 conj. replebant; ubi vide. Concedo in partes Wernsdorfii, qui bene monet, vacare dici h. 1. quæ præsto erant, parata et in promtu. Lucan. v, 327 Tot reddet Fortuna viros quot tela vacabunt, aderunt.-58. sparto præclara est Aldinæ emendatio: pro vulgari: parco, vel parto.—61. casulæ junctus Ms. Kæler., numerosius.-62. Et calamo recidiva levi munibat arundo. Primum Scaliger ait, vimineta et arundineta muniendis hortis aut sepibus obtendendis usum præstare non solere, adeoque refingit, minuebat, partem de horto occupabat. Hæc vero argutula sunt, et a loco aliena; laudatur enim mox hominis industria in horto colendo. Cogitandum est hortulum brevi fossa fuisse circumductum, quæ juncis obsita erat. Tum pro calamo vett. edd. calmo: ac si culmo voluerint. recidiva arundo ex Aldina ducta est; uti et Scaliger veterem scripturam esse ait, rediviva; quæ perpetua variatio lectionis est. Vulgg. et vett. edd. redimita.--64. Nil illi d. melius Ms. Helmst exigat f. Heins.-65. Interdum locuples a paupere plura petebat. Versum ex margine agglutinatum arbitror, nec sensum satis me assequi fateor. An voluit: Interdum etiam locuples, h. e. qui majorem hortum ipse colebat, petebat a paupere, a colono hoc, Simulo, scil. quod ipse in suo horto non haberet. Pro plura saltem malim multa, quod et Ms. Helmst. habebat.

NOTE

56 Cum homini nullum esset obsonium, nam in carnario non perna, sed caseus suspensus erat, adit hor

tum, et ex eo petit allium aliasque herbas, unde illud sibi paret.

*Nec sumtus erat illud opus. Sed regula curæ :*
Si quando vacuum casula pluviæve tenebant,
Festave lux; si forte labor cessabat aratro ;
Horti opus illud erat. Varias deponere plantas
Norat, et occultæ committere semina terræ,
Vicinosque apte cura submittere rivos.
Hic olus, hic late fundentes brachia betæ,

Fœcundusque rumex, malvæqae, inulæque virebant;
Hic siser, et capiti nomen debentia porra;
Hic etiam nocuum capiti gelidumque papaver,
Grataque nobilium requies lactuca ciborum,
Et gravis in latum demissa cucurbita ventrem.

70

75

-66. Etiam de hoc versu dubito; inprimis propter v. 69: non hortus erat opus sumtus, seu impensæ in eum facta; sed curæ regula erat hæc, ut etc. Porro hujus opus Ald. Ita distingui posset: Nec sumtus erat hujus, opus sed regula curæ, h. nec hujus curæ regula erat sumtus, sed opus. Sed et hæ argutiæ parum expediunt versum relinquendum monachis. Nec magis Barthii emendatio in Advers. XXXV, 8 sed regula: Cura si quando vacuum: ut sit jung. curæ si tenebant.—69. deponere plantas ex Aldina et Ms. Helmstad. reposui tanquam doctius: sic Ge. 11, 23 Hic plantas tenero abscidens de corpore matrum Deposuit sulco. Vulgo legitur: disponere plantas.—70. occulte vett. edd., sed occulta terra poëtica ratione, seu quæ occultat, seu, quod malim, interior gleba, fossa facta.-71. Vicinosque apte cura submittere rivos. Languent illa: apte cura: vixque a poëta tam elegante proficisci potuere. Proximum esset curæ submittere; quod et Heins. conj. Præstaret: cultis submittere rivos. Ita culta Virgilius dixit. Nisi sulcis malis. Nam et hortorum et plantarum sulci sunt. Ad vulgarem scripturam propius sic accederet grumis colliculis exiguis inter sulcos. Sin instrumenti nomen insolentius excidit, marra legam, qua effoditur solum et aqua in canaliculum ducitur. Wernsdorf. apte vicinos jungit.-74. Hic siser ex Aldina reduxi; veterem hanc scripturam etiam Jul. Pomponius agnoscebat et Scaliger probabat; esse enim siser inter hortensia, non æque cicer. In fine restitui capiti nomen debentia porra ex Ald., cum qua consentiunt Norimb. et Scaligeri membranæ; est enim porrum capitatum, Tò рáσov кepаλwтóv. Vulgo cæpe legitur, vel cepa. conf. ad h. v. Salmas. in Solin. pag. 1001.-75. Deerat versus membranæ Scaliger., nec tamen ideo damnandus. Sic etiam vett. edd.—76. Grataque nobilium. Post hunc versum in eodem Scaligeri manuscripto sequebatur versus iste: Plu rima surgit ibi crescitque in acumina radix, h. raphanus. Docta interpolatio: siquidem Tò ibi intrusum aliquid satis arguit. In Ms. Koeler. exaratus est: Plurima crescit ibi quæ surgit in a. r. Ms. autem Helmst. crescit ibi surgitque in a. r.—77. dimissa male vett. edd.; a vertice angustiore in latum ventrem NOTE

