Page images
PDF
EPUB

Idem tum tristes acuebat parvulus iras
Junonis magnæ: [cujus perjuria Divæ
Olim se meminisse diu perjura puellæ
Non ulli liceat:] violaverat inscia sedem,
Dum sacris operata Dea lascivit, et extra
Procedit longe matrum comitumque catervam,
Suspensam gaudens in corpore ludere vestem,
Et tumidos agitante sinus Aquilone relaxans.
Necdum etiam castos agitaverat ignis honores,

140

145

quasi præfiscini dictum esse velit: ne temerarium quid et quod Nemesis ulciscatur, dixisse videatur. cf. Barth. Advers. xxIII, 9. Ille etiam Divos omnes conj. Heinsius apud Burmann. 1. c.; ut postea versus exciderit: cui subjungatur: sed dicere m. est. Sed totus versus Scholasticum, qui nova exempla ascribere volebat, redolet.-138. Distinxeram plene ad finem versus: ut diceret primum de Superis universe, quod mox de sola Junone locum habet: et mox jungebam: Junonis magna violaverat sedem. At nunc mutavi. iras Junonis acuit Amor. Porro legebatur: Idem tum Superis. Heins. conj. super his, in superis, e superis. Idem cum superis edd. vett., vel quum. At Aldina: Idem tum tristes a. p. iras Junonis m. Sicque Ms. Helmst. et Jul. Sabinus legerat. Et hoc esse verius arbitror.-139....141. cujus perjuria Diva...Non ulli liceat. Sensum idoneum nemo facile ex his versibus extundat: et, si recte judico, assutus est pannus ex grammatici, experientis vires ingenii in compingendo versu, nugis in margine ascriptis. Scaliger misere se torsit, ut hinc proferret hunc sensum: cujus puellæ perjuria, o Musæ, nemini fas memi nisse. Sed iis rescissis sententia sic sese expedit: Idem tum tristes acuebat parvulus iras Junonis magnæ: violaverat inscia sedem.-139. per jura Diana ed. Fabric. Heins. tentat: cujus per ludicra Diva: vel fera jurgia.-140. se meminere edd. vett., etiam Ald. cum cod. Basil., et per jura...tum nonnulli. Heins. tentat: O nolim meminisse: ut Ovid. Fast. Ah nolim victas hoc meminisse Deas: vel Hoc nolim m., vel Nolim te meminisse tui; et porro jurare vel temerare puellæ Non ulli liceat. Pœnitet acuminis in tam pravis versibus. Non nulli vett. edd. lutam Ms. Basil., unde Heins. conj. licitum.—143. caterva edd. vett. et Aldd. catervam inde a Juntina: hoc verius.-146. F. Nondum jam. Tum agitaverat ortum ex agitante sup. versu; Heins. conj. adoleverat. Sane gus

NOTE

141 sedem de templo et Teμével accipe. sacris operata Dea lascivit, sacris factis puella cum æqualibus ludit. 144. 145. Veste igitur recincta, soluta, incedit, ut auram, qua recreetur, excipiat.

146. 147. 148 Obscura sententia, quam nec Scaliger habet quomodo expediat. An, inquit, nondum initiatam sacris Junonis intelligit, cujus ageretur ἀγὼν quidam λαμπαδοῦχος ; an nondum sacra ab antistita patrata

--an potius nondum nupsisse intelligit? Media sententia vero propior videtur: etsi, quæ in ea violatæ religionis causa lateat, non assequor. Videamus verba: honores ignis castos nondum agitaverat sacerdos, h. e. nondum flabello aura agitata ignem succenderat in ara. nec dum solennioliva, h. nec ea rite lota caput ex more sacrorum sertis et infulis velaverat.

