Nunc alia ex aliis, nec desunt, omina quærit. Fila; Ter in gremium mecum, inquit, despue virgo, 365 370 ficta Aldina eadem dedit. confecta edd. vett., suo more. conferta Ascens. conserta Loënsis 1. c.-364. Nunc alia ex aliis, nec desunt omnia, quærit aliarum edd. est lectio, quæ suas argutias habet. Sed ea, quæ subjiciuntur, omina postulant, quæ Aldina habet, et Scaliger reduxit. In fine versus quærunt vett. edd., male, cum Ms. Basil.-366. 367. Aldina lectio est, quam habemus. Et cum cæsa...Üt sint, qui g. M. vett. edd. cum Ms. Basil. Mox auctoribus extis, ut Æn. x, 67 fatis auctoribus.-370. herbas contundit olentis Ms. Basil., ex Ecl. I puto.-372. circum inquit vett. edd. ante Aldinam alt. cum Ms. Basil.-374. In ant. edd. mire interpolatus erat versus: Hinc magno generata NOTE 369 sqq. Locus, qui sequitur de magicis sacris, ab anu factis, antiquis acceptior et suavior, quam nobis esse debuit; nec male tamen a poëta est tractatus, etsi aliorum poëtarum exemplo, nec forte satis accommodate ad h. 1., cum ea non ad amorem instillandum, sed ad Nisi parentis animum flectendum et, ut filiæ cum hoste Minoë nuptias probaret, impellendum valere debeant. Vs. 370. Narcissum, casiamque, herbas incendit olentes; compositus ad illum Ecl. 11, 11 Allia serpillumque herbas contundit olentes. Vs. 371 Terque novena ligat triplici diversa colore Fila. Novem fila triplicis coloris nectit ter, seu nodo facto, seu inter se implicita. Sumtum ex Ecl. vIII, 73 Terna tibi hæc primum triplici diversa colore Licia circumdo. Inde etiam vs. sq. repetit: numero Deus impare gaudet. Tum 376. 377 Amyclaus thallus, aλλds, ramus, termes olivæ esse videri potest, quo aram aqua aspergit: nam Æn. vi, 230 in lustratione: Spargens rore levi et ramo felicis oliva. Itaque olivarum proventum in Laconica fuisse ex h. 1. patet, quod Scaliger partim ex studio palæstræ, partim ex Statio, qui Eurotam oliviferum appellavit, firmari posse putabat. Verum palæstræ studium non statim olivæ culturam infert; et in Statio lectio est ambigua: Theb. iv, 227; nam alii oloriferum Eurotam habent, quod verius esse arbitror; nam idem Eurotas arundinosus, δονακότροφος, Theogn. 783, quales amnes amant olores; tum olivifer ad idem palæstræ studium inter Laconas referendum erat. Nec vero ad hæc confugere necesse erat. De myrto accipiendum esse thallum Amy clæum, ex carmine Catulli patet, quod toties expressum in Ciri. Nam v. 89 Quales Eurota progignunt littora myrtus. Alioqni lauros ad Eurotam memoravit ipse Maro Ecl. vi, 83. Iolciaca vota, sunt devotiones Thessalicæ. Sacra nec Idæis senibus, nec cognita Graiis; 375 380 Jovi frigidula sacra. In Ald. alt. et hinc in aliis: Inde Jovi geminat magno frigidula sacra. Hæc in Stygialia sacra mutavit Scaliger, feliciter utique: ut sint magica: En. iv, 638 Sacra Jovi Stygio quæ rite incepta paravi, atque hæc emendatio in vulgarem lectionem transiit, servata editionis Aldinæ lectione in ceteris. Hoc ipsum tamen hemistichium aliter refinxerat Scaliger: Hinc magico venerata Jovi St. sacra: dura verborum junctura, ut venerari sacra dicatur anus. Alterum tamen tollere et servare malim magico Jovi: nam magnus Jupiter vix locum habet in his sacris. De sagarum nominibus reconditis, ut ipsiplices, auriplices, simulatrices, fictrices, veratrices