Page images
PDF
EPUB

Omnia turbinibus sunt concita; jam maris unda
Sideribus certat consurgere, jamque superne
Corripere et Soles et sidera cuncta minatur ;

At ruere in terras cæli fragor.

Hic, modo lata,

Copia nunc miseris circumdatur anria fatis,

350

Immoriturque super fluctus et saxa Capherei,

Euboicas et per cautes Egeaque late

Littora: tum Phrygia passim vaga præda peremtæ

355

Fluctuat omnis in æquoreo navifraga fluctu.

Hic alii sidunt pariles virtutis honore
Heroës mediisque siti sunt sedibus omnes;
Omnes Roma decus magni quos suspicit orbis,

Hic Fabii Deciique; hic est et Horatia virtus;
Hic et fama vetus nullum peritura per ævum
Curtius, in mediis quondam quem sedibus urbis
Devotum tetri consumsit gurgitis haustus.
Mucius et prudens ardorem corpore passus,
*Legitime, cessit cui fracta potentia regis.
Hic Curius, claræ socius virtutis et ille
Fabricius, cessit cui fracta potentia regis.
Jure igitur tales sedes pietatis honorat.
Illic Scipiadæque duces, devota triumphis

360

365

Mania quos rapidis Libyca Carthaginis horrent.

370

Illi laude sua vigeant: ego Ditis opacos

Cogor adire lacus, viduatos lumine Phœbi,

Et vastum Phlegethonta: atro quo flumine Minos
Conscelerata pia discernit limina sede.

375

Ergo jam causam mortis, jam dicere vita,
Verberibus savo cogunt a judice Pœnæ :
Cum mihi tu sis causa mali, nec conscius adsis:
Sed tolerabilibus curis hæc immemor audis;
Hæc, vana ut, rapidis dimittens, somnia ventis.
Digredior, nunquam rediturus. Tu cole fontes
Et virides nemorum sylvas et pascua lætus.
Et mea diffusas rapiantur dicta per auras.

NOTÆ

Pessima interpolatio vss. 358. 365, 368. 377 sq.

380

Dixit, et extrema tristis cum voce recessit.

Hunc ubi solicitum dimisit tertia somni: Ingemuit graviter, mentem æger; nec tulit ultra Sensibus infusum Culicis de morte dolorem. Quantumcumque sibi vires tribuere seniles. Quis tamen infestum pugnans devicerat hostem,

385

Rivum propter aquæ, viridi sub fronde latentem
Conformare locum parat impiger; hunc et in orbem
Destinat, ac ferri capulum repetivit in usum,
Gramineam ut viridi foderet de cespite terram.
Jam memor inceptum peragens sibi cura laborem

390

Aggestam cumulavit humum; jamque aggere multo
Telluris tumulus formatum crevit in orbem.
*Quem circum lapidum levi de marmore formans
Conserit, assidua cura memor: hic et acanthus
Et rosa purpureo crescit rubicunda colore,

Et viola genus omne hic est; Spartanaque myrtus

Atque hyacinthus; et hic Cilici crocus editus antro;
Laurus item Phœbi surgens decus; hic rhododaphne
Liliaque et roris non avia cura marini,
Herbaque thuris opes priscis imitata Sabinis,
Chrysanthesque, hederaque nitor pallente corymbo,
Et Bocchus Libya regis memor: hic amarantus
Buphthalmusque virens, et semper florida pinus ;
Non illinc Narcissus abest: cui gratia formæ
Igne Cupidineo proprios exarsit in artus;
Et quoscumque novant vernantia tempora flores.
His tumulus super ingeritur; tum fronte locatur
Elogium tacita quod format litera voce:
Parve Culex, pecudum custos tibi tale merenti
Funeris officium vitæ pro munere reddit.

NOTE

388 Jejuni versificatoris conatus, et poëta manum admovit.

392 sq. et 396, 397. Inde doctus

395

400

405

410

PROCEMIUM

IN

CIRIN.

CARMEN hoc, etsi inter Virgiliana opuscula vulgo referri solet, an Virgilium tamen auctorem habeat, fides nos satis certa deficit. Sunt quidem multa, quæ probabile hoc faciant: nec dubitationis tamen causæ desunt ex parte altera; itaque ægre ferendum non est, si in diversas opiniones discessisse viros doctos videas. Scilicet de rationibus, quibus contenderunt inter se, videndum erat; inter eas autem multas esse leves ac futiles negari nequit. Ea tamen omnia, quæ de