Page images
PDF
EPUB

Et pedibus teneris ungues confixit acutos.
Et tamen hoc demum miseræ succurrere pacto
Vix fuerat placida Neptuni conjuge dignum.
Nunquam illam posthac oculi videre suorum
Purpureas flavo retinentem vertice vittas;
Non thalamus Tyrio fragrans accepit amomo,
Nullæ illam sedes. Quid jam cum sedibus illi ?
Quæ simul ut sese.cano de gurgite velox
Cum sonitu ad coelum stridentibus extulit alis,
Et multum late dispersit in æquore rorem ;
Infelix virgo nequicquam a morte recepta
Incultum solis in rupibus exigit ævum,
Rupibus, et scopulis, et littoribus desertis.

510

515

Nec tamen hoc iterum pœna sine; namque Deum rex, 520

[ocr errors]

confixit ungues pedibus, h. fixit junctim cute agglutinata; non ut digitis disjunctis olim pedes erant. Ut tabulas configi inter se Cato dixit. Alias malim infixit, vel affixit, quod Ms. Helmst. habebat cum Ms. Basil. Porro Crura nova macie subduxit citat Salmas. ad Solin. p. 287. At obductus cortex et similia ap. Ovid. et al.-508. Attamen legit Loënsis. Qui hic sequuntur ad vs. 513 sex versus iterum ex meo judicio mali versificatoris sunt in margine alicujus libri ascripti et perperam recepti. Tulerat quidem Amphitrite opem puellæ : sed vix dignum Dea, ut ei succurreret hoc pacto; non enim puellam posthac propinqui nuptam viro viderunt. Sententia insititia et puerilis, verba partim ex trivio et parum propria. Suus cujusque sensus rem, puto, declarat.-511. salvo Ven. 1484, Junt. Ascens. retinentem facile erat cum meliore permutare. Sed adumbravit is, qui ascripsit, versum Catulli LXIII, 63 Ariadne Theseum fugientem prospicit, Non flavo retinens subtilem vertice mitram. At ibi aliter res se habet.-512. Hæc jam persecutus erat sup. vs. 438. Pro Tyrio, Syrio arbitror, ex poëtarum more fuisse.-513. Nulla illam sedes ed. Scalig. Mox Quid enim jam sedibus illis communis edd., etiam Aldinarum, est lectio: ut substituatur: opus est. Quis primus mutarit, ut in Heins. et Burm. legitur, ignoro. Heins. in schedis malit: Quid enim eum sedibus illi? Totus tamen versus non minus inficetus est quam ante erat. -516. in æquora melius Ms. Helmstad. lato em. Heins., perperam. Ge. iv, 430 Ibat; eum (Proteum) vasti circum gens humida ponti Exultans rorem late dispersit aquarum.-517. a morte recepta conj. vir doctus Misc. Obss. Vol. iv, p. 332, atqui hoc idem jam in Ald. tert., unde a recepi.-519. Rupibus. In hoc vero versu manifesta est inepti versificatoris manus.-520. Nec tamen

NOTE

514 sqq. Elegans locus et sensibus rem subjiciens graphice, Et multum late dispersit in æquore rorem, ut solent aves madefactas alas concutere. nequicquam recepta, servata, a morte. Præstat, puto, hoc, quam ut mortem

receperit, subierit; id quod factum
non est;
mutatur enim in avem.
avum incultum; vitam asperam et
horridam.

520 Nunc Jupiter, indignatus, filia scelerata in avem mutata, parentem

Omnia qui imperio terrarum millia versat,
Commotus talem ad superos volitare puellam,
Cum pater extinctus cæca sub nocte lateret,
flli pro pietate sua (nam sæpe tepenti
Sanguine taurorum supplex resperserat aras:
Sæpe Deum largo decorarat munere sedes)
Reddidit optatam mutato corpore vitam,
Fecit et in terris Haliæetus ales ut esset.

525

Quippe aquilis semper gaudet Deus ille coruscus.
Huic vero miseræ, quoniam damnata Deorum
Judicio natique et conjugis ante fuisset,
Infesti apposuitque odium crudele parentis.

