Page images
PDF
EPUB

Regia non Semele, non Inachis Acrisione,
Immitti expectant fulmine, et imbre, Jovem :
Cujus et ob raptum pulsi liquere Penates
Tarquinii patrios, filius atque pater;
Illo, quo primum dominatus Roma superbos
Mutavit placidis tempore Consulibus.

35

Multa, neque immeritis, donavit præmia alumnis ;
Præmia Messalis maxima Poplicolis.

40

Nam quid ego immensi memorem studia ista laboris ?

Horrida quid duræ tempora militiæ ?

Castra foro solitos, urbi præponere castra,

Tam procul hoc nato, tam procul hac patria?
Immoderata pati nunc frigora, nuncque calores?
Stertere vel dura posse super silice ?
Sæpe trucem adverso perlabi sidere Pontum?
Sæpe mare audendo vincere, sæpe hyemem?
Sæpe etiam densos immittere corpus in hostes;

45

NOTE

defensa quid sibi velit, non dixerunt viri docti; an quatenus certaminis lex intercedebat, ne proci eam conjugem ferrent; an fuit detenta? detinebatur enim certamine, quo minus proci ea potirentur. Mox Graia manus, juvenes proci. 31. generi, h. 1. pro proco: ut sæpe. vid. Burmann.

34 Expectant. Adversatur hoc orationis decursui. Esse debebat expectantes. Nec expectans satis accommodatum. Itaque præfero Scaligeri emendationem experta; ut sit: Semele et Danaë, expertæ, Jovem fulmine et imbre immitti évoкhTTEσ0αl, descendere, venire.

35 Cujus et ob, h. et illa non prior fama est, cujus etc.

41 Jam quid ego, cum Burmanno legendum; qui comparat Tibull. iv, 1, 82 sq. Transit autem non tam ad Messalæ, quam potius ad gentis Valeriæ, inprimisque Messalarum, virtutes bellicas prædicandas.

Delph. et Var. Clas.

44 Corruptus versus. Variæ medelæ apud Burmann. memorantur. Tam procul hoc natos scil. solo, vel Tam procul hinc Scaliger, Tam procul agnatis Salmasius, Tam procul a nato, Francius conjecit; neuter satis commode. In altero membro uterque: tam procul a patria. In priore autem ne illud quidem satis faciat, si Tam procul a natis legamus. Forte scriptum fuit: Tam procul, orbe alio: tam procul a patria. Orbem ita dici vulgatum est : sic orbis diversus, ultimus, longinquus et al.

48 Legebatur: Sæpe audendo mare. Cum Burmanno Broukhusianam illam, facilem et obviam, emendationem amplexus sum: Sæpe mare audendo. Cum ex uno tantum alterove Codice, qui superest, provenerint hæc carminą, mirum non est, vitia vel manifesta editiones constanter obsidere.

[blocks in formation]

Communem belli nec timuisse Deum?
Nunc celeres Afros, perituraque millia gentis,
Aurea nunc rapidi flumina adire Tagi?
Nunc aliam ex alia bellando quærere gentem?
Vincere et Oceani finibus ulterius?

Non nostrum est, inquam, tantas attingere laudes;
Quin ausim hoc etiam dicere, vix hominum est.
Ipsa, hæc ipsa ferent rerum monumenta per orbem;
Ipsa sibi egregium facta decus parient.

Nos ea, quæ tecum finxerunt carmina Divi,
Cynthius, et Musæ, Bacchus, et Aglaie.
*Si laudes aspirem, humili sed adire Camoena ;*
Si patrio Graios carmine adire sales
Possumus: optatis plus jam procedimus ipsis.
Hoc satis est, pingui nil mihi cum populo.

50 Communem belli Deum. Burmann. et sup. Ciris v. 359.

NOTE

conf.

51 Perituraque millia gentis. Saltem apposite legendum p. millia, gentes. Verum et hoc scabrum est. Sic quidem in Anthol. lib. 1 ep. 107 Memnon Producit gentis millia tetra suæ. Oudendorp. conj. perjuræque ultima gentis. Amplecterer, quo libri ducunt (etiam Ms. Helmstad. perjure m.), perjuræ; sed reliqua parum placent. Excidit, suspicor, nomen gentis: v. c. perituraque millia, Mauros vel Iberos. Nam in bello inter Cæsarem et Pompeium Messala loca illa adiisse videtur.

