Page images
PDF
EPUB

Parce illi; vestrum delicium est asinus.
Nunc cantu crebro rumpunt arbusta cicada.
Nunc etiam in gelida sede lacerta latet.
Si sapis, æstivo recubans te prolue vitro;
Seu vis crystallo ferre novos calices.
Eia age pampinea fessus requiesce sub umbra;
Et gravidum roseo necte caput strophio;
Candida formosa decerpes ora puellæ.

Ah! pereat, cui sunt prisca supercilia!

Quid cineri ingrato servas bene olentia serta ?

Anne coronato vis lapide ista legi?

Pone merum et talos. Pereant, qui crastina curant!
Mors aurem vellens: Vivite, ait, venio.

NOTE

Kos, templum vel sacrarium Deæ simulacrum recipiens. Porro autem legend. venit: quod et codex unus offert. Etiam agyrta huc venit, asello suo insidens. Tum suaviter subjicitur illud: Parce illi etc. nec tamen eum nimium ad cursum accelerandum flagris incita; contubernale vobis, Galli, pecus est.

26 Vesta delicium, Is. Vossii elegantissimam conjecturam amplectitur quoque Burmann. cf. Ovid. Fast. vi, 319 sqq. Vestam et Cybelen permutari, in eodem loco obvium est. Nec absurdum tamen Gallorum delicium habetur asinus, cum tacita libidinis exprobratione. Laudant Intpp. commode Phædr. 11, 20, 8.

28 Nunc vere, vel vero, in libb., unde Heins. conj. Nunc verna in gelida sepe lacerta latet. Burmann. vero Nunc viridis gelida sepe l. 1. Immo lege: Nunc varia in gelida sepe lacerta latet. et hoc nunc video diserte exhibere Ms. Helmstad,

29 Ut multa alia in h. 1. e Propertio petita esse, docuere viri docti, sic hoc, ex lib. IV, 8, 37 Lygdamus ad eyathos, vitrique æstiva supellex. Mox Séu vis ferre pro, seu mavis afferre, adhibere, calices crystallo, e crystallo

30

35

factos; vel ut calices sint pro vinis dicti. Nisi ulcus latet: Seu vis, crystallo verte novos calices. Notum ex Marone: Indulgent vino et vertunt crateras ahenos. In Ms. Helmstad. cristalli. Sic usitatius crystalli calices.

32 Strophium pro vitta seu fascia, cui innectuntur flores, adeoque pro

serto.

33 Decerpens duo codd., sicque Helmstad. Ms. Formosum teneræ decerpens; alii cum edd. ant. Formosus teneræ decerpes: hoc revocavit Wernsdorf.

34 Prisca, qualia fuere priscorum hominum, severa, tristia, adducta, ut adeo bene lectionem hanc tueatur Burmann. adversus virorum doctorum commenta, et Leidensis codicis lectionem: crispa supercilia. Ms. Helmstad. Ah pereant, quibus hæc

prisca s.

35 Cineri ingrato ex Æn. vi, 212, cui nullus rei sensus est.

36 Legi jam emendarunt et ediderunt viri docti, pro tegi. Lapis sepulcralis coronis ornatus nota res est. In eo legi serta, sane parum opportunum: magis tamen si illa lapidi legantur, ut sit dativus cui,

PROCEMIUM

IN

MORETUM.

EST hoc ex eo carminum genere, cujus nobis paucissima ex antiquitate exempla relicta sunt: argumento scilicet ex vita privata et tenui hominum humili loco natorum petito. Licet id ad bucolicum genus referre aut pro Idyllio habere, quandoquidem eo nomine unum et alterum apud Theocritum habetur. Faciunt viri docti carminis summam, moretum, h. edulii rustici genus, ex allio, apio, ruta, coriandro, bulbo, additis, caseo, oleo, et aceto, comparatum, quod Simulus conficit. Nec male ea res, arbitror, Idyllii hujusmodi argumentum constituat: repræsentata oculis animisque particula aliqua vitæ rusticæ. Sed, quantum equidem assequor, latius patet Idyllii 'hujus argumentum. Describitur enim omnino prima diei pars, et quæ diluculo vel mane gerantur a rustico, antequam ad opus rusticum procedat. Surgit mane Simulus, qui conductum agrum arare videtur, cum Cybale, Afra genere, forte libertina, et primo loco ea parat, quibus per diem illum vitam toleret, h. e. famem expleat. Igitur panem coquit, quod a v. 17 ad 52 procedit, inde, ut habeat, quo pro obsonio utatur, moretum sibi parat h edulium acribus herbis oleo acetoque confectum, quo stomachum vellicet.

