Page images
PDF
EPUB

Vinctane tam magni tranabo gurgitis undas?
Vincta tot assiduas pendebo ex ordine luces?
Non equidem me alio possum contendere dignam
Supplicio: quod sic patriam carosque Penates
Hostibus immitique addixi ignara tyranno.
Verum esto. Hæc, Minos, illos scelerata putavi,
Si nostra ante aliquis nudasset foedera casus,
Facturos, quorum direptis moenibus urbis,
O ego crudelis, flamma delubra petivi :
Te vero victore, prius vel sidera cursus
Mutatura suos, quam te mihi talia capta
Facturum metui. Jam jam scelus omnia vincit.
Ten' ego plus patrio dilexi perdita regno?
Ten' ego? nec mirum, vultu decepta puella

Ut vidi, ut perii! ut me malus abstulit error!
Non equidem ex isto speravi corpore posse
Tale malum nasci: forma, vel sidere fallor.

420

425

430

jux Vinctane jam magni tranabo gurgitis undas?-417. Victa vett. edd. ante. Aldinam, ex more. assidua etiam Ven. Norimb.-418. Noli refingere: Non equidem me non possum contendere dignam Supplicio: Non possum contendere, me non dignam esse supplicio; merui vero. Sententia enim sic instructa: Non equidem possum contendere, dignam me alio supplicio, scil. quam hoc; immo vero, fateor, me dignam supplicio hoc: sed hoc ab iis, quos læseram, non a te, inferri mihi debebat.-419. quod sic Aldina primum dedit. Aliæ quanquam, male. Basil. quam quod. Heins. quia nam.-420. ingrata vel ignava conj. Heins. gnara emendat Scaliger. Sed et alterum habet locum: ignara enim futuri, cum longe aliter acceptum iri a Minoë beneficium putaret.421. Verum esto: Hæc, Minos jam emendatum in eadem Aldina. Aliæ vett. Verum est hoc vel Verum est hæc cum Ms. Basil. Jo. Schrader. Emendatt. p. 63 Verum isthæc, Minos, illos scelerata putavi...Facturos. non male!-423. direptæ m. urbis em. Heins.-426. Maturata ed. Fabric.-427. Jamjam scelus omnia vincit. Languet rò jamjam. Sceleri epitheton addi poterat : sive puellæ sive Minois scelus intelligas. Barthius interpretatione sic juvat sententiam omnia, etiam fidem datam. Heins. refingit: Jamjam scelera omnia vincis, vel quanquam scelera omnia vici.-429. nec mirum. Heins. f. nimirum.430. Ex Ecl. VIII, 41 temere, ut puto, huc illatus.-432. forma, vel sidere fallor: vel specie vel fato. Putida oratio: forte forma, prok sidera! fallor. In

NOTE

418 Non equidem aliud quid me- scivissent proditionis consilia! Mox rui quam tale supplicium. 421. illos's. 431 speravi pro metui, putavi, ut ...Facturos, quorum. Deos intelligit sæpe: conf. Æn. 1, 543. iv, 419. Scaliger; quidni Megarenses? si re

Non me deliciis commovit regia dives,
Coralio fragili, ac electro lacrymoso;
Me non florentes æquali corpore Nymphæ;
Non metus incensam potuit retinere Deorum.
Omnia vicit amor: quid enim non vinceret ille?

435

Non mihi jam pingui sudabunt tempora myrrha,
Pronuba nec castos accendet pinus odores,
Nec Libys Assyrio sternetur lectulus ostro.