530

Namque, ut in ætherio signorum munere præstans,

hoc ipsum vet. edit. ap. Loënsem.-521. Omnia qui imperio terrarum millia versat. Etiam hic versus a monacho excusus putandus. Pie quidem, sed non latine, dictum: Deum versare imperio omnia millia terrarum, h. e. animantium per terras; nam de infinitis terrarum orbibus nemo illa ætate cogitavit ; et tamen in promtu erat versum refingere : Qui maria imperio et terras ac sidera versat. Heins. conj. Omnia qui imperio rerum mortalia versat. In schedis Wolfii pro millia substituebatur munia: nescio quo sensu.-524. 525. Variant edd. vett. primum in tepenti: quod omnes Aldinæ exhibent. At Ven. 1484 videmus: quod et Ms. Helmst. cum Ms. Basil. habebat; ceteræ vett. nitentum: latere in utroque bidentum sagaciter odoratur Scaliger; sed docere de. bebat bidentem taurum usquam veteribus dictum. Præferam nitentum: ut sæpe victima, v. c. Æn. 111, 20. Heins. legit litantum. Ovid. victima nulla litat. Martial. x, 73 Victima casa litat. Et remittit ad Salmas. ad Solin, Enimvero de vi vocis nemo dubitet.-525. Vett. edd. respexerat, et auras.→→ 528. Helicone sales ut esset Ms. Helmst.-529. Hic versus iterum ab interpolatore insitus videtur. Jovem Deum coruscum vix bonus poëta dicat. Alii, ut Ascens. et Junt., coruscis. Sed aquilas coruscas nemo noverit, nisi esse dicas, quæ fulmen coruscans unguibus portant. Ita et Heins. accipit.-530. 531. 532. Vix hæc satis sana: certe, causa adjecta qualis sit, non satis licet assequi: infestum facit Scyllæ patrem haliæetum Jupiter, quoniam damnata Deorum judicio natique et conjugis ante fuisset. An Minos idem Jovis natus et Scyllæ conjux? Scaliger quidem natum Apollinem vel Minoëm, conjugem Junonem interpretatur. Putabam scribendum esse: Judicio, patrisque et conjugis, scil. Nisi et Minois; et versu antec. cum jam vel quamvis. In edd. nullum auxilium. Indicio vett., ut Ald. pr. jam nata pro damnata vet, edd. et Ald. pr. cum Ms. Helmst. Tum 532 apposuit sine copula haud dubie legendum: Huic vero miseræ... Infesti apposuit odium crudele parentis. Apponere, ut addere, in Virgilio vidimus. conf. ad Æn. vi, 90. Scaliger malebat opposuit: quod non probandum.-533. Jamque utinam atherio Ven. 1484 cum Ms. Basil. NOTE

interea miserum apud Inferos degere, revocavit eum in vitam et pariter avem fecit; sed Ciri infestam, tanquam ad pœnam a filia exigendam.

533 sqq. Arguta etiam hæc est comparatio. Mutuo se persequuntur fugiuntque ciris et haliæetus aves, quemadmodum duo sidera Scorpius

Unum quem duplici stellarum sidere vidi,
Scorpius alternis clarum fugat Oriona;
Sic inter sese tristis Haliæetus iras,
Et Ciris, memori servant ad sæcula fato.
Quacumque illa levem fugiens secat æthera pennis,
Ecce inimicus atrox magno stridore per auras
Insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras,
Illa levem fugiens raptim secat æthera pennis.

535

540

Jam veluti ætherio Junt. et al. Namque ut in ætherio Aldinæ debemus. signorum munus obscure dictum: accipio pro spectaculo. Jo. Schrader. emend. lumine: ut in Catull. 66, 59 in vario lumine cæli. præstant vitium edd. nonnullarum e vulgo. Scorpius dicitur præstans inter cetera sidera, non male, si Antarem in eo cogites.-534. quam duplici Ven. antiqua, et in fine viri: vitiose. Est sane scabra hujus versus oratio, etsi sententia expedita: nam, ut ad Ge. 1, 33 vidimus, in sphæra veterum Libræ locum unus Scorpius occupabat. Hygin. Astron. 11, 26 Scorpius propter magnitudinem membrorum in duo signa dividitur, quorum unius effigiem nostri Libram dixerunt. Est igitur Scorpius, quem unum vidi duplici sidere stellarum habentem, occupantem situm binorum signorum: sidus stellarum pro sidere simpliciter. Suspicabar stellatum duplici sidere, h. ornatum stellis duorum siderum. Sicque vidi mox expressum in ed. Junt.-535. Legebatur in Heinsianis fugit, prave. vid. Not. ad h. v. Legendum est, quod jam Aldina habet, fugat: nam Orione occidente oritur Scorpius. Edd. vett. clarum (Norimb. clarium) fugiant Orionem. Junt. clarum fugit Orionem; eadem vitiose alterius; unde Artemius inscite Loënsis comminiscebatur. Sed emendate jam editum ab Asulano in Aldina nostra alternis clarum fugat Oriona. fugat Orionem Ms. Basil.-536. Male edd. vett. Haliætus in iras. Est åλialETOS. Forte etiam Haliaetos maluit poëta scribere, ut docti poëtæ solent. Mox memori fato, fere ut Æn. 1 memorem Junonis iram dixit, passive. servans Ms. Basil.-538. fugiens in athera Ms. Basil. Forte init athera ait Heins., vel fugiens nat in æthere. Perperam et sine causa in vitio pessimi libri hærens.-539. Versus seqq. extant Ge. 1, 406 sqq.-541. rapidis secat athera pennis malebat Drakenb. ad Silium 11, 513. Ita quoque in nonnullis libris scriptum in Ge. I, 409, nec tamen poëtæ semper ad eandem formulam retrahendi sunt.

