Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Nunc læde, nunc lacesse, si quicquam vales!

Et nomen ascribo tuum.

Cinæde Luci, an te reliquerunt opes?

Fameque genuini crepant?

Videbo habentem præter ignavos nihil

NOTE

colula porro lenior est medicina, quam ea, quam Scaliger adhibet toto versu transposito Movere lumbos nec dein, crocotulæ Prensis videbo alaribus?

24 Legendum cum Oudendorpio, Burmanno quoque suadente, Flavum prope et Tybrim te olentes nauticum vocare? (Lenius foret: Flavum et prope Tybrim) ut olentes nauticum sint nautæ, quos impurissimus homo præstolatur, ubi appulerint, ut eorum libidini serviat (probe est vitium edit. Scalig. pro, prope).

27 Exprobrat famem et egestatem, qua coactus adit culinas, h. loca in suburbiis, in quibus inopum funera et epulæ funebres habebantur : tum compita, in quibus Laribus Compitalibus et quidem ipso Compitalium die necesse est apponi solitas fuisse epulas, quas pauperes mox auferre solebant. Rem tamen aliunde declaratam nondum vidi.. Factum itaque idem, quod in cœna Hecates. v. 28 duces dedit Burmann. pro ducis. nec duces me in culinas? h. e.. non ego videbo te adeuntem.

[ocr errors]

35

quid gustum reficit: recte, sed quid porro salivatis aquis facimus? Nisi corruptela in aquis latet, ut forte: ut salivosis apris, salivam moventibus, scriptum fuerit: accipio de ipsa saliva. Repletus iis epulis ut (quomodo!) redis saliva etiamnum ex recordatione affluente!

31 Pantices de fartis seu farciminibus accipiunt Scaliger et hinc alii; nec male, cum æstuantes appellentur : ut farcimina distenta rumpi videantur. Proprie pantices sunt intestina, quibus ad edulia farta uti solent. Toup. ad Suid. in oɩoviáğew Tò. III, p. 134. Opp. Vol. 11, p. 168. ad obscenitatem refert nescio quam; nec intelligo quid tunc sit, solvis pantices. ·

[ocr errors]

32 Legendum haud dubie, cum Burmanno secundum Colvium ad Apulei. Olusque lambis suaviis, h. labiis.

35 Pro an fuisse suspicor en, et sine interrogatione lego.

[ocr errors]

37 Videbo te habere nihil præter fratres ignavos et patruum. 39. scissum ventrem, podicem, èn' aioxp1 de cinædo. 40. yovvoπaxhs Hesiodi 29 Salivosum Scaliger ait esse quic- Scut. 265. 266. Conf. Ovid. Met.

[ocr errors]

Fratres et iratum Jovem,

Scissumque ventrem, et herniosi patrui

Pedes inedia turgidos.

VI.

AD VENEREM.

Si mihi susceptum fuerit decurrere munus,
O Paphon, o sedes quæ colis Idalias,
Troius Æneas Romana per oppida digno

40

Jam tandem ut tecum carmine vectus eat:

Non ego thure modo, aut picta tua templa tabella Ornabo, et puris serta feram manibus:

5

Corniger hos aries humiles, et maxima taurus

Victima sacratos tinget honore focos: Marmoreusque tibi, Dea, versicoloribus alis, In morem picta stabit Amor pharetra. Adsis, o Cytherea! tuus te Cæsar Olympo, Et Surrentini littoris ora, vocat.

NOTE

VIII, 807. 808, pedibus ex atrophia tumentibus.

VI.

: Dulcissimum poëmation. Est votum pro suscepto Eneidis opere Veneri nuncupatum, seu, ut Scaliger ex conjectura ponit, suspensum pro templo Veneris Surrentinæ. Extat in Anthol. Lat. lib. 1 ep. 63 cum copiosa virorum doctorum illustratione: quam adeat qui volet.

1 Si mihi contigerit Æneidem absolvere: non modo thure et tabula votiva et sertis pietatem testatam faciam, verum sacro solenni facto et statua Cupidinis posita. 3. 4. Splendida rei species: invecta Venus cum Ænea, tanquam Dea curru, per Italiam tanquam triumpho, ob Æneidem absolutam.

10

5 Pacta ediderat Heins. 1. c,, quoniam picta redit v. 10.

7 Hos humiles focos jungendum, et cum Heinsio legendum sacrato. Nisi cum Burmanno emendare placet: Corniger haud aries humilis, sed maxima taurus Victima: quæ præfero.

9. 10 Habemus igitur et hic marmoreum signum coloribus additis, non tam in alis versicoloribus, quæ poëtice forte eo epitheto ornari poterant, sed in picta pharetra. Noli itaque mirari Dianam marmoream cothurnis puniceis Eclog. vII, 30. 31, nec ægre ferre, me de Maronis judi eio et gustu sculpturæ ac picturæ dubitasse ad lib. viii Æn.