55 Non nostrum est, unquam bene emendat Burm. Non nostrum tantas inquam est, Ms. Helmst.

57 Ipsa, hæc ipsa ferent, scil. laudes illas; alias una ex emendationibus ibidem allatis amplectenda: seu Salmasii: Ipsa hæc se ipsa ferent, seu Heinsii Ipsa hunc, vel Sese hæc ipsa ferent, seu Oudendorpii: Sed te hæc ipsa ferent. şeu: Ipsa hæc te, ipsa fe

rent.

50

55

60

59-61 Non una hæc laborant corruptela. Priora transpositione sanare annixus est Burmannus. Equidem v. 60. 61 ejiciam : etsi etiam in 62 insolens est adire laudes alterius, assurgere velle ad eas, æmulari. Graii sales videntur esse de Cecropio sale vs. 14, Attico lepore accipiendi, qui Messalæ versibus latinis inerat. Sed sine libris frustra aliquid certæ et exploratæ opis expectatur. Apponam tantum varietatem lectionis ex Ald. pr. (et aliis vett., ut Ven. 1486) Si laudem aspirem, humiles sed adire Sirenas. Varie hoc tentant viri docti apud Burm. Docte, etsi vix vere, refinxit Scaliger: Si laudem Ascræ humilis, si Doridas heroinas, h. Hesio dum et μεγάλας ἠοίας. adire pro attingere. In Ms. Helmst. legebatur: Si laudem aspirarem, humilis sed audire cyrenas. Wernsdorf in Excurs, ad h. v. multum operæ posuit in aliqua loci constituendi ratione exputanda, et legit: Si laudem adspirante, humili sed adire Camena Possumus.

XII.

IN POMPEIUM MAGNUM VEL IN MITHRIDATEM.

Aspice, quem valido subnixum gloria regno

Altius et cœli sedibus extulerat,

Terrarum hic bello magnum concusserat orbem ;
Hic reges Asiæ fregerat et populos.

Hic grave servitium tibi, jam tibi, Roma, ferebat;
Cetera namque viri cuspide conciderant ;
Cum subito in medio rerum certamine præceps
Corruit, e patria pulsus in exilium..

XII.

NOTÆ

Disertum carmen, apertum planumque, sententiis verbisque gravibus. Anthol. Lat. lib. II, 123, p. 301. Sed, in quem scriptum illud sit, liquido non constat : etsi vix assequi licet, quo modo tantæ rerum conversionis, quæ hoc carmine narratur, auctor obscurus esse possit. Si ea colligas, quæ de magno hoc viro, de fortunæ fastigio dejecto, memorantur: nemo in historia Romana, sive ante sive post Virgilium occurrit, cui satis ea conveniant. Pompeius Magnus statim lectoris animo occurrit: in quo fortunæ vicissitudo et inconstantia etiam a poëtis notari solet, v. c. Petron. 123, et multis epigrammatibus in Anthol. Lat. lib. 11, 25 sqq., sed in eum parum proprie dici potest illud, quod e patria pulsus in exilium est. Dicendum igitur, scriptum esse carmen illo temporis intervallo, quo Pharsalia fugatus Ægyptum petierat, necdum de ejus cæde constabat: alioqui multo magis hæc commemoranda veniebat. Quod valido subnixus regno, quod servitium Roma parasse dicitur, non minus male me habent. Alter, in quem facile

5

incidas et Scaliger quoque incidit, Mithridates est, Ponti rex, in quem omnia egregie conveniunt, præter illud: e patria; debebat enim potius e regno pulsus in exilium dici. Debuit ergo Romano more dictum esse e patria pro ex regno. De Mithridate intelligendum esse, nuper iterum pronuntiavit Ruhnken. ad Vellei. 11, 18, 3, sed quomodo is e patria pulsus in exilium dici possit, non docuit. Argumentum addit e Cic. pro Murena 15 sumtum esse: unde etiam singulorum petenda sit explicatio. Sane ibi breviter exponuntur res Mithri datis regis: sententiarum poëtæ ves-tigia ac semina non video. Ad Alexandrum M. retulit Oudendorpius, ut e Burmann, disco: quod parum commode fieri videtur.

3 Terrore hic belli eleganter emendat Ruhnken. 1. c. nec tamen necesse. Pro magnum Magnus conj. Burmann., . ut sit Pompeius. In v. 2 malim: Altius heu c.