76 Grataque nobilium requies lactuca ciborum. Bene notat Scaliger, eo adeo, quo scriptum est hoc Idyllion ævo, adhuc lactucis clausisse cœnas suas homines. Nam Martialis ætate aliter,

ut ex noto Epigrammate constat : Claudere quæ cœnas lactuca solebat avorum, Dic mihi, cur nostras inchoat illa dapes?

77 Colum. x, 234 Et tenero cucu

Verum hic non domini, quis enim contractior illo ?
Sed populi proventus erat; Nonisque diebus
Venales olerum fasces portabat in urbem ;
Inde domum cervice levis, gravis ære, redibat;
Vix unquam urbani comitatus merce macelli.
Cepa rubens sectique famem domat area porri,
Quæque trahunt acri vultus nasturtia morsu,

80

Intubaque et Venerem revocans eruca morantem.

85

Tum quoque tale aliquid meditans intraverat hortum.

Ac primum, leviter digitis tellure refossa,

Quatuor educit cum spissis allia fibris;

Inde comas apii graciles, rutamque rigentem,
Vellit, et exiguo coriandra trementia filo.
Hæc ubi collegit, lætum consedit ad ignem ;

90

excrescit. 79. Sed populi proventus erat. Scaligeri membrana: profectus, utilitas, péλela, quod ille malebat. Verum vocem hanc in scriptoribus satis obviam nondum in poëta legi. Tum utilitatem haud dubie Simulus ex venditis oleribus capiebat, ære reportato. Itaque proventus recte legitur, h. quicquid nascitur in horto. Mox certisque diebus Aldina edidit: ex interpolatione. noctis vel notisque vett. edd., quod ducit ad nonis; nam nundinis ad mercatum in urbem proficiscebantur rustici: atque hoc agnoscit quoque Pompon. Sab. et una vel altera ex membranis Scaligeri.-80. Venales humero fasces scripta Scaligeri lectio, quam ille recipi volebat. Eadem in Ms. Kæler. et Helmstad. Nam et mox 81. domum, inquit, cervice levis redibat: ut adeo nec asellum quidem haberet, qui olera veheretur. Hactenus non refragor. Ita tamen fasces sic nude positi parum placent. Retinui itaque olerum fasces, quod omnino suavius videtur.-82. Vix v. v. vacua mercede macelli vetus scriptura apud Scaligerum: quam non admittam equidem.83. Cape, Capa promiscue edd. vett.-85. Colum. x, 108. Et quæ frugifero seritur vicina Priapo, Excitet ut Veneri tardos eruca maritos. Nota res. Vide modo Burmann. ad Anthol. lib. vi, ep. 76.-87. tellure refusa vetus scriptura Scaligeri, sed a loci sensu aliena.-88. cum spicis vett. edd., perperam. quattuor, nil refert.-89. rutamque rigentem ex vett. edd. revocavi: eleganter, appodioiaστikny; nisi, pudori ut consulas, firmam et solidam interpreteris. Contra coriandra tenuia. Aldina male substituit rutamque virentem; quod et Mş. Kæler. habebat.-91. lentum...ignem corrigebat Heins. ad Ovid. Fast. 11,

mis, fragilique cucurbita collo.