Necdum solenni lympha perfusa sacerdos

Pallentis foliis caput exornarat olivæ :

Cum lapsa e manibus fugit pila, cumque relapsa
Procurrit virgo: quo utinam ne prodita ludo
Aurea tam gracili solvisset corpora palla!
Omnia, quæ retinere gradum, cursumque morari
Possent, o tecum vellem tua semper haberes!
Non unquam violata manu sacraria Divæ,
Jurando infelix nequicquam jura piasses.
Et si quis nocuisse tibi perjuria credat,

150

155

taverat emendabat Loënsis 1. c. cap. 26 ex Aldd., quod et Ms. Helmstad. legebat. Accipi hoc potest: ignis nondum gustaverat honores, h. victimam. -148. Pallentis. Ed. Pithoei Pallantis an Palladia? inquit Heins.; sed f. Albentis. Quorsum tamen hæc: cum ipse Virgilius Pallentem olivam dixerit : vid. Eel. v, 16.-149. relapse vel relaxa vett. edd. Sed recte cumque relapsa, scil. pila procurrit virgo. At Heins. em. cumque relapsa est.—150. quod uti ne p. Aldd. et Ms. Helmst.-151. Aurea tum forte legendum. jam vett. edd. ei pallam; etiam Aldinæ. corpore pallam Ms. Helmst. Cum cl. Jacobs suspicor fuisse scriptum: Auratam gracili solvisset corpore pallam. Heins. conj. Aurea tam gracili solvisses corpore pallam! Greene: Ast utinam ne...Auratam gracili solvisses corpore pallam!—152. sq. Interpunctione ac distinctione locum ita constituisse arbitror, ut aliqua saltem exeat sententia, etsi poëta venustiore vix digna. Vellem o haberes (habuisses) tecum tua omnia (de vestimentis intelligendum ex v. 151), quæ retinere gradum cursumque morari possent (ne discincta procurrere auderet): Ita non piasses nequicquam jurejurando (ità lego), o infelix, sacraria Divæ non unquam violata manu tua esse; ut penetrale ingressa illa, quod adire nefas erat, frustra postea jurarit, se manu res sacras non con. trectasse. Piare videtur nove positum, pro purgare se, amovere culpam a se. Sequentia vss. 156. 157 assuta arbitror ab alio, quam qui superiora male inferserat. Voluit is urbanus videri: posse forte aliquem suspicari puellam pejerasse, eaque culpa sibi Junonis iram conscivisse; sed falsum hoc esse: causam piam fuisse, h. e. Junonem, benevolentia in puellam permotam, cavere voluisse, ne, si illa intraret in Deæ penetrale, Jovis in conspectum veniret; facile enim illum Deum adduci potuisse, ut insidias faceret puellæ pudori. Hac aut similia videtur voluisse is, qui hæc intexuit, ineptus forte clericus, vix digna, ut in iis hæreas. Quod Scaliger suggerit, nimis acutum est maluit te hoc modo punire Juno, quam Jovi te excruciandum tradere, qui solus perjuria ulciscitur.-152. cursusque Ald. cum Ms. Helmst. et Basil. -154. Non u. v. manus: agnoscit idem et Jul. Sabin.-155. F. Jurando jure. Heins. Infelix ne quid jurando jure piasses! Conjicias melius: Juranda...jura piasses. Nam piatur perjurium. Hoc et Jo. Schraderum maluisse video.

NOTÆ

150 prodita eleganter, in errorem, cederes! Sic nunquam violatæ relifraudem, inducta.

152 Obscura et hiulca tota hæc oratio. Utinam veste impedita, retenta fuisses, quominus longius pro

gionis pœnam dedisses. Si modo ea per perjurium declarari potest; perjurii tamen proprie dicti nulla hic subest ratio, vid. Var. Lect.