Itaque malim dicere describi hoc carmine primam diei partem vita rustica. Suspicor autem aut fragmentum nos tautum habere majoris carminis, quo totum opus diurnum exponebatur; nam sub f. in agrum ad arandum procedit Simulus; aut successisse plura Idyllia, quæ ceteras rustici operis partes exequerentur. Sufficit Idyllium hoc esse ex elegantissimis, quod majori eclogarum Virgilianarum parti præferam, in quibus sententiæ ex Theocrito mutuatæ annumerantur. Nisi forte hujus poëmatii auctor et ipse e Græcis sua accepit. Certe Vossius in lib. de poëtis Gr. prodidit, in cod. Ambros. Moreto Virgilii esse ascripta verba: Parthenius Moretum scripsit in Græco, quem Virgilius imitatus est. Quæ res non adeo improbabilis videri debet, cum poëtæ ante et sub Augusteo sæculo in Græcis vertendis tantum studium consumserint. Quod si itaque a Maroniana oratione, quam in Bucolicis tenemus, aliena est indoles Moreti, hoc per se mirationem non facit, si quidem ex Græco tantum conversa hæc sunt. Versatur autem poëta in eo poëtices genere, quod, rebus e vita humili et sordida petitis, ad animos tenendos omnium minime accommodatum esse, multi viri docti contenderunt. Alii hoc ipso se genere facile Homerici carminis laudes attingere posse putarunt. Prius illud judicium recte se habere nullus dubito, si in orbe rerum vulgari aut in sordibus vitæ, iisque rebus, quarum aspectus nauseam facit, descriptio versetur; aut si expectatione ejus, quid ex sigillatim descriptis rebus proventurum sit, animus non erigatur, aut si omnino arte et ingenio careat. Possunt tamen ex ea quoque vita, quam lubitu suo nemo vivere malit, cum dilectu, remotis molestiis et sordibus, multa poëtice reddi et ornari, ut placeant; modo ne tali carmini vim ac dignitatem carminis epici tribuere ausis, a qua illud longissime abesse necesse est. Statuendum est de quovis carmine ex ejus genere generisque natura et indole; potestque, recto cum judicio, ex omni genere fructus aliquis seu ingenii et artis seu honestæ voluptatis peti. Virgilio carmen hoc tributum esse jam antiquitus, ex co constat, quod in Vita Virgilii illud commemoratur: etsi, cum tot seriorum

hominum nugis illa interpolata sit, quid veteres Grammatici judicaverint, difficulter inde eruitur. A. Septimio Sereno, poëtæ Falisco, de quo qui scripserint recensuit Burmann. ad Anthol. Lat. lib. I ep. 27 ascribendum esse suspicabatur Scaliger, tum Barthius Advers. XXXV, 8 et al. loc., quia opuscula ille rustica (et hæc unica causa affertur) composuisse dicitur: nuper autem doctissimus editor Poëtarum minorum Wernsdorfius T. II sine hæsitatione Sereno carmen hoc vindicavit, tanquam partem priorem Opusculorum ruralium: etsi hæc lyrico carmine variis metris exarata fuisse memorantur; potuit enim præmitti carmen hoc hexametrum. Ita ad Vespasiani tempora illud rejicitur. Monitum illud quoque a viris doctis est, scriptum jam a Suevio fuisse Idyllium Moretum, ex quo versiculos profert Macrob. II Sat. 14, sed admodum horridos, si cum nostro Moreto contendas.

Lectionem in antiquis edd. fere eodem modo corruptam vidi : etsi minus foedatum et interpolatum opus ad nos pervenit, quam cetera. Primum institutam recensionem novam deprehendi in Aldina 1517 Catalectorum: ea fundamentum facta correctioribus editionibus; successere tamen aliæ antiquam lectionem retinentes, etiam Scaligerana. Quandoquidem in hoc poëmatio non habebamus exemplar, quod ex condicto sequi necesse esset; in Heinsianis enim et Burmannianis non extat; liberum nobis relictum duximus, ut lectionem ipsi constitueremus, Aldina et Scaligerana emendatione pro fundo posita. Non erant ad manus editiones binæ, quibus Moretum sigillatim prodiit, Colinæana 1542, 8, cum Jo. Ruellii scholiis, et Francofurtensis 1626, cum Taubmanni commentario; aliam cum notis Weitzii ad calcem Copa Francof. 1642, 8. inspexi; et veterem edit. Lips. Thanner 1519 cum Copa et aliis sub tit. P. Virgilii Maronis, poëtarum Achillis, minutiora opuscula—(Aliam veterem editionem Moreti Coloniensem memorant Denis Supplem. p. 691 et Panzer Vol. 1, p. 334. 433.) Sed nec erat, quod multa inde sperari possent, quæ non aliunde suppeterent, inprimis ex Barthio, qui in Adversar. xxxv, 8. ix, 16, nonnulla loca attigit. Post priorem meam editionem retractavit

hoc carmen et docto commentario expolivit Wernsdorf. in Poët. min. T. II.

Moretum. Multa de etymo nominis comminiscuntur viri docti. Scaliger a μvowτov, μutтWTOV, quod tritum, rgíuua, est, ducit. Alii aliunde (cf. nunc Wernsdorf. 1. c. p. 256). Nos illud monere satis habebimus, occurrere vocem apud Ovid. Fast. IV, 365. Fuit quoque exquisitior ejus conficiendi ratio alia, quam apud Columell. XII, 57 videre licet. Laudant quoque Apicium viri docti lib. 1, cap. 35.

« PreviousContinue »