Page images
PDF
EPUB

PROCEMIUM

IN

COPA M.

SUPERIORA carmina ex Heinsiana et Burmanniana recensione repetivimus. Ex ceteris Virgilio perperam vulgo tributis carminibus, quæ Burmannus Secundus in Anthologia Latina nuper iterum excudenda curavit et multis eruditionis copiis illustravit, duo adhuc subjungere placet, Copam et Moretum: quorum hoc prorsus ab eo prætermissum, illud interpretationis adhuc luce aliqua egere visum est, dignum certe, quod hic repeteretur, cum ex elegantissimis poëmatiis sit.

In anum propolam scriptum esse carmen vulgo aiunt. Ita vero omnis ejus suavitas sublata et ad veram interpretationem via præclusa videri debet. Immo vero invitatio est ad compotationem et hilariter exigendum diem in taberna cauponaria; cujus generis fuere olim plures, ut etiam nunc sunt, extra urbem, ad Tiberim et ad littus maris. Ad eas tabernas non modo sordida et nautica plebs confluebat: verum erant aliæ, quas lautiores et elegantiores homines adirent.

Quod Copa carmen inscriptum est, id a prima ejus voce fluxit. Copa, caupa, cupa, mulier est cauponia, ut copiose Scaliger docuit. Nec tamen h. 1. eam, quæ cauponam

ipsa exercet, intelligere necesse est, sed simpliciter mulierem, quæ in caupona vel taberna artem exercet. Est enim h. 1. crotalistria, h. e. saltatrix cum crotalis, e gente Syrorum; cujus generis fœminæ, tibicinæ, cithariştriæ vel fidicinæ, in his tabernis haberi solebant. Notæ illæ Ambubaiarum nomine sunt ex Horatio et Suetonio. Nec vero cum Scaligero de vetula cogitandum, quia mitrata esse narratur v. 1, cum etiam puellas et juvenculas mitra, seu fascia ac diademate, comprehensam et involutam comam habuisse satis constet.

Carmen hoc Virgilio vulgo tribuunt codices, qui minora poëmatia continent, etiam Grammaticus is, qui Servio in fronte Æneidis suos attexuit pannos, tum gravior ceteris auctor Sosipater Carisius I Instit. Gramm. pag. 47 Putsch., ubi: cupo, cuponis, inquit, ut fullo, fullonis, quamvis Virgilius librum suum Cupam inscripserit. Vereor tamen, ne hoc ipsum serioris interpolatoris judicium sit, a re et loco satis alienum. Prisciani ab aliis auctoritatem perperam laudari, Burmannus docuit 1. c. Nuper doctiss. vir, Wernsdorf, hoc ipsum carmen repetiit in Poët. minor. T. 11 ad calcem Septimii Sereni fragmentorum, quem hujus ipsius carminis auctorem esse malit. Adeant eum, qui plura ad illustranda verba carminis desiderant.

Ceterum elegi hi non modo orationis Romanæ elegantia, sed etiam toto carminis habitu cultuque, non vulgares sunt nec contemnendi poëtæ lusus. Etsi enim, majore ex parte, earum rerum, quæ ad hilaritatem invitare possunt, enumeratione absolvuntur; res tamen sunt jucundæ et ad animum sensumque gratæ. Autumnali autem die institutam compotationem cogitare necesse est. cf. v. 11.

P. VIRGILII MARONIS

СОРА.

COPA Syrisca, caput Graia redimita mitella,
Crispum sub crotalo docta movere latus,
Ebria fumosa saltat lasciva taberna,
Ad cubitum raucos excutiens calamos.