11. 12 Tuus te Casar Olympo-vocat: non, puto, Julius Cæsar, Divus: ut is cœlo receptus Veneri supplicet: sanctorum more, qui in cœlo degunt.

VII.

RELICTIS ALIIS STUDIIS PHILOSOPHIAM EPICUREAM

AMPLECTITUR.

Ite hinc, inanes rhetorum manipli,
Inflata rore non Achaico turba,

Et vos, Sile, Albuti, Arquitique, Varroque,
Scholasticorum natio madens pingui;

NOTE

Sed Cæsar Augustus ipse invocat Venerem in Olympo degentem. Quatenus autem Surrentini littoris ora pro Eneide vota faciat, illustratum a viris doctis videre vellem. Villam Virgilium non longe a Nola in agro Campano habuisse, alio loco (in Donati Vita Virgilii s. 24) vidimus; littus igitur illud ad Craterem seu Sinum Campanum per promontorium Surrentinum, ad quod ea ora protenditur, declaravit. Potuit quoque in littore Surrentino Veneris fanum esse; et habebat forte in eadem ora prædium is, qui carmen hoc scripsit; facit enim ultimum hoc distichum, cum Cæsar ipse et ora Campaniæ pro felici Æneidis successu vota facere dicuntur, ut potius ab amico aliquo Maronis, quam ab ipso poëta, profectum illud judicem,

VII.

Sæpius editi et hi Scazontes extant in Anthol. Lat. Tom. 1, lib. 11, ep. 243, ubi vid. Burm. Comparandum est ex parte initium Ciris.

1 Curtior in fine versus est syllaba, et jam suppletus a viris doctis,manipli, ite: vel ite hinc.

2 Ros Achaicus, ut Cecropius ros, de eloquentia; seu rorem, quo cicada pascuntur, seu, quod malim, mel Atticum respici dixeris. Achaicus omnino pro Græco, et Græcanica eloquentia, turba in fine dudum emen

datum pro verba a viris doctis et recte receptum est a Burmanno ; turba rhetorum inflata rore, nequiter, ut alias, repleta, satiata, turgens, ubi de cibo vel potu agitur.

3 Versus varie tentatus. vid. Burmann. 1. c. Vossiana emendatio: Et vos, Elique Tarquitique Varroque, revocata scriptura ad nota nomina se commendans, metro repugnat in Æli, ut bene monuit Jo. Schrader. præf. Emendat. p. xxxiv. Si de priore syllaba in Stilo constaret, haberet hoc locum. Nec vero hi quoque versus de rhetoribus accipi possunt: quis enim Varronem inter rhetores relatum audivit? nec Scholastici h. 1. declamatores esse possunt: sed Grammaticos memorare nunc videtur, homines in sermonis ratione et antiquí. tate illustranda occupatos. Ex eo genere Varro fuit, ejusque præceptor L. Elius Stilo (v. Gell. 1, 18. xvI, 8), Varro autem senex Virgilii juventam attigit: mortuus enim est u. c. 726, quo Virgilius a. XLIII agebat. L. Tarquitius libro de disciplina Etrusca et Ostentario claruit. Videtur idem verba ejus disciplinæ explicuisse aut alias Grammaticæ partes attigisse.

4 Si Virgilii esset hoc vere poëmation, antiquissima forte hæc esset vocis, Scholasticorum, auctoritas. madens pingui. Dictum rò pingue, pro adipe, omento, adeoque de stupore ingenii, madere autem pro obductum

Ite hinc, inanis cymbalon juventutis ;
Tuque, o mearum cura, Sexte, curarum,
Vale, Sabine; jam valete formosi.
Nos ad beatos vela mittimus portus,
Magni petentes docta dicta Syronis,
Vitamque ab omni vindicabimus cura.

5

10

Ite hinc, Camoenæ! vos quoque limite sævæ,* Dulces Camoenæ; nam fatebimur verum,

Dulces fuistis. Et tamen meas chartas
Revisitote; sed pudenter, et raro.

VIII.

DE SABINO PARODIA CATULLIANA.

Sabinus ille, quem videtis, hospites,

esse, adeoque, perfusum, imbutum.

NOTE

5 Notum est nomen Apioni Grammatico a Tiberio Cæsare inditum, cum eum cymbalum mundi appellaret, quod ad juvenum aures loquaciter et inaniter streperet. Itaque inanis juventutis vix bene legitur; sed aut inane cymbalon, aut cum Burmanno, Ite hine, inanes, corrigendum. Ait igitur omnino, se rhetores et grammaticos valere jubere.