vel potius veteratrices dicantur, docte ad hunc locum Scaliger agit. geminat sacra, instaurat, iterat. Editio vet. Leopardi apud Loënsem 1. c. legebat (ex correctione utique viri docti) Junoni Stygiæ facit inde Hecateia sacra. Barth. Advers. XXIII, 21 monstrum emendationis affert: Hinc magico venerata Jovi Phrygia indole sacra. Heins. tentabat fert stridula sacra: mox tamen ipse abjicit. Jo. Schrader. conj. Inde Jovi ingeminat magico Stygia edere sacra. -375. Scaliger, omnes, inquit, antiquitus excusi: Idæis avibus, quod vetus editio apud Loënsem, ex nostris antiquis edd. nulla præterquam Norimberg. agnoscit: ceteræ, etiam Aldina sec., Idais senibus. Multa inde molitur Scaliger, ut interpretetur aves has Ideas; mox favente Ald. tert. emendat : Idæis anibus; ut Ms. Helmst. quoque legit; Ms. Basil. avibus. Nos a senibus non recedemus: erroris librarii causa manifesta est. Quos autem Idæos hos senes dicemus esse? Jul. Sabinus Idam Troadis vel Phrygiæ, et hinc sacra Cybeles, infert; Taubmannus Cretenses interpretatur. Ita quomodo Græci opponi possunt? Artes magicas modo inter Thessalos modo inter Colchos celebratas exhibent poëtæ legamus itaque: Sacra nec Eais senibus nec cognita Graiis. Ea et hinc Exa de Colchide frequens poëtis; senes Graii de Thessalis. Nunc justa comparatio. Heins. conj. Eais anibus vel Edonis, tum nec c. Threis. (Thressis!) At non de furore Bacchico, sed de sacris magicis hic agitur.-378. stabulis fallacia vett. edd. constanter habere affirmat idque præfert Scaliger: quod iterum de nostris verum non est. Una Juntina eam lectionem exhibet ; et Domitius et Ascensius eam interpretantur; vix tamen eam probandam arbitror. Nisum stabilem bene dixit a sententia animi firma, in qua ille perstabat.—380. in patrio Heins., quod alienum. Niso enim est fiducia in suo crine. fiducia cavendi est forte paulo insolentius dictum, potest tamen ferri: ut putet facile se sibi cavere posse a malis, quæ metuebant aut ominabantur alii. Vir doctus Misc. Obss. Vol. IV, pag. 329 varie sed frustra tentat. Præstat forte caventi Niso si modo caveat, ne crinis fatalis sibi eripiatur. Nisi fuerit: crine; paventi Rursus... puellæ. Sed totus versus suspectus mihi est.-381. sociam se jungit Aldina. socia conj. Heins., vix bene.-382. rursus otiose repetitur: saltem ferro.-383. 384. 385. Turbata et luxata sunt omnia. Nec mirum: adhæserant, puto, versus in margine alicujus codicis a sciolo scholastico male alliti. Scaliger in antiquata verba : Non minus illa tamen revehi, quod moenia crescant, Ergo metu capiti Scylla est inimica paterno. 385 proclivis sic comprehendebat sententiam: Tum longo quod jam captet succurrere amori, Non minus illa tamen. Ut quod sit pro, quamvis. Lenior forte medicina: Tam longo quod jam captat succurrere amori. Versus tamen vel sic enervis, etsi facile erat meliorem substituere. In Juntina editur: Quum longo quoniam. Ferrem, si daret codex: Quum, longo quanquam captat (f. cupit ah) succurrere amori, Non minus illa tamen ... Gaudeat ; ut jungatur: Quum gaudeat.