Magna queror; nec et illa quidem communis alumna

440

Misc. Obss. Vol. Iv, p. 330 virum doctum tentasse video: formæ vel sidere falli: ut forma sidus forma siderea sit. Ms. Helmst. forma vel sidera falle.— 434. Coralio fragili ac electro lacrimoso: ita refinxit versum Scaliger (nec indocte, modo atque maluisset), cum in Aldina esset et. Nec aliter Ms. Helmst. Versus procusus eo modo, quo Æn. viii, 402. quod fieri ferro liquidove potest electro. Etsi nunc electrum succinum est, olim in summo pretio habitum. Vulgg. et lacrymoso movit electro, ex interpolatione, et tamen cum vitio versus. Nec aliter Ms. Basil. In Plantin. et aliis versus sic constitutus est: Non me... dives, Dives coralio fragili et lacrimoso electro. Loënsis sic refingebat : C. et fragili aut monuit lacrimoso electro. conf. Voss. de Analogia 111, 36.—435. Non me fl. melius vet. edit. apud Loënsem.-437. Omnia vincit amor. Sic sup. Eclog. x, 69. Hic vero dandum erat: Omnia vicit amor; et hoc ipsum e Ms. Helmst. notatum video. Procedit enim sententia sic: Nihil abduxit ac deterruit me a scelere: non paterna domus deliciis et puellis comitibus affluens, non Deorum metus.-438. Non mihi jam Ms. Basil. vett. edd. et ipsa Aldina, melius quam Nec. sudabunt. Sane Ge. 11, 118 Quid tibi odorato referam sudantia ligno Balsamaque et b. et alibi: sed alio sensu. In simili loco cum Tibullo nostro (lib. 111, 4,28) præferam stillare: nec mihi jam pingui stillabunt tempora myrrha.-439. spinus Leopardus malebat apud Loënsem Epiphyll. VIII, 27, f. inani acumine. odores jam Ven. 1484. Norimb. et aliæ; at Aldina protulit honores, quod et Heins. præfert. Nihil vulgatius haç varietate in libb. conf. Burmann. Anthol. pag. 37. Elegans autem versus de tædis, quæ novæ nuptæ præferuntur.-440. Non Libys Aldd. cum Ms. Basil.-441. Vana queror conj. Heins. nec et illa quidem inde ab Aldina legitur. Antiquiores: nec ut illa quidem. Excidit puto me: magna queror: me ne illa quidem communis...tumulabit, h. e. quod vero maximum est, de quo queri possim : me ne tellus quidem tumulabit, illa communis alumnis omnibus; aut ita legendum cum Scaligero, aut nec me illa quidem communis alumnam tellus tumulabit; quod malim, quodque Heins. quoque amplectitur, et ad Gronov. ad Tacit. ablegat; nondum

NOTE

433 Non me commovit: ut absterrerer a prodenda patria. Loquitur enim de Nisi patris regia, et de bonis, quibus illa adhuc usa erat. æquali corpore, ætate, æquales, duhλικες κόραι, ut Scaliger illustrat.

435.

438-440 Ad nuptiarum solennia referendum, quibus se nunc privatam

conqueritur; sponsa perungitur: tædæ lucent: purpureus torus sternitur: h.e. vestis purpurea in citrino lecto. Nam Libys, Libycus, lectus, ut Libycum pecten sup. 179, eburneum vel lotinum vel citreum. Ante oculos antem habuit poëta Catull. LXIII, 43. 48. 49.

Omnibus injecta tellus tumulabit arena.
Mene inter comites, ancillarumque catervas
Mene alias inter, famularum munere fungi,
Conjugis atque tuæ, quæcumque erit illa, beatæ
Non licuit gravidos penso devolvere fusos?

At belli saltem captivam lege necasses.
Jam fessæ tandem fugiunt de corpore vires,
Et caput inflexa lentum cervice recumbit;
Marmorea adductisque labascunt brachia nodis.
Equoreæ pestes, immania corpora Ponti,

445

450

enim idonea auctoritas ulla allata est, qua alumnum active pro altore et nutritore dictum esse constet. Longa est ea de re disputatio in Thes. Gesner. Quod omnium codicum auctoritas in h. 1. alumna tueri dicitur, perperam pronuntiant viri docti. Quot enim habemus codices Ciris? Male etiam Barth. provocat ad sup. 274 haustum mihi pectus alumna. Est enim: mihi alumnæ. În Basil. Ms. erat ne ut illa quidem. Unde Heins. tentat: mene (voluit me ne) illa quidem...alumnam.-443. inter comites. Sic vett. quoque edd. At Ald. et inde Veneta de Tortis: inter matres, minus tamen accommodate. inter matres ancillarique marinas Ms. Helmst.-444. Manalias vett. edd. et codd., etiam Basil. constanter, ut etiam Scaliger eo devenerit, ut ita legendum putaret: nam et Arcadiam, inquit, et reliquam Peloponnesum bello vicerat. Hoc unde habeat, nescio: illud tamen video, fraudem fecisse obscuriorem ductum librarii Nenalias pro Men' alias: quod recte inde ab Ald. sec. legitur, modo interpungatur, ut fecimus. Poëta tamen bono digniora suggerit Heinsius: Men' viles inter; vel Mene colos inter. Porro: famulari vel famulatus munere.-445. quæcunque erit illa beata edd. vett. ante Aldinam. Sicque Julius Sabinus legerat, idque præferam, cum Heinsio.-448. fesso de corpore haud dubie: e Catullo 1. c. 189 Nec prius a fesso secedent corpore vires. sic quoque Jo. Schrader. Emendatt. p. 64.-449. 450. Potest et interpungi: Et caput...cervice recumbit Marmorea: ut Scaliger mavult. Quod autem sequitur: adductis labascunt brachia nodis, in versus legem peccabat: itaque inserui que, quod jam Scaliger facere monuerat, et jam factum video in ed. Junt. At Ald. et aliæ vett. edd. labescunt: hoc metro caveret, a labor: sed auctoritate destituitur. In Misc. Obss. Vol. IV, pag. 330 vir doctus (J. Jortin) cum Heinsio emendabat livescunt, eleganter: nescio tamen an vere, et ex poëtæ mente. Nam de deficiente puella sermo est. Præstat tabescunt cum Jo. Schradero legere.-451. Æquorea pestes. Ita statim priscæ edd. exhibuere : et ex iis reponi jussit Scaliger. Æquorei pisces Aldina intulit interpretamentum.

