Page images
PDF
EPUB

P. VIRGILII MARONIS

CATALECTA.

1.

AD TUCCAM.

DELIA, Tucca, tibi venit; sed sæpe videre
Non licet: occulitur limine clausa viri.
Delia sæpe tibi, non venit adhuc mihi: namque
Si occulitur, longe est, tangere quod nequeas.

I.

NOTE

Delia, Tucca, tibi venit. Extat Anthol. Lat. lib. III, 250, editum jam ante in vet. Poët. Catalect. p. 153 (ad cale. Petron. ed. Patisson.) et a Scaligero. Nec alia fides vel auctoritas est, qua Virgilio tribuitur. Delia ex Scaligeri emendatione receptum est, cum legatur de qua, T. Idem Scaliger Epigramma hoc salsissimum et argutissimum appellat, et interpretationem subjicit, in qua tamen argutias illas vix expisceris. Fugit nos causa et occasio; quam equidem suspicor fuisse hanc: Est servus aliquis vel libertus aut alius puellæ perductor, qui eam venire

nuntiat. Illa tamen, surgit quidem et exire domo tentat, sed clausæ a marito fores exire vetant. Apud Tibull. 1, 9, 43 Sæpe insperanti venit tibi munere nostro (puella tua) Et latuit clausas post adoperta fores; ubi tamen latet puella pone fores per lusum. Nil igitur juvat amatorem, quod sibi dictum accipit, illam venire. Suspicatur tamen illum ipsum hominem, forte ex collibertis puellæ, interea illius amore potitum: I, ergo, subjicit, et nuntia marito, eam rediisse. Ita excidisse videtur acumen in extremo versu: cui rediit. "Delia, Tucca, tibi venit." (sunt perductoris verba: cui respondet Tucca): sed

P. VIRGILII MARONIS CATALECTA.

Venerit aut tibi; sed jam jam mihi nuntius iste Quid prodest? illi dicito, quæ rediit.

II.

IN C. ANNIUM CIMBRUM RHETOREM.

Corinthiorum amator iste verborum,
Iste iste rhetor! Namque quatenus totus

NOTE

sæpe videre Non licet; occulitur limine clausa viri. Delia sæpe tibi, (nuntias sæpe eam venisse; a te nuntiatur venisse) non venit adhuc mihi; (nondum eam teneo amplexu) namque Si occulitur: longe est, tangere quod nequeas. Venerit illa tibi. (Fac nuntiari a te, eam venisse.) Sed jam mihi nuntius iste Quid prodest? illi dicito, cui rediit: h. ei, cui ejus reditus jucunditatem attulit; ei, qui eam tenuit -In sæpe corruptela latet, forte nominis, v. c. Sexte, Seie, aut saltem compellatio, ut: stulte; ponamus fuisse, scave, vel sæve. Nisi contendas, sæpe Tuccæ idem hoc nuntiatum

esse.

Mox Venerit at pro aut, emendabat Burmannus Sec., at latebat vitium in jam jam. In fine illi, cui rediit, ad quem rediit, dicito eam venisse ei, in cujus amplexus illa venit. In Cephalæ Anthologia Misc. Lips. Vol. IX, pag. 476 epigramma est similis coloris : Αὔριον ἀθρήσω, σε τὰ δ ̓ οὔποτε γίνεται ἡμῖν. — Ὄψομαι εσπερίη σε (ut pro ἑσπερίην emendatum est a Toupio Cur. noviss. in Suid. p. 12). Legitur illud punc in Analectis. To. 1, p. 111. Jacobs To. III, p. 81. Similis color passim est in aliis poëmatibus, ut Anal. III, . p. 158 Incert. xxxv. cf. To. II Stratonis XLIII, p. 369.

II.

Celebre inter eruditos viros epigramma, a Quintiliano servatum Inst.