NOTE

ét Orion ortu et occasu se fugere sequique videntur. Quoties enim Orion occidit, altera ex parte Scorpius exoritur, ut ex sphæræ tractatione discere quisque potest. Idque etiam Aratus docet vss. 304. 306.309. Versa res a priscis hominibus in fabulam, ut Orioni Scorpium immissum narrarent. cf. Hygin. Astron. 11, 26 Itaque constitutum, ut, cum Scorpius oriatur, Orion occidat, et lib. III, 33 hunc (Orionem) spectantem ad occasum et occidentem exorta Scorpionis posteriori

parte. Paulo diversa ratione ductum vidimus poëticum phantasma ab situ et ea specie, quam in sphæra cœlesti duo sidera oculis objiciunt: quo modo Pleias Piscem fugere dicta Ge. IV, 237, quod mihi illo loco molestiam facere non debebat: est enim res satis frequens. Iterum alio modo de Ursa Aratus effinxit illud: "H" αὐτοῦ στρέφεται καὶ ῥ ̓ Ωρίωνα δοκεύει : nam eadem tantum linea ex adverso moventur et Ursa et Orion.

PROCEMIUM

IN

CATALECTA.

MARONEM Catalecta, h. e. in numerum relata, conscripta, collecta carmina, xaтáλextα ëñŋ, vel Catalecton, scil. libellum, scripsisse, pervulgata res est; eaque credita non modo librariorum fide, qui Virgilii nomini plura ascripsere temere, quoniam ad calcem codicum Virgilii poëmatia modo hæc modo illa, prout spatium, quod vacabat, caperet, appicta videbant; verum et Grammaticorum auctoritate, Pseudodonati in Vita Virgilii §. 28, et Pseudoservii ad Æn. I pr. Nam, neutrum locum ab antiquo aliquo Grammatico profectum esse, multa manifeste produnt; et, quam levis hominum fides sit, etiam hoc arguit, quod alia poëmatia Virgilio tribuunt, quæ ejus non esse liquido constat. Nam priore loco: Poëticam puer auspicatus, in Balistam—Deinde Catalecton et Moretum, et Priapeia, et Epigrammata et Diras et Culicem, cum esset annorum quindecim. Altero autem: Scripsit autem septem sive octo libros hos: Cirinam, Etnam, Culicem, Priapeia, Catalecton, Epigrammata, Copam, Diras. Est tamen antiquior, eaque gravior, auctoritas Ausonii in Technopægnio: Dic quid significent Catalecta Maronis? Ergo jam sæculo IV tales Catalecton libelli

extitere; (v. sup. Prooem. in Culicem) et Epigramma Virgilii (quod inf. Epigr. II est) memoratum jam est Quintiliano Instit. Or. vIII, 3, 27. 28. Etsi ergo nomen serius accessit, antiqua tamen fama nonnulla saltem carmina brevia habita fuisse Virgiliana credere licet.

In libris scriptis et prelo expressis antiquioribus subjiciuntur ea plerumque Priapeis, ideoque in aliis, in quibus post Cirim aut alio loco collocantur, adhæsere in fronte nonnulla ex Priapeis. Porro omnia hæc poëmatia in iisdem vetustioribus continua scriptura, tanquam unicum carmen, exarantur, et quidem fœdis vitiis contaminatissima.

Cum Carmina hæc suis jam locis Anthologiæ Latina Burmanni Secundi inserta essent, nolui actum agere et variam lectionem, seu potius corruptelas ascribere. Itaque ea tantum commemoravi, quæ a viro doctissimo plerumque relicta videbam, ut sententiam versuum accuratiore interpretatione constituerem. Atque hæc una res tolerabilem mihi operam reddere potuit, quam in hac operis parte posui; nam in his probris virulentis, criminibus, maledictis, quidnam sit, quod bonam mentem ingenui hominis delectare possit, equidem haud video; videant illi, quibus natura hoc dedit, ut ex aliorum probris ipsi crescere sibi videantur.

Delph. et Var. Clas.

Virg.

15 D

« PreviousContinue »