NOTE

442 Comparat Scaliger Catull. Epithal. Thetid. 153 neque injecta tumulabor mortua terra: et cum seqq. verss. ibidem versus 158 sqq. Scilicet cum se etiam tumulo privari dixisset, addit Scylla, debuisse saltem tanquam captivam in Cretam abduci et in ser

Et

vitio conjugis Minois haberi. Mene non licuit famularum munere fungi? et fusos penso gravidos conjugis tuæ devolvere? Imago servitutis poëtis frequentata: et Catullo eodem loco in Ariadnes querelis 160 sqq. cf. Mitscherl. Lectiones in Catull. pag. 107.

Undique conveniunt, et glauco in gurgite circum
Verbere caudarum atque oris minitantur hiatu.
Jam tandem casus hominum, jam respice, Minos.
Sit satis hoc, tantum solam vidisse malorum:
Vel fato fuerit nobis hæc debita pestis,
Vel casu incepto, merita vel denique culpa.
Omnia nam potius, quam te læsisse, putabo.
Labitur interea revoluta ab littore classis,
Magna repentino sinuantur lintea Coro,
Flectitur in viridi remus sale, languida fessæ
Virginis in cursu moritur querimonia longo.
Deserit angustis inclusum faucibus Isthmon,
Cypselidæ magni florentia regna Corinthi;

455

460

In promtu est videre neutrum verum esse, sed esse legendum: Æquorei pristes, belluæ marinæ, ut toties alibi. Sicque Heins., et, immania corpora Phoca.-453. Verbera caudarum vett. edd., etiam Aldini, cum Ms. Basil.; ita et hiatum vel hiatus pariter debebant exhibere.-455. Sit satis, o Heins., bene. Idem subiisse malorum. Ego vero hæreo in solam. Est enim sententia ad meum sensum jejuna: si optat sibi soli hoc contingere. An non magis consentaneum, ut illa liberari vinculis optet, et satis esse putet, si experta sit aspectum ac minas miserabilis interitus? An f. Sit satis o tantum miseram vidisse malorum; Heinrichs ex solam eliciebat solem.-457. Non dubito casu incerto esse cum Scaligero legendum. Sic sæpe fatum et casus junguntur. Astipulatur Heins.-459. resoluta leg. cum Heinsio et Jo. Schradero Emendatt. p. 64.-460. lintea. littora Ascens. Junt., male.-462. incursu Heins. legit; quod non capio. Vox dicitur hærere, questus mori in cursu verborum.— 464. Cypselidæ magni florentia regna Corinthi. Neminem in versu hoc hæsisse video habet tamen quod offendat. Cypselum Bacchidis dejectis Corinthi tyrannidem occupasse, Ol. xxx, 2, nota res est. Successit ei Periander,

:

NOTE

455 Sit satis me unam omnium puellarum tantam miseriam experiri, h. nunquam aliam esse expertam majora mala. 458. Non vulgarem magni ac generosi amoris sensum redhibet hic versus: injuriæ culpam, etsi tam indigne ab amante habita, tamen deprecatur et ab eo in quodvis aliud transfert: patabo omnia potius læsisse me, causam, cur infelix sim, fuisse, quam te læsisse me, h. tua fraude et scelere hoc factum. Aliter Ariadne Catulli LXIII, 188 sqq., quæ diras Theseo imprecatur. Mox v. 462

elegans descriptio vocis deficientis cum viribus.

463 Navigationis narratio laude sua non caret. Ex sinu Megarico inter akpas, Minoam et Nisæam, in altum evectus a dextra Isthmum et Corinthum et propiore loco Scironides petras habet. Ulterius provectus Athenas præterit, tum, sinu Saronico re licto cursum tenet in medio Cycladum versus Cretam. Similes navigationes locorumque enumerationes sunt inprimis in Ovidii Metamorph. et Statii Achill, 11 pr. 469. secum respectat, h.