[ocr errors]

1523 5

Or. VIII, 3, 28, qui expresse Virgilii esse ait; et inter Maronis catalecta illud refert Ausonius in Monosyllab. (Idyll. XII Technopægnion: Grammaticomastix v. 5-7). Lepor, qui ei inest, magna ex parte ad nostros sensus periit; nec sine longa disputatione accurata crisis aut interpretatio institui potest. Fecit etiam otium nobis hac in re Burmannus Sec., qui hoc carmen Anthol. Lat. Tom. 1, lib. 11, 242 exhibuit commentariis et suis et aliorum instructum: super aliis ad Interpretes Quintiliani et Ausonii, tum ad Sam. Petit. Miscell. III, 9 remittit. Ut paucis igitur defungamur: scriptum est epigramma in C. Annium Cimbrum Rhetorem, qui fratrem veneno sustulerat: idem malus rhetor, qui aut, quod in Gallia natus et in Britannia forte artem professus erat, verba barbaro more et soloco pronuntiabat, aut insolentia et barbara verba tanquam glossas affectabat Quintilianus tamen de vetustorum verborum affectatione agit eo loco, quo versus hos commemorat: ut adeo omnis adhuc hujus carminis interpretatio parum tuta mihi esse videatur). Dicit igitur poëta, his ipsis vel barbare pronunti, atis vel exoticis et barbaris verbis eum, tanquam veneno, fratrem ne. casse. De lectione, admodum in multis incerta, videndi sunt iidem viri docti. Ut tamen aliquid apponam, quod lectorem in sententia assequen

Thucydides tyrannus Atticæ febris,

Tau Gallicum spinæ ipsemet male illisit, Ista omnia, ista verba miscuit fratri.

III.

IN NOCTUINUM.

Socer, beate nec tibi nec alteri,
Generque Noctuine, putidum caput,
Tuone nunc puella talis, heu tuo

NOTE

da juvare possit, hæc addam. Corinthia verba (nam hæc tenenda cum Burmanno statuo, donec verum repertum fuerit: natæ sunt forte corruptelæ ex vitiosa scriptura Chorynthiorum), sunt mollia, fracta, calami, strata: a luxu Corinthiorum. Inest autem simul ironiæ genus verbis. Thucydides tyrannus Atticæ febris esset, qui dominatur in frigore illo Atticismi affectati. Sed melior lectio : Thucydides Britannus. Tum pro febris Atticæ, TOû 'Attikioμoû, præstat conjectura virorum doctorum: Attice febris, h. 'ATTIKh Attica. Versus quartus debet nomina exhibere vel barbara vel affectate aut barbare enuntiata. Amplectenda itaque hactenus aut Scaligeri lectio: Tau Gallicum, min ipsum et al, ei illisit: in eodem mortario venena illa satis nota: taurinum sanguinem, minium et allium, trivit, ut fratri misceret; ridicule igitur decurtabat ille, quoties declamabat, verba, taur, pro tauro, min pro minio, al pro allio; aut Petiti emendatio, qui Græca substituit: Tau Gallicum (h. Gallorum ille pessimus), μìv, ifòv et åλ' ei intrivit: ut hæc e glossis obscuris petita sint vocabula, quæ ille pro stellulis suis declamationibus græce habitis inserere solebat. Est autem ipòs ex Thuriorum glossa, kiσods, hedera, &

5

pro &λs, Cypriis pro vino dicta: ur pro avròv (hoc omnium minime probabiliter), ut adeo vino hedera nigra misto inebriatum sustulerit fratrem Cimber. Sed, ut paulo ante diximus, antiquata verba latere arbitramur, ejusmodi forte, quæ propius ad sonum medicaminum accedebant.

III.

Vid. Anthol. Lat. T. 1, lib. 11, Ep. 244. Quo jure hi et sequentes Iambi Virgilio tribuantur, non dicam; nisi forte pro firmamento hoc est, quod Marius Victorinus Virgilium in quodam epigrammate iambico ter Thalassio repetisse narrat: id autem factum extr. bujus carm. versu. Tribu untur ei in antiquis catalectorum editionibus. Catullo tamen Fruterius, Calvo, idque magis sagaciter, Vossius tribuit. vid. Burmann, 1. c. Ceterum fugit nos etiam hujus epigrammatis causa et occasio, adeoque etiam ejus lepos et acumen. Nisi forte hoc fuit: Noctuinus ducit Atilii filiam, hominis vinolenti, qui bona' sua omnia consumserat, quemque gener secum habiturus erat: cum exitio adeo et suo et novæ nuptæ. Certe in Noctuinum et ipsum, putidum caput, odiosum hominem, videtur aliquid inclementius dicere velle.

Stupore pressa, rus abibit? Hei mihi!
Ut ille versus usquequaque pertinet;
Gener socerque, perdidistis omnia.