NOTE

78. 79 Proventus h. 1., ut Ge. II, 518 proventus sulcorum, ipsa illa olera, quæ educat Simulus. His ipse non utebatur, sed populo illa vendebat ad urbem deportata. Contractus h. 1. -parcus, modicus.

81 Reminiscitur unusquisve ver

sum Ecloga: Non unquam gravis are domum mihi dextra redibat. conf. Colum. x, 310. Mox 82 merx urbani macelli carnes in macello emtæ.

83 Cepa rubens; Plin. xix, 6, 32 rufa acrior quam candida. Tum sectum porrum est sectile; area porri autem de area horti porris consita accipienda.

Et clara famulam poscit mortaria voce.

Singula tum capitum numeroso cortice nudat,
Et summis spoliat coriis, contemtaque passim

100

Spargit humi atque abicit. Servatum gramine bulbum 95
Tingit aqua, lapidisque cavum demittit in orbem.
Hinc salis inspergit micas; sale durus adeso
Caseus adjicitur; dictas super ingerit herbas;
Et læva vestem setosa sub inguina fulcit.
Dextera pistillo primum fragrantia mollit
Allia; tum pariter mixto terit omnia succo.
It manus in gyrum; paulatim singula vires
Deperdunt proprias; color est e pluribus unus;
Nec totus viridis, quia lactea frusta repugnant,
Nec de lacte nitens, quia tot variatur ab herbis.
Sæpe viri nares acer jaculatur apertas
Spiritus, et simo damnat sua prandia vultu.
Sæpe manu summa lacrymantia lumina tergit;
Immeritoque furens dicit convicia fumo.

105

Procedebat opus. Non jam salebrosus, ut ante,

110

578, sed lætum multo accommodatius h. 1. esse nemo dubitet.-93. Vett. edd. pertinaciter exhibent: numerosa cortice, præter Norimb.; Ald. vero: nodoso cortice, et vetus scriptura apud Scalig. nodoso corpore; Ms. Kæler. et Helmstad. nodoso vertice, quod in allia vix cadere videtur. nodoso cortice defendit Gronov. contra Cruceum p. 186.-94. contentaque Norimb.-95. adicit vett. edd., sed recte Aldina abicit. Mox servatum gramine bulbum non satis expedio. Non de bulbis, quod plantæ genus est, hic agitur: adeoque hic bulbus est allii caput interius, exterioribus pelliculis nudatum et decorticatum. Ergone abjectas membranas gramina appellat? An voluit servantem germina bulbum, ut germina nucleus sit, qui idem semina et germina continet? Heinsium video conjicere Servatum stramine.--97. aspergit Ms. Kæler. et Helmstad. cum Aldina. Sale durus adeso Caseus adjicitur. Proprie caseus sale adesus dicendus erat: ut omnino ea, quæ sale condiuntur, adesa. Scaliger exemplo vocis vescus illustrat: cum et corpora vesca, et ipsum sat quoque vescum dicatur. Sed sufficit, poëtis licere epitheta a passione ad actionem transferre. adusto Norimb. Ascens.; tum prior illa divus pro durus. -98. superinserit vett. edd. Aldinam.-107. summo...vultu hæserat in vett. edd. ad Ald., ut et paulo ante v. 104 frustra.-110. Nec tam s. Ms. Kæler. et

NOTE

96 Nunc de mortario agitur: quod cum mola superius commemorata male permiscent Intpp.

109 Fumo. Aut fumo ex igni, aut allio graveolenti: ut fumus sit odor

ille ex allio diffusus vehemens, dpuùs, ut Scaliger. Repetitum tamen sæpe videtur postulare prius: quod et Wernsdorf. sequitur.

« PreviousContinue »