-384. Non minus illa tamen revehi, quod monia crescant, Gaudeat ; foede corrupta. Pro revehi in vett. edd., etiam Ald., rauci, et crescat Ms. Basil. et Helmstad., ascripto cernat. In crescant nomen Cretæ latere facile assequare: Carme ad Cretam, in qua nata, saltem educata, erat, sibi reditum dari non sine gaudio agnoscebat. Scaliger refinxit: Non minus illa tamen revehi quoque mania Cretes Gaudet. Sed dura sunt mania Cretes. Malim: Non minus illa tamen revehi se ad mania Gnossi Gaudeat. Heins. revehique ad mania Creta. Jo. Schrader. mania cressa.-385. et cineri patriæ est jucunda sepulto. Vett. edd. patriæ et, vel cineris patriæ est. Vetus edit. apud Loënsem 1. c. Gaudere et cineris patriæ læta esse sepulcro, quæ interpolationem manifeste produnt. Scaligeri correctione ne ipsi quidem monachi veteres scabriorem proferre potuissent. Gaudet: at ei cinis est patriæ jucunda sepultæ : ut esset huic placet ruina patriæ suæ. Utrique causa est, quod gaudeant: illi, quod iterum in Cretam reverti sperat: huic vero, quod de casu patriæ certa sit. Hoc vero Scylla non gaudebat. Itaque nec Heins. bene: et cinis est patriæ jucunda sepultæ. Barthium sensum verum tenuisse video, qui tamen legere maluit: Gaudeat : et cineri patriu est jucunda sepulcro, h. anui illi jucundum est in patria sua cineri suo invenire sepulcrum. Sed veram lectionem invenire in promtu est, eamque mox in Aldina dudum vulgatam vidi: et cineri patria est jucunda sepulto. Ita et Ms. Helmst. legebat. Etiam eineri sepulto patria humus grata est. Si non vivere licet in patria, saltem, in ea humari ut contingat, in votis habemus.—386. Ergo metu capiti Scylla est inimica paterno. Iterum inepti monachi acumen ex margine illatum, sed valde obtusum. Metus saltem disertius erat exponendus. Barthius non male emendat: Ergo tum capiti. Puto tamen interpolatorem scripsisse: Ergo iterum c. Hoc idem Heins. conjicit.-387. Per tres versus diversa narrationis capita jejune satis per Tum junguntur. Saltem tertio: At suspensa. Omnino hic erat carminis locus, qui disertissime tractari debebat. cf. Ovid. Met. VIII, 81 sq. Pro succiditur vett. edd. ante Aldinam male succin NOTE 383. 384. 385 Sententia esse debet: partim ut alumnæ amori succurrat, partim quod in patriam sie se redituram et saltem tumulum in solo patrio habituram esse videt. 387 sqq. Potiora narrationis capita tantum verbo attingit: vid. ad pr. carm. 389 Mira Minois crudelitas, quod puellam navi alligat; cf. v. 416. 417; non adjicitur, an in prora, ubi parasemum erat: in quo forte fabulæ potest origo ac causa latere : cum puella efficta esset, quæ suspensa per mare trahi videri posset; Tzetza ad Lycophr. 648. κρεμασθεῖσα τῆς πρώτ Per mare coeruleum trahitur Niseia virgo. 390 395 400 gitur; in qua et Tunc.-390. Niseia virgo. Sic scribendum: Niants, Nionta. non Neseia: conf. Heins. ad Ep. Sabini 1, 33.-391. illam. Heins. conj. Scyllam. Mox male vulgatum Thetis.-394. F. Illam etiam, scil. miratur. Sicque Ms. Basil. junctis quæ piscibus. pristibus haud dubie Heinsius et hic emendaret. Et ecce in schedis emendat.-396. Leucothoë male scriptum perpetuo librariorum lapsu in antiquioribus. Aldina et sequiores edd. Leucothea recte. cf. Munker. et Staver. ad Hygin. f. 2, quosque illi laudant. Vitium itaque in ed. Heins. et Burm. relictum correxi.-397. F. Illam etiam. Et sic jam Heins., moxque et niveos. alternas male vett. edd. ante Aldinam. Nota fabula de Dioscuris, summa arte tractata a Pindaro Nem. x. cf. supra En. vi, 121 Si fratrem Pollux alterna morte redemit. Per prolepsin Dioscuros in hac ætate memorari et, quia navigantibus adsunt, nunc memorari, facile intelligis.