IV.

IN EUNDEM.

Superbe Noctuine, putidum caput,
Datur tibi puella, quam petis, datur;
Datur, superbe Noctuine, quam petis.
Sed, o superbe Noctuine, non vides
Duas habere filias Atilium,
Duas, et hanc, et alteram, tibi dari.
Adeste nunc, adeste, ducit, ut decet,
Superbus, ecce, Noctuinus herneam.
Thalassio! Thalassio! Thalassio!

V.

IN LUCIUM.

Jacere me, quod alta non possim, putas,

NOTE

4 Stupore pressa; tua stultitia oppressa. rus abibit, in rus abducetur, forte quod maritus soceri vinolentia ære alieno obrutus in urbe durare nequit.

5 Ille versus ; ex noto epigr. Catulli XXVII in Cæsarem, sed alio sensu : nunc uterque bona sua abliguriisse dicuntur.

IV.

Conjungit hoc cum antecedente Fruterius; vix bene. Collocandum quoque existimo ante superius car

men.

5 Lusus videtur in hoc latere : quod hernea, vel hirnea, quæ vasis potorii genus est, pro ipso patre vinolento ponitur, et genero pro altera conjuge et filia Atilii assignatur.

5

5

Nam, ne ipsam conjugem bibacem fuisse credamus, vetat superius epigramma. Herniam autem legere ac herniosum socerum intelligere si velis, acumen frustra quæras.

V.

Catullo potius quam Virgilio dignum carmen, Archilochi metro et felle exaratum, et genuinum licentia Iambicæ exemplum, in Lucium quendam cinædum, qui eum opprobrio lacessiverat, quod attenuato per Vene. rem et libidinem corpore fractisque viribus militare amplius non posset (hoc enim est, jacere) poëta. Hoc amolitur a se poëta, recriminando pueritia impudicitiam, moxque abli. gurito patrimonio egestatem ac sordes. Extat in Anthol. Lat. Lib. 11

Ut ante, vectari freta;

Nec ferre durum frigus, aut æstum pati,

Neque arma victoris sequi.

Valent, valent mihi ira et antiquus furor,
Et lingua, qua adsim tibi.

Et prostitutæ turpe contubernium

Sororis. O quid me incitas?

Quid, impudice, et improbande Cæsari?

Sed furta dicantur tua,

Et heluato sera patrimonio

In fratre parsimonia;

5

10

Udæque per somnum nates;

Vel acta puero cum viris convivia,

Et inscio repente clamatum super,

Thalassio, Thalassio.

Quid palluisti, fœmina? an joci dolent?

An facta cognoscis tua?

Non me vocabis pulchra per Cotyttia

Ad feriatos fascinos:

Nec dein movere lumbos in crocotulam

Prensis videbo altaribus;

Flavum prope Tybrim et olentes nauticum

NOTE

Epigr. 246, ad quam lectores remittimus, qui lautiores dapes desiderant : nos apponemus tantum, quod satis sit, De fame genuini crepent.

2 Vectari freta; ut ire, currere mare, pro per mare.

6 Qua adsim tibi. Versui fulcrum deest. Optime Oudendorpius: qua jam adsim tibi. Adesse, cum notione infesti et hostilis animi; ut alias addi, apponi. conf. ad Cirim 532.

7 Novam versus orditur sententiam: experitur scilicet nunc poëta, quid furor et lingua maledica valeat. Itaque Ei cum Scriverio, vel Hei, legendum.

10 Si legendum cum eodem. Quid? si furta dicentur tua?

15

20

15 Impurus homo muliebria passus tanquam pro nupta habitus, cui so lenne illud acclamaretur. Hinc idem mox appellatus fœmina.

19 Melius sequentia interrogando efferuntur. Exprobrat ei fæda ado. lescentiæ flagitia. In sacris Cotyttiis (erant ea ex initiis a Thracibus acceptis. v. Strab. x, p. 721 B., qui classicus locus) Veneri ab impudicis hominibus habitis ponipa fascinos gestatos esse, probabile fit: ergo feriatus pro, festus, dictum videtur.

21. 22 Scaliger præclare emendavit: alaribus, ut πrepúуia sint alæ vestis crocotæ, quas ille muliebriter vestitus et muliebriter saltans, adducit, ne saltantem impediant. in cro

« PreviousContinue »