Page images
PDF
EPUB

Namque hæc conditio miseræ proponitur una.
Sive illa ignorans : quis non bonus omnia malit
Credere, quam tanto scelere damnare puellam?
Heu tamen infelix (quid enim imprudentia prodest?)
Nise pater: cui, direpta crudeliter urbe,
Vix erit una super sedes in turribus altis,
Fessus ubi exstructo possis considere nido.

Tu quoque, avis, moriere: dabit tibi filia pœnas.
Gaudete, o celeres, subnixæ nubibus altis,
Quæ mare, quæ virides sylvas, lucosque sonantes
Incolitis; gaudete, vagæ blandæque volucres ;
Vosque adeo, humani mutatæ corporis artus,
Vos o crudeli fatorum lege, puellæ

190

195

quoque Heins. conj. Scaliger videtur pro pulchro, formoso, accipere. Expectabam epitheton Minois gentile vel patronymicum: Gnosiaco, Dictao. ademtum mitteret Ms. Basil. Ita melius: crinem de vertice ademtum Furtim.187. conditio miseræ proponitur. Lectio hæc ex Aldina fluxit. Vett. edd. nisi rapto opponitur. Alii c. raptori opponitur; unde Scaliger, etsi vulgatam non damnabat, conjiciebat: Namque hæc condicti ratio proponitur una: quod élégantius esse nemo non videt; nam iis, quibus arcem aut urbem prodituri sunt, proditores condicere et constituere recte dicuntur. Barthius miserandæ opponitur tuetur; parum scite. Heins. conditio misera proponitur una vel ultro Criminis ignara; et ex Basil. Ms. vestigiis nisi apto opponitur una refingit: Niseidi ponitur.—188. In sqq. iterum lacinias ab ineptis poëtastris assutas ag. noscere mihi videor. quis enim non omnia malit Credere conj. Heins.-189, tanto scelere etiam Aldina. Alii scelere tanto. Barth. conj. sceleri, non male, ut parti, capiti, et alia sexto casu occurrunt. Multo tamen magis obvium est refingere: tanti sceleris. Sic quoque ed. Junt. et Ascens. Eadem Heins. tentat; et, scelere infamare.-190. Tu tamen malit vir doctus Misc. Obss. iv, p. 321. prudentia Ald. ed., quod Grævius probabat; tum ante illam potest, et mox Ñ. pater cum quo d., et 192 Vixerat una semper vitiose scriptum.-193. conscendere vett. ante Aldinam cum Basil. Ms., in quo et exstincto.-194. Inéptus versus. Tu quoque avis moriere: tu, o Nise, in avem mutaberis ante diem supremum. filia tamen tibi pœnas dabit, quippe et ipsa in avem mutata, quam haliaetus pertinaci odio persequitur. Sed totus locus a mala manu interpolatus est, ut otium in eo castigando perdere pigeat.-196. Aëra quæ conj. Heins.-197. vage laudate v. Ms. Helmst.-198. Usque adeo vett. edd, cum Ms. Basil., et mox Vix o crudelis; hoc crudelis etiam Ms. Helmst. Loënsis corrigebat Atque adeo.-199. crudelis Ms. Basil., saltem crudeles. Hoe NOTE

188 Sive illa ignorans, scil. hoc fecit, ut crinem Niso patri auferret, cum nesciret fata regni in eo esse posita.

195 Non male inventa, quæ sequuntur. Nam si Nisus Pandionis II. Athenarum regis fuit filius, Philome

lam et Procnen, Pandionis 1. filias, quarum altera Tereo, Daulidis regi, nupta fuit, ei cognatione conjunctas fuisse necesse est. Vos, o puellæ Dauliades, crudeli fatorum lege mutatæ (кαTà) artus corporis humani.

Dauliades, (crudele) venit carissima vobis
Cognatos augens reges numerumque suorum
Ciris, et ipse pater; vos, o pulcherrima quondam
Corpora, cœruleas prævertite in æthera nubes,
Qua novus ad Superum sedes Calcheius, et qua
Candida concessos ascendat Ciris honores.

Jamque adeo dulci devinctus lumina somno
Nisus erat; vigilumque procul custodia primis
Excubias foribus studio jactabat inani :
Cum furtim tacito descendens Scylla cubili
Auribus arrectis nocturna silentia tentat;
Et pressis tenuem singultibus aëra captat.
Tum suspensa levans digitis vestigia primis
Egreditur; ferroque manus armata bidenti
Evolat: at demtæ subita in formidine vires.
Coeruleas sua furta prius testatur ad umbras.