Causa pia est: timuit fratri te ostendere Juno.
At levis ille Deus, cui semper ad ulciscendum
Quæritur ex omni verborum injuria dicto,
Aurea fulgenti depromens tela pharetra,
Heu nimium tereti, nimium Tirynthia visu,
Virginis in tenera defixerat omnia mente.
Quæ simul ac venis hausit sitientibus ignem,
Et validum penitus concepit in ossa furorem :
Sæva velut gelidis Ciconum Bistonis in oris,

160

165

Tum vero scribam: Juranda infelix aut unquam jura piasses!-157. Sontica caussa est em. vir doctus in schedis Wolf. Non video qua metri cura.—158. cui s. adolescentum vett. edd. ante Aldinam cum Basil. Ms. Iterum impetiginem suam affricuit sequentibus Scholasticus aliquis; et forte ab initio totus locus his versibus solis constabat: At levis ille Deus, depromens tela pharetra, Virginis in tenera defixit mente sagittam. Nam quæ tandem hæc oratio: ex omni dicto quæri injuriam verborum! Ceterum pro his, quæ assuta sunt, excidisse videntur alia, quibus Minoëm puellæ conspectum narraret poëta.—161. 162. Manifeste corrupti versus nec sine libro sanandi. Vs. 161 Heu nimium... visu omnino insititius est. In Ms. Helmst. Heu n. terret. In edd. vett. pro tereti, terei, et pro visu, nisu vel jussu (hoc et in Basil. Ms.) legitur; unde Scaliger refingebat: Heu nimium Terei, nimium Tirynthia visa: tela non puerilia, sed Herculea et qualia Tereus in Procne expertus erat. Mox eo damnato tentabat: Heu nimium celeri, nimium torrentia nisu. Barthius Tirynthia in Gortynia mutabat. nimium certo nimium ferientia nisu vel missu vir doctus ap. Jo. Schrader., qui tentabat: nimium celeri, nimium torrentia nisu. Heins. nimium penetrantia nisu, vel, certis nimium penetrantia jussis. Jo. Schrader. parentia substituit.-162. interea vett. edd. ante Aldinam. interna Loëns. 1. c. emendabat: apud eundem Virgineo scribitur. omnia sc. tela. defixit acumina conj. Heins.-165. Ciconum Bistonis in oris. Est Aldina lectio. Cum alii Βιστονίδα scribant scriptores, solus est Apollonius I, 34 Πιερίῃ Βιστωνίδι, cujus auctoritate producta h. 1. media in Bistonis syllaba defendi possit. Accedit Stephani Byz. in BɩσTwvía auctoritas, qua Bentleius quoque ad Horat. Carm. 25, 11 vulgatam h. 1. tuitus est. Si tamen vett. edd. conferas, et vitium ex iis et medela in promtu est. Nam ut Ms. Helmst. taceam: gelidi Sidonum Bistonis honoris, Ms. Basil. Sidonum Biston honores; in Ven. 1484 gelidi Cidonum Bistonis honoris; in Norimb. Sindonum; in Junt. et aliis gelidi Sithonum Bistonis ore. Quis non in male irrepsisse, eoque sublato, gelidis Edonum Bistonis oris, 'Hdwvwv vipbevтa kaт' oupea BioTovis, facile agnoscat? et sic Scaliger quoque emendavit, sicque Heins. in schedis. Bistones et Edones vel Edoni Thraciæ circa os Hebri et Ismarum montem sæpe oc currunt apud poëtas. conf. Æn. xII, 365. Bentl. ad Horat. 11, 25, 9.

NOTE

159 ex omni verborum dicto: est ex Scaligeri sententia dictum h. 1., ut πos, res; sed potius ad jusjurandum voluit referre inscitus homo, qui hos versus seu struxit seu interpolavit: injuria verborum, offensio.

161. 162 Vid. Var. Lect.

163 Comparat Scaliger Catull. LXIII (Epithal. P.), 91 sq. add. Apollon. 111, 280 sq., et ad v. 165 Nicand Alexipharm. 217 sqq. *Н åte keрvodópos etc.