6 Heinsius castigavit feliciter: Tuque, o mearum cura, Sexte, Musarum. Quis hic Sext. Sabinus fuerit, nunc ignoratur.

7. Formosi. Si verum est, in puerorum amorem proniorem fuisse Maronem, lectio non adeo abhorrens est. Burmann. conj. famosi, fumosi.

8 Nos ad beatos vela mittimus portus. Non ut Athenas naviget: sed ut ad philosophiam se conferre dicat, quæ sapienti pro portu est et securitatem tranquillitatemque affert. Audivit autem Maro Syronem Romæ. Est autem vela mittere h. 1. quod solennius tendere, pandere. Ex vñas

Téμrew dictum mittere navem, et nunc vela, putabimus? Sane et Ovid. ex P. IV, 14, 9 In medias Syrtes, medium mea vela Charybdin Mittite: præsenti dum careamus humo.

9 Scironis. Immo vero Syronis.

11 Corruptus versus: Varias tentatas medelas vide ap. Burmann. 1. c., quarum nulla satis facit. Antiqua scriptura: Ite hinc Camœnæ vos limite sene vel limite seve, vel sævæ, et expletum nam nos quoque, vel vos quoque. Latet, suspicor, exquisitius Musarum epitheton, et in seve, Dira. Ad ductum literarum foret: Ite hinc Camonæ, voce mellita Diva; Dulces Camana.

[ocr errors][merged small][merged small]

Ait fuisse mulio celerrimus;
Neque ullius volantis impetum cisi
Nequisse præterire: sive Mantuam
Opus foret volare, sive Brixiam.

Neque hoc negat Tryphonis æmuli domus
Negare nobilem, insulamve coeruli :

NOTE

triumphantis currum ductus est; cum adolevisset, quæstum sibi ægre paravit, ac sordide invenit comparandis mulis ac vehiculis, quæ magistratibus, qui sortiti provincias forent, præbenda publice conduxisset; in isto quæstu notus esse cœpit C. Cæsari et cum eo profectus est in Gallias: huic cum commeatus aliarumque necessitatum bellicarum curam egisset et pro eo, quem nos bellica rei commissarium (novimus hoc hominum genus) appellare solemus, fuisset, mox in amicitiam Cæsaris, inde in amplissimum ordinem pervenit, Tribunus pl., Prætor, tandem Pontifex, Consul quoque a. v. c. 711 creatus est. Idem Syriam regendam accepit et de Parthis primus omnium triumphavit. Narrat hæc et alia Gell. xv, 4. adde Plin. VII, Sect. 44. Bellis civilibus cum ad Antonii partes transiisset, multorum sale fuit perfrictus. Celebratum in eum est epigramma: Concurrite omnes augures, haruspices: Portentum inusitatum conflatum est recens: Nam mulos qui fricabat, Consul factus est.

Virulentum hoc alterum in eum hominem epigramma an a Marone profectum sit, graviorem auctorem, quam eum, qui Catalecta collegit, non habemus. Mihi quidem res est prorsus improbabilis, hominem ad generosos sensus et epicam gravitatem assurgentem, ingenio tam liberali, moribus candidi et ingenua indole a natura instructum, tantam infamiam aliis inurere et conspurcando alios probris sui ipsius vitæ integritatem

5

et humanitatem suspectam facere : qua si quis vel leviter imbutam habet mentem, abhorret ab ista truculentia et atrocitate. Improbos odit optimus quisque ; non exercet in eos carnificinam. Epigramma Catulli in Phaselum (epigr. 1v), quod comparent studiosi necesse est, parodia expressum esse, obvia res est. Interpretes, acumen horum Iamborum in singulis versibus illustrare contenti, de summa carminis nil monuerunt. Scilicet solebant Consules pro æde Castoris sedere: ita sedens pro æde Castoris Antonius Phil. III, 11; nec mirum, cum in eadem æde sæpe Senatus haberetur: Verr. 1, 49 extr. At ante eandem ædem multæ erant statuæ : vide v. c. Cic. Phil. vI, 5. Fingit igitur apud animum poëta, Ventidium, et quidem Consulem, ut ex vss. 23. 24. 25 intelligas, in sella curuli pro Castoris æde sedentem, tanquam statuam esse dedicatam titulo hoc apposito. Quod Sabinum appellat, potest cum aliis de causis factum esse, tum quod Picentes Sabinis vicini sunt.

2 Ait fuisse: tanquam pro titulo statuæ hæc sunt perscripta.

3 Neque ullius volantis impetum cisi Nequisse præterire: nullius, licet celerrimi cisii, cursum potuisse præterire vel superare cisium mulionis hujus. Cisium genus vehiculi levioris binis rotis instructi: vid. Burm. ad h. 1. neque nequisse pro non potuisse, ut interdum fit. Græco more.

6.7 Legendum cum Is, Vossio: Et

« PreviousContinue »