4 Fregerut, hic populos Cod. Voss. et ed. Ven. apud Burmann.

5 Hic grave servitium jamjam tibi, Voss. Cod. apud eundem.

Tale Deæ numen; tali mortalia nutu

Fallax momento temporis hora dedit.

XIII.

AD ANTONIUM MUSAM.

Quocumque ire ferunt variæ nos tempora vitæ,
Tangere quas terras, quosque videre homines:
Dispeream, si te fuerit mihi carior alter.

Alter enim quis te dulcior esse potest?

Cui Venus ante alios, Divi, Divumque sorores,
Cuncta, neque indigno, Musa, dedere bona;

10

5

Cuncta, quibus gaudet Phoebus, chorus ipseque Phoebi;
Doctior o quis te, Musa, fuisse potest?
O quis te in terris loquitur jucundior uno?
Clio nam certe candida non loquitur.
Quare illud satis est, si te permittis amari;
Non, contra ut sit amor mutuus inde mihi.

XIV.

IN OCTAVII MORTEM.

Quis Deus, Octavi, te nobis abstulit? an, quæ
Dicunt, an, nimio pocula dura mero?

NOTE

9. 10 Distichon viros doctos non videtur moratum esse; equidem non satis expedio. Quid enim est: dare mortalia? Forte: Tale Dea numen: pessum mortalia nutu-dedit: ut sit, pessum dare solet hora mortalia. Ruhnken. Hora premit legebat 1. c.

XIII..

Antonii Musæ, medici Augusti, nomen non obscurum est vel ex Sueton. Aug. 59. v. al. apud Burm., qui hoc poëmatium Anthol. Lat. inseruit lib. 11, ep. 124. Nunc ex hoc poëmatio, quod non alio, quam eo auctore, qui catalecta collegit, Virgilii esse fertur, hoc discimus, fuisse eum poëtæ ami

10

cissimum, omnibusque ingenii dotibus et artibus politissimum hominem. Hæc etsi admittas, artem tamen medicam in ceteris laudibus vix omittere potuisset auctor carminis. Ad rhetorem Musam, qui a Seneca in Controversiis aliquot locis memoratur, cum viro docto referre malim.

7 Phabi chorus ipseque Phœbus; refingebat Scalig. cum aliis.

10 Clio tam certe emendavit Casaub.

XIV.

Vid. in Anthol. Lat. lib. 11, Ep. 65. Claudit hoc epigramma agmen catalectorum, quæ Maroni vulgo tribuun

Vobis si culpa est bilis: sua quemque sequuntur
Fata; quod immeriti crimen habent cyathi?
Scripta quidem tua nos multum mirabimur, et te
Raptum, et Romanam flebimus historiam.
Sed tu nullus eris. Perversi, dicite, Manes,
Hunc superesse patri quæ fuit invidia?

XV.

P. VIRGILII MARONIS

[ocr errors][merged small]

Fragmenta ex Epistola, quam ad Augustum Cæsarem super Eneide sua scripsit.

Ego vero frequentes a te literas accipio. Et infra: De Ænea quidem meo, si, me Hercules, jam dignum auribus haberem tuis, libenter mitterem. Sed tantum inchoata res est; ut pæne vitio mentis tantum opus ingressus mihi videar: cum præsertim, ut scis, alia quoque studia ad id opus, multoque potiora, impertiar.

NOTE

tur. Quis hic Octavius sit, ignorari, eo magis mirationem facit, quod scriptis multis inclaruisse et historiam Romanam aggressus esse narratur v. 5. 6. Eum juvenem ante patrem inter pocula, cum excanduisset, repente mortuum esse ita, ut de causa mortis dubitatio esset, a poëta discimus, qui causam in iracundiam a mero avertere allaborat.

2 Pocula dura vix bene dicuntur; melius dira cum Oudendorpio, vel ducta cum Heinsio legas,

3 Vobis si culpa est bilis. Laborat caput versus. Cod. Voss. Vobiscum si est culpabili. Heins. Vobis sic culpa est bilis vel Haud necis in culpa est bilis. In promtu est multa comminisci: An magis in culpa est bilis? vel Fervida an in c. An tumida in c. Forte nihil horum; sed : Non culpa est illis; sua q. sed quis ullum præstet? Simplicitate ingeniose se commendat Jacobs nostri conj. Mortis si culpa est bilis; Animadverss. p. 318.

« PreviousContinue »