Ictave barbarico Cybeles antistita buxo,
Infelix virgo tota bacchatur in urbe ;
Non styrace Idæo fragrantes picta capillos,
Cognita non teneris pedibus Sicyonia servans,
Non niveo retinens baccata monilia collo.
Multum illi incerto trepidant vestigia cursu.
Sæpe redit patrios ascendere prodita muros;
Aëriasque facit causam se visere turres.
Sæpe etiam tristes volvens in nocte querelas,

170

Broukhus. ad Propert. 1, 3, 5 et alios. Ceterum simili modo Sithones se habent: in poëta est Sithoniasque nives, et Αdonides αἱ τ' ἐνὶ βήσσῃ Σιθονίῳ κούρα ἐπὶ μύριον αἰάζουσιν apud Parthen. c. 11. Et sunt tamen Steph. Βyz. Σιθώνιοι. vid. ad Ecl. x, 66.–166. Jactave ed. Scot. Fabric. F. tactave Heins.-168. Et, aut, perperam alii; et vulgo storace, ut seriore ævo scribebant. picta capillos non intelligo; f. uncta; et fragrantes capillos haud dubie, non flagrantes; ut in vett. edd. Video quoque laudari e vett. vinctos perfusa capillos. Heins. uncta, vel tacta, vel lauta tentabat; tincta Jo. Schrader. et Jacobs.-169. Sicyonia primum apparere video in Aldina: restituerat jam Leopardus in Emendatt. 1, 11, cum in vett. edd. esset sic omnia. Sicyonii calcei noti sunt. conf. Taubm. τὰ Σικυώνια, scil. ὑποδήματα. Male Cognita ad superiora retrahunt vulgg. edd.; nam sunt Sicyonia cognita, ut alias nota, quibus illa utitur; epitheton ornans. Scaliger post Ascensium, ut video, refingebat Condita, quibus conduntur pedes, et Leopard. 1. c. Commoda. Lenzius, doctus juvenis, ad Catulli Epith. Pel. e Catullo (63, 129) conj. Mollia vel Tegmina. Si semel a scripto recedere ausis, multa alia scribere liceret.-170. Perperam bacchata retinent edd. recentiores. Baccatum monile ipse Maro dedit Æn. 1, 655.— 172. prodita, scil. amore. Sed vix hoc omitti poterat. Leg. perdita, ut sæpe amantes dicuntur. Sic inf. 428. Ita quoque emendasse post Dousam jam alios nunc video Jortinum Misc. Obss. Vol. IV, p. 319 et Heins. in schedis. At Jacobs non male conj. percita. Græce extulit redit ascendere (redit, ut ascendat), et facit causam se visere, prætexit, comminiscitur causam, ut visat. Etsi hoc valde scabrum. Heins. quærit in verbis per causam, ut ap. Ovidium sæpe, v. c. Candida per causam brachia sæpe tenet. Ita scribi possit: Aëriasque parat per causam visere turres, vel Aërias quærens per c. Enimvero totus

versus est ex variatione antecedentis natus. Greene legit: Se sæpe aërias causatur reddere turres, ut sit: She blames herself, that she visits the citadel. Estne causari objurgare? an voluit accusat? et quid est reddere? voluitne scandere?-174. An olim fuit: tristes volvens in pectore curas.-175. amorem

NOTE

166 Ictave, h. tibia Phrygia audita stimulata et in furorem acta. Alias Gallos nominare solent poëtæ. Forte h. l. una ex Mænadibus intelligenda, cf. Catull. LXII (de Aty), 22 sq.

167 Cf. Æn. IV, 300 sqq. de Didone, et vii, 376 sq. de Amata. Sed sqq. adumbrata sunt ex Catullo XXIII,

63 sqq.

168 Styrax, frutex et succus sen gummi officinis adhuc nostris pharmaceuticis frequens, storax vulgo dictus, ex Syria plerumque petebatur. Plin. XII, 17, 40. Styracem Idæum, h. Creticum, Plin. xII, 17, 40. Plinio parum probari lib. XII, 25, 55, jam a Scaligero notatum est.