NOTE

1 Syrisca. Scaliger comparat Syriscum Martiali et Ausonio dictum, et Threiscum Opηtokov apud Julium Capitolinum. Alia memorat Salmas. ad e. 1. Sed nullum exemplum ex meliore ævo allatum vidi; nisi quod ex Columella succurrit lib. x, 418, ubi ficum Scissam Libyscam constanter libri tenent. Attamen et ibi Libyssam unice verum judicabat Gesnerus. Nec h. 1. aliter legendum arbitror quam: Copa Syrissa, ut Threissa, Cilissa et al. Nulla autem alia hujus et seqq. sententia est, quam hæc : omnia in taberna instructa esse ad diem hilariter et suaviter exigendum. Ecce jam saltat crotalistria, et sic porro. Caupona Syra e Lucilio apud Priscian. vI, pag. 684 occurrit. Graia redimita mitella: fuit ergo Græcanici alicujus ritus ornamentum hoc: genus fasciæ, quo capilli colligerentur. Talem crotalistriam mitratam in monumentis passim videre memini: unum

et alterum exemplum est in pictaris Herculanensibus. Nec diversi generis sunt tibicinæ, fidicinæ, psaltriæ. Horat. I Epp. 14, 25 meretrix tibicina, cujus Ad strepitum salias terræ gravis: ad villicum, Quid in Syrorum institutis, religiosis forte, fuerit, quod fœminas crotalistrias fingeret, ita ut in Italia quoque quæstum inde facerent, non reperio. Nomen quidem Syrorum late patuit. Potuere quoque Judææ fœminæ sub eo nomine comprehendi.

3 Famosa taberna. In promtu est conjicere fumosa: nec parum mihi arridere fateor; sic quoque Ms. Helmstad. exhibuisse video. Præfert taBurmann. vulgatum: melius enim convenire illud crotalistriæ lascivæ et infami.

men

4 Crotalistria describitur. Calami sunt ipsa crotala, h. virgulæ, alias æreæ, sed nunc ex arundine scissa, quas illa inter saltandum concutit

.

Quid juvat æstivo defessum pulvere abesse,
Quam potius bibulo decubuisse toro?
Sunt cupæ, calices, cyathi, rosa, tibia, chorda,
Et trichila umbriferis frigida arundinibus.
Est et Mænalio quæ garrit dulce sub antro,

Rustica pastoris fistula more sonans.
Est et vappa, cado nuper diffusa picato.
Est strepitans rauco murmure rivus aquæ.

NOTE

cum manus gesticulatione: qua, dum virgularum, quas medias digitis tenet, pars inferior versus brachia comploditur, ad cubitum excutere calamos h. 1. dicitur.

5 Meo quidem judicio, a quo si quis dissentiat, æquo animo feram, non Copæ verba, quod vulgo credi video, hæc sunt: nec enim poëta hoc diserte pronuntiat; et ex persona poëtæ hujusmodi hortatus ad vitam exhilarandam multo plus suavitatis et auctoritatis habent, quam ex ore meretriculæ; a cujus persona pleraque aliena sunt; sed verba sunt poëtæ, qui pergit in eo, quod orsus est. æstivo defessum pulvere abesse accipiendum erit, dictum pro: æstivo pulvere, labore, defatigatum, viribus exhaustum, desidere domi, nec se conferre in viam ad tabernam. Ad exercitationem campestrem revocat unice Scaliger. Malim a peregrinatione, mercaturæ studio, et similibus petere usum Toû abesse: fere ut Tibull. I, 1 Nec semper longæ deditus esse viæ, ubi ex h. 1. hariolari possis : Nec semper longa fessus abesse via. Tum, ut nunc interpungitur, intelligendum est: Quid juvat...abesse potius quam. Nisi placet cum Barthio distinguere: Quid juvat...abesse? Quam potius,...toro! scil. juvat. bibulum torum vocat, Scaliger ait, in quo plurimum biberetur. Durum vero hoc. Accipio de cespite vel gramine aqua irrigato, ut lætum virescat. Poterat

5

10

[blocks in formation]

8 Trichila vel trichilum pergula est ex vitibus aliave arbore pedamentis et jugis firmata, implicitis frondibus concamerata vel arcuata ad umbram faciendam, notiore voce hypampelos dicta. v. viros doctos ad h. 1. et Columell. x, 378. Similem compotationem sub umbraculo describi in Propert. iv, 8, 35 sqq. notavit Burmannus. Male in triclinia inciderunt nonnulli; etsi sic quoque Pompon. Sab. triclina pro triclinia. Etiam Ms. Helmstad. triclina umbrosis.