200

205

210

215

C.

versu melius carebit carmen.-200. crudele. Præclare Scaliger emendat: gaudete; quod et Heins. probat, nisi quod tentat: Dauliades querulæ, venit en Mox numerumque sororum conj. Barthius. 203. præverrite em. Heins. in æthere Jo. Schrader., probe.-204. novus ad Superum sedes Haliæetus vere utique a Scaligero restitutum arbitror, ut ab eo iterum discessisse editores mirer. In idem acumen jam ante Nic. Loënsis VIII Miscell. Epiphyll. 26 inciderat. Heins. tamen ad sedes Superum Alcathæius heros.-205. accedat idem Loënsis, probat Heins. Forte lenius foret: et qua Candida concesso succedat Ciris honore, scil. ad Superum sedes.—206. devictus vett. ante Aldinam. Utrumque ferri potest: melius tamen devinctus. Nimis nota hæc sunt quam ut verbum addere necesse sit. Jam Homer. Od. ¥. 17 éwédnσe píra Bλépapa... Vos. 207. primas Excubias conjiciebat Lindenbruchius, ut temporis esset, non loci, notatio.–208. ductabat Heins. ad Ovid. Fast. III, 245. Jactare tamen præstat, quia studio inani. v. Not. Ecl. 11, 5 hæc montibus et sylvis studio jactabat inani.-211. Et primum t. Ms. Basil.-214. 215. ac d. male Heinsiana et aliæ edd. testantur nescio quis primus intulerit; video jam in Pithœana. Ita vires demta testantur jungenda sunt. Subita, ut in ardua re, præ metu, virium defectio prodit consilium ejus occultum. Vetus lectio est, etiam Aldinarum, testatur; ita oratio sic procedit: At (Scaliger sic malebat Ut, simulac) demtæ (sunt) subita (nam in sublatum malo) formidine vires. Caeruleas (scil. illa) sua fata prius testatur ad umbras, vota facit ad Deos, quod vss. 218. 219 disertius exponitur. Sic alias precantur homines ad auras. Umbras cæruleas

NOTE

206 sqq. Qui sequitur locus magno poëta dignus videri potest.

208 studio jactabat inani, excubias agebat: sed respectu Scyllæ, quæ eos fefellit.

212 Ovid. Fast. 1, 425 Surgit a mans, animamque tenens vestigia furtim Suspenso digitis fert taciturna gradu. Mox ferrum bidens int. forficem.

Nam, qua se ad patrium tendebat semita limen,
Vestibulo in thalami paulum remoratur; et altum
Suspicit ad culți nutantia sidera mundi,
Non accepta piis promittens munera Divis.
Quam simul Ogygii Phoenicis filia Carme
Şurgere sensit anus (sonitum nam fecerat illi
Marmoreo æratus stridens in limine cardo).
Corripit extemplo fessam languore puellam :

220

Et simul, O nobis sacrum caput, inquit, alumna!
Non tibi nequicquam viridis per viscera pallor
Ægrotas tenui suffudit sanguine venas;

225

Nec levis, hoc faceres (neque enim pote), cura subegit:
Haud fallor, quod te potius Rhamnusia fallit.

dixit ut νύκτα κυανέην, κυανέαν ὄρφναν.—218. ad culti primum ab Asculano excusum video, pro vitioso ad cæli. Cultum mundum de cœlo dici posse non inficior: tamen id orationem male affectatam sapere videtur. Malim ad celsi...mundi; hoc et Heins. conj. Tum nictantia sidera cum Scaligero et Ms. Basil. præferam, scintillantia. Alius est mundus pondere nutans in Ecl. IV, 50. Heins. rutilantia.-219. piis Diis. Greene: a whimsical expression; it should be: pie. Dubitare non debebat: si meminisset vel illud Æn. Iv, 382 si quid pia numina possunt, h. benigna, bona.-220. Carme scribendum, non Charme. Est Kápun, non Xápun.-223. obsessam languore conj. Jacobs; nt sæpe poëtæ malis obsessum dicunt aliquem.-224. Et famulo nobis Ms. Helmstad. carum caput malit Jo. Schrader. pag. 58 Emendatt. caput alumnæ Aldina et hinc edd. Fabric. et al., male.-226. Ægroto tenui et tenuis edd. vett. cum Ms. Basil., sed emendatius dedit Aldina.-227. hanc faciem e Pithoeana in edd. Plantin. et alias venit: ab emendatione viri docti utique profectum. Vetus lectio etiam Aldinæ cum Ms. Basil. erat hoc faceret: quod facile cum Scaligero refingi poterat: Nec levis hoc facere (neque enim pote) cura subegit; nec levis amor te ad hoc faciendum adegit, ut noctu surgeres. Greene: Non levis, ut faceres quod non pote, cura subegit.-228. quod te potius Rhamnusia fallit. Qui sensus inde elici possit, non video. fallat Loënsis 1. c. emendat. Basil. Ms. fallor. In Junt. et aliis fallar, et hoc Scaliger retraxit, ut sit: Haud fallor: quod te potius, Rhamnusia, fallar! omisso: precor; hoc est: quod potius te precor, Rh. Nemesis, ut fallar. Alii poëtæ simili