Præterit abruptas Scironis protinus arces,
Infestumque suis diræ testudinis exit

465

cujus filio Psammeticho mortuo libertatem recepere Corinthii. Quæri jam potest, quis ex his sit magnus Cypselides? Periander, arbitror, qui et inter septem Græciæ sapientes habitus est. Vixit ille quidem multo post Minoëm tempore; sed poëta hæc narrat, non Minos. De Corintho, quem nonnulli urbis auctorem ediderunt, seu Jovis seu Marathonis filio (vid. Pausan. II, 1), agi hic nequit. Non enim urbem appellare potuit Cypselidæ et magni florentia regna Corinthi. Inter hæc impedita est oratio, nisi legas: Cypselidæ et magni florentia regna, Corinthum.-465. abruptas rupibus arces conj. Jo. Schrader.-466. Infestumque suis dira Testudinis exit Spelæum. Locus a Scaligero et Barthio tentatus, sed perperam. Fuit enim fabula de testudine annatante, quoties a Scirone præcipitarentur hospites, eorumque corpora devorante : vid. Pausan. I extr. Diodor. Iv, 59. cf. Schol. Eurip. ad Hippol. 979, qui Callimachum Scironis, forte cum ipsa testudine, meminisse ait. Scironis immanitas, et Petræ Scironides in Megarensium finibus, res sunt pervulgatæ : vide vel Plutarch. Thes. p. 4, aut Ovid. in Metam. vII, 447. Eæ petræ sunt h. 1. abrupta Scironis arces, quibus subjacet specus xexárns, et eædem multo cruenta hospite cautes vs. sequ. Specus hoc Testudinis, ut Diodor. 1. c. indicare videtur, ipsum quoque Chelones nomine tandem venisse debet, nam præcipitati hospites κατὰ τὴν ὀνομαζομένην Χελώνην. Infestum suis, ex persona NOTE

respiciendo apud animum suum cogitat. Barthins jam comparavit ex Ge. 1, 389 de cornice: et sola in sicca secum spatiatur arena, et ex Claudiano Epith. Pall, 47 quid medio tecum modularis in æstu? Scaliger notas secum per archaismum dictum volebat pro sibi. Elegans autem rò respectat, ut et alibi respicere, aspectare, ut Ge. 1, 228. De reliquis vid. Var. Lect. 471. Florentes Cycladas, propter sylvas longe conspicuas navigantibus. Sic Ovidius inter Cycladas florentem Cythnon Met. VII, 464, et noster poëta paulo post viridem Donusam dixit; quod etiam Æn. II, 125 memoraverat, etsi ibi Serv. ad marmor viride respici ait. 476. Marmoream Paron, a marmorum fodinis, etiam Ovidius dixit Met. VII, 465, loco, quo eum ante oculos habuisse h. 1. suspicor. viridem Donusam, jam Æn. III, 125 vidimus. Interea laboris hujus tædium levare liceat alia observatione. In loco Æn. III, 125 Æneas a Delo evectus iter faciens per Cycladas relinquit Naxum, Donusam, Olearon etc. Hoc loco pro

spicit Scylla Cythnum, Paron, Donu-
sam. Situs adeo hujns insulæ ex his
ipsis aliqua ratione æstimari potest;
quandoquidem accuratior ratio non
suppetit. Corruptelam itaque in Ste-
phano Byz. in Aovovơía (quam anti-
quam satis esse Eustathii alter ille
locus ad Perieg. 530 declarat) etiam
hæc arguunt: Δονουσία, νῆσος μικρὰ
Pódov. Enimvero nimis longe ab ea
abesse debuit, si Maro non turpiter
errasse dicendus est. Sin Rhodiis eam
paruisse dicere volebat, νῆσος τῶν
et quorsum
'Podiwr dicturus fuisset;
hoc potissimum notandum veniebat
in hac insula ? Immo νῆσος μικρὰ Σπο-
pádwv, vel, ut alias amat Stephanus
(v. c. in Γύαρος), νῆσος, μία τῶν Σπο
pádwv. Quod ibid. subjicitur, in eam
insulam a Baccho ex Naxo Ariadnen
traductam, viciniam non minus arguit.
Plinius Iv, s. 23 Donusam inter Telon
et Pathmon memorat, etsi ibi acerca-
tim ponere se Sporades ait. A Cel-
lario alieno loco, infra Icariam, collo-
cata est Donusa.

« PreviousContinue »