9 En et Manalio alii, et recte, sonat.

10 Pastoris more; immo in ore. 11 Defusa duo codd., et id malunt viri docti: nam agitur de vino e cado, majore vase, in minus defuso; non de vino in plura minora vasa diffuso.

12 Et strepitans legendum cum al. edd. strepitans in crepitans, trepidans, mutant viri docti, iidem hoc in illud mutaturi, si alterum reperissent: hujusmodi correctiones dudum ex re

Sunt etiam croceo violæ de flore corollæ ;
Sertaque purpurea lutea mista rosa;
Et quæ virgineo libata Achelois ab amne
Lilia vimineis attulit in calathis.
Sunt et caseoli, quos juncea fiscina siccat.
Sunt autumnali cerea pruna die;

15

Castaneæque nuces, et suave rubentia mala.

Est hic munda Ceres; est Amor; est Bromius.

20

Sunt et mora cruenta, et lentis uva racemis.
Est pendens junco coeruleus cucumis.
Est tuguri custos armatus falce saligna;
Sed non et vasto est inguine terribilis.
Huc Alibida veni: fessus jam sudat asellus:

NOTE

critica sublatæ et explosæ esse debebant; sunt enim nec magis ingeniosæ quam non fructuosæ.

13 Sunt et Cecropio juncta de flore corollæ tres codd. Unde Burmann. non indocte conjicit: Corycio junctæ de flore, vel Corycioque croco violæ de flore corolla. Mox v. 14 rosam in autumno adeoque certi generis, serioris proventus, narrari necesse est.

15. 16 Suavissimum distichon: Cernis nympham calatho afferentem potantibus lilia. Ecl. 11, 46 sqq. Nymphæ et Naiades formoso puero flores ferunt; sic h. 1. Nympha Achelois, h. fontana, amnicola, ut unam ex Naiadibus significet. Acheloum de aqua dici poëtis non infrequens. libata ab amne, humefacta, viola in ripa florens, quam adeo alluit unda. Miror Heinsii acumen : libata ab ore legentis. virgineum amnem suaviter dixit purum, pellucidum. Comparat fontes ingenuos Lucretii 1, 231 Wakefield. Nec ad Virginem aquam, quæ Romæ fuit,

recurram.

17 Scirpea Leid. et ed. Junt., et sirpea fiscina Ald., doctius utique ; ut juncea pro interpretamento sit.

22 Et pendens melius alii; et por

25

ro Ms. Helmstad. Et pendet. Tum junco pendet cucumis, quo alligatur stipiti, vel pedatur.

23 Et tugur etiam h. 1. alii melius. Sed totum distichon alienum ab h. 1. et aliunde illatum : quod ordo sententiarum et loci ratio satis docet.

25 Huc Alibida veni. Silenum interpretabantur: qui tamen a loco et re alienus esse videtur, quando quidem hic in vera vita versatur poëta. Asivida pro asinivehida ex Plauto huc inferre voluere, Heins. Scalig. et Gesner, de Silenis Tom. IV Commentatt. pag. 45. Turnebi (Adverss. XIII, 22) lectio: Huc ad liba veni, facilitate se commendat; sed parum ad sensum facit. Calybita e codd., quibus Helmstad. adde, jam probarunt Salmasius, qui videndus ad Hist. Aug. p. 491, et alii, intelligentes Gallum matris Deum vel Deæ Syriæ sacra circumvehentem; hunc eundem esse puta agyrtam, qui adeo plebeculam præstigiis suis tripudiisque inter cymbalorum tympanorumque strepitum delectat. cf. Apulei. lib. VII. Occurrunt et hi homines passim in anaglyphis antiquis: v. c. Cayl. Recueil T. 1, tab. 29. Calybe, vdio.

« PreviousContinue »