NOTE

223 Corripit Carme eam, ut sustineat lapsuram. Ceterum comparari cum seqq. potest Ovidii locus de Myrrha ejusque nutrice Met. x, 382 sqq. 225. viridis pallor ex xλwpòs pro xpòs, nota res est. 228. quanquam utinam fallar, o Nemesis! De verbis v. V. L. 230. gravidos Cereris Delph. et Var. Clas.

fœtus. Scaliger γονίμους, fecundos vel fœtificos, interpretatur. Ge. 11, 143 gravida fruges et Ge. 1, 319 gravida seges, ubi ad succum nutritium retuli. 233. requiescunt, transitive, ut obvium est videre, pro retardare: uti jam Ecl. vIII, 4 vidimus.

Virg.

5 B

Nam qua te causa nec dulcis pocula Bacchi,
Nec gravidos Cereris dicam contingere foetus?
Qua causa ad patrium solam vigilare cubile,
Tempore quo fessas mortalia pectora curas,
Quo rapidos etiam requiescunt flumina cursus?
Dic age nunc miseræ saltem, quod sæpe petenti
Jurabas nihil esse mihi, cum moesta parentis
Formosos circum virgo morerere capillos?
Hei mihi, ne furor ille tuos invaserit artus,
Ille, Arabis Myrrhæ quondam qui cepit ocellos,
Ut scelere infando, quod nec sinit Adrastia,
Lædere utrumque uno studeas errore parentem.
Quod si alio quovis animo jactaris amore;

230

235

240

more dicerent: Haud fallor: quanquam o potius Rh. fallar! Heins. atque o potius, Rh., fallar! Jo. Schrader. Emendatt. pag. 60 quod ut o potius, Rhamnusia, fallar! Porro Amathusia conj. Markland. ad Stat. v Sylv. 3, 258.— 231. Qua caussa Aldd. quæ in al.-232. Ergo pectora requiescunt, faciunt quiescere, curas fessas: cum ipsa sint fessa. Alioqui fessæ mortalia pectora cura conjicerem ipsa curæ fessæ pectus quieti se dare concedant.—234. nunc tandem malebat Jacobs.-236. morerere. Ita etiam Ald. mori de vehementis amoris æstu ac tabe non ignoramus, sed ab h. 1. alienum est. Edd. Junt. de Tortis et aliæ remorere. Loënsis 1. c. emendat remorare, sed tota senten tia laborat. Pro cum leg. cur et sic totus locus constituendus: Dic age nunc saltem misera, quod sæpe petenti Jurabas nihil esse mihi: cur mæsta parentis Formosos circum virgo remorare capillos? h. e. Nunc saltem mihi dic, cur circa parentis comam hæreas? id quod quoties adhuc ex te audire volui, tu mihi jurabas, nihil esse. Sumtum hoc ex vulgari sermone. Formosos capillos dixit pro uno aureo crine. Sed multa in hoc carmine vix cum delectu posita. Ita mox furor cepit ocellos.-239. sinit, siverit, ait Scaliger, ut edit apud Horat. pro edat. sirit antiquum, ut apud Plautum et Catonem occurrit, detortum fere in sinit, h. 1. metro repugnat, omninoque malim_sinat! hoc etiam Loënsis protulit Epiphyll. vIII, 26. Et Grævius emendaverat cum Jo. Schradero.-240. Ludere malit Scaliger: non ego. Incesto huic amori et adulterio gravius verbum quæritur.-241. animum melius legi unusquisque facile intelligat. animos conj. Jo. Schrader. Scaliger malebat nimio jactaris amore. Barthius Quodsi animo quovis alio jactaris amore.