-398. Versus ex Eclog. iv, 49 ab alia manu illatus.-402. 403. Ex NOTE ρας τῆς ἐκείνου νηὸς etc. In diversa abit Apollodor. III, 14, 8 Minos την κόρην τῆς πρύμνης τῶν ποδῶν ἐκδήσας, ὑποβρύχιον ἐποίησε. Etiam alios fabulam sic exponere, notavit Scaliger. Propert. 11, 17, 26 Pendet Cretea tracta puella rate: ubi cf. Intpp. Potuit et hoc subesse poëtæ, qui primus finxit, animo, quod Scylla ob tantum facinus digna erat, cui tellus pontusque negetur, ut verbis Nasonis utar. Alii poëtæ fabulam aliter tractavere. Navi ejectam in mare a Minoë, ad Scyllæum Argolidis promontorium delatam mortuam acceperat Pausan. II, 34, p. 192. At Delph. et Var. Clas. Virg. Supprimite o paulum turbati flamina venti, Dum queror; et Divos, quanquam nil testibus illis 405 410 415 Æn. II, 405. 406. lumina tollens. Aldina tendens.—404. turbato ed. Ven. 1484. turbata o Ald. pr. Junt. et Norimb. Omninoque hæc erat vetus et vera lectio. turbatiƒ. Aldina. turbati o f. alia vetus editio Barthio laudata, turbata flumina Ms. Helmst. Venti turbati sunt simpl. turbidi, concitati.-405. 406. Ex Ecl. vIII, 19. 20.-408. Vos matutina si qui de gente venitis, ut aves sint, in quas cognatione junctæ Procne et Philomela fuerant mutatæ conf. sup. 199 sqq. Ita legitur ex Scaligeri emendatione. Vulgata lectio erat: Vos Numantina: sic jam vett. edd., etiam Ald., at Ven. de Tortis cum aliis : Vos o Mantina: promtum est in Mantinea hoc mutare, quod et Scaliger arripuit, sed mox iterum dimisit. Sane Arcadum ea urbs ut totam Peloponnesum designaret, satis esset insolens. Nec tamen altera Scaligeri lectio habet, in quo acquiescere possis. Doctius nomen latere, et quidem stirpis vel gentis Philomelæ et Procnes, non dubito. Itaque refingo: Vos, Pandionia si qui de gente venitis, per aërem volantes occurritis.-409. Spernitis? conj. Greene. -410. quod o salva vett. edd., etiam Aldina. salva liceat te dicere jam eadem Aldina dedit: aliæ edd. liceat tibi. Scaliger frustra refinxit: liceat mihi. Versus insititius.-414. Scylla ego sum Ms. Basil. Minus Loënsis 1. c.-415. tamen hæc, etsi non accipis, audis. Igitur accipere esse debet admittere, probare. Sed usu probatum, ut sit auribus accipere, audire. Scaliger ex antiquis edd. reponit audi: tamen hæc audi, quanquam tibi non placent. Verum et hoc non minus jejunum. Heins. etsi non aspicis, audis. Totum versum a mala manu insertum arbitror, vitio priori versui semel illato, ut Illa ego sum Minos legeretur. Scriptum scilicet fuerat: Illa ego Minois sacrato fœdere con NOTE 404-458 Lamenta hæc Scyllæ nonsunt a poëta tenuioris ingenii profec ta; desideres modo severius judicium in dilectu rerum et sententiarum. 414. 415 Illa ego sum, Minos, sacrato fœdere conjux Dieta tibi. Aut exciderunt multa, aut non satis præstruxit narrationem poëta. Intelligendum scilicet est, dato capillo Scyllam fi dem a Minoë matrimonii jungendi accepisse. Ad pactionem eandem sunt fœdera referenda vs. 422. Ceterum cum his Seyllæ querelis cf. eas, quas Ovid. Met. VIII, 108 sqq. ejus ore profert, ut intelligas, in hoc ingenii lusum, in nostro poëta doloris acerbi, tatem ex naturæ veritate. |