Sedibus ex altis coeli speculatur amorem;

Castraque prospectat crebris lucentia flammis.
Nulla colum novit carum nec respicit aurum.
Non arguta sonant tenui psalteria chorda;
Non Libyco molles plauduntur pectine telæ.

175

Nullus in ore rubor. Ubi enim rubor, obstat amori. 180
Atque ubi nulla malis reperit solatia tantis,
Tabidulamque videt labi per viscera mortem :
Quo vocat ire dolor, subigunt quo tendere fata,
Fertur; et horribili præceps impellitur œstro:
Ut patris, ah demens, crinem de vertice ferret
Furtim, atque arguto detonsum mitteret hosti.

185

de amato Minoë accipere licet sane; ita vero illud durum, ut ex altis cœli sedibus sit, desuper ex turri. Scaliger refinxit: cœli speculatur ad oram, unde dies solet existere, cum diei ortum illam optare necesse esset. Vir doctus in Misc. Obss. IV, p. 320 secum speculatur arripuit inf. ex v. 469. Broukhusius cali amores legebat et stellas intelligebat, in quas virgines olim essent mutatæ. Tandem ibid. alius vir doctus cælo corrigit, nihil tamen expedit. Equidem, si vestigiis scripturæ cœli (celi) inhærendum est, lego: Sedibus ex altis tecti, h. ex edita domus parte. Jacobs noster in cœli (Specim. Emendatt. p. 79) quærebat oculis.—177. movit ed. Junt. nubit conj. Scalig.; esse enim colum nubere σrépew (scil. lana inducere ac vestire, mox nendo deducenda, quomodo Catullus LXIII, 311 amictam, Plinius comtam colum dixit). nevit Heins. Sed novit et respicit sibi respondent. nulla pro non, ut alibi, antiquum esse aiunt, Est Græcis, et inde poëtis, frequentatum. aurum sive ad texturam, seu, cum de ea vs. 179 demum agatur, ad ornatum et mundum muliebrem spectat, etsi eum hic non expectabam; nec omnino satis cohærent membra. İlla, inquit, non curat colum, non aurum, non psalterium, non texturam. Forte vs. 179 saltem præmittendus versui antecedenti.-179. Lycio vel Lydo em. Heins. At vid. Not. clauduntur male edd. Plant.-180. obstat amanti ap. Jul. Sab. legitur. Heins. conj. superat vel suberat, ut ap. Ovid. in Ep. Acont. Quique subest niveo lætus in ore rubor. Jo. Schrader. nisi cum pudor obstat amori. Totus versus ex interpolatione conflatus est.-185. ferret primo editum in Ald. 1534. Legebatur olim etiam in Ald. servet. Tum ah serum, h. diu servatum, legisse videtur Jul. Sabinus. Ut patrio demtum cr. Jo. Schrader., præclare; modo esset quod cogeret nos refingere. conf. v. 281.-186. Furtimque a. Aldd. arguto hosti. Dictum esse necesse est pro vafro et callido. astuto

NOTE

179 Libyco pectine: citrino vel lotino, ait Scaliger. Malim cum Taubmanno de eburneo accipere. Æn. vi, 647 pectine pulsat eburno. Nam et ebur ex Libya. Julius Sabinus Palladios interpretatur, quia Minerva Tritonia a Libyæ palude Tritonide dicta: quod nimis subtile. plauduntur,

pulsantur adducto pectine, quo densantur licia, Kpoтovvтai. Latus plaudi dictum simili modo a Tibullo 11, 1, 66, ubi vid. Obss.

180 Laudatum jam ab aliis tanquam ex Ovidio: Non bene conveniunt pudor atque amor. In nostro vereor ne nimium acumen illatum sit.

« PreviousContinue »