NOTE

238 De Myrrha nota fabula ex Ovid. Met. X. Arabs ea dicta, etsi Cinyræ Paphiorum in Cypro regis filia fuerit, sitque omnino narratio ex Cypriis fabulis ducta. Sed fuga delata est Myrrha in Arabiam ibique in arborem mutata, ut ipse Ovid. x, 477 latosque vagata per agros, Palmi

feros Arabas Panchæaque rura relinquit ... tandem terra requievit fessa Sabaa. 240. utrumque parentem, scil. Myrrhæ. Argutatur Scaliger, qui Nisum et nutricem Carmen intelligere jubet. Videtur autem Carme suspicari, Cirim patris amore incesto exarsisse.

241 Procedit sententia ad vss. 249.

Nam te jactari, non est Amathusia nostri
Tam rudis, ut nullo possim cognoscere signo;
Si concessus amor noto te macerat igne,
Per tibi Dictynnæ præsentia numina juro,

Prima Deum quæ te mihi dulcem donat alumnam,
Omnia me potius digna atque indigna laborum
Millia visuram, quam te tam tristibus istis
Sordibus et scoria patiar tabescere tali.

245

Heinsius (Misc. Obss. Vol. IV, pag. 323) animos vel amens. In Ms. Helmst. erat animis jactaris amorem.-242. Amathuntia Junt. et aliæ: quod præfert Scaliger, etsi utrumque usitatum poëtis. nostri vett. edd. cum Aldina agnoscunt: quod accipiendum: Venus non tam ignara mei, a me non tam aliena est: h. ego amoris non tam rudis sum. Consueverat enim illa cum Jove ex eoque Britomartin pepererat; sed Junt. nostra dedit, idque Scaliger probat: non ita aversa mea Venere de amore judico: oux ovтws eiμì àπeiраpрódiтos. Capio. Durius tamen hoc: mea Venus non est tam rudis, h. e. cgo in amore non tam rudis sum.-244. concessus vett. edd. cum Aldina tuentur; confessus ed. Junt. et aliæ: quod arripit Scaliger, ut sit amor, qui in confesso est, et quidem, ut recte Taubmann. explicat, abjecto omni pudore. Id per se bene dici nemo dubitet: Petron. 127 Idao quales fudit de vertice flores Terra parens, cum se confesso junxit amori Jupiter. Enimvero non inhonesto amori operam et studium suum pollicetur nutrix; sed honesto et licito. Induxit viros doctos in fraudem rò sin: quod h. 1. vulgo legebatur. At requiritur, quod in Aldd. habetur, Si concessus, quod interpretatur illud superius: alio quovis amore: scil. excepto illo incesto patris. Etiam Barthius Scaligerum refellit Advers. Iv, 23.-246. Vett. edd., etiam Aldd., cum Ms. Basil. P. D. quæ dulce mihi te donat al., hinc Junt. P. D. dulcem mihi quæ te d., de Tortis: P. D. qua dulce mihi te d. In promtu est: Prima decus quæ dulce mihi te d. a. Videtur et Heins. sic conjecisse ; sicque Jo. Schrader. Quod nunc vulgo legitur, videtur a Pithoeo profectum, qua, prima Deum, h. quæ Dea magna, potens inter ceteras Deas, donat pro donavit. n. 1x, 266 Cratera antiquum quem dat Sidonia Dido.-247. digna atque indigna laturam vett. edd. cum Ms. Basil., corrupte. Emendatum dedit jam Aldina, ut dicat, se potius omnia millia laborum esse visuram, experturam (Propert. At tibi curarum millia quanta dabit !) cf. inf. 521, digna atque indigna (cf. Æn. Ix, 595), quam ut eam misero amore contabescere sinat.-249. scoria patiar tabescere tali. Recte Scaliger negat Virgilium sordida verba ex plebis fece huc infersisse. Heins. ingeniose: te tam tristibus ægram Sordibus et cura. Idem tentabat: Filia, laturam, vel passuram: nam in Basil. Ms. milio laturam. Certe scoria, de metalli sordibus proprie dicta, an de morbi vel luctus squalore ab aliis dicta sit, ignoramus. Tum scoria ex okwpía vel GKapela primam haberet longum. Possit quidem huic vitio ita occurri, ut dissyllaba vox scorja fiat; sed ipsa vox serioris grammatici et forte monachi, qui de scoria scabiei, qua vexabatur, cogitabat, manum redolet. Multo fœdius vocabulum substituebat Reinesius Epist. ad Daumium Append. p.

NOTE

Quod si alio quovis animo juctaris amore; nam te amore aliquo jactari bene intelligo; Si, inquam, concessus amor noto te macerat igne: sequitur apodo

sis: Per tibi D.

245 Dictynnam nunc de ipsa Diana poëta videtur accipere.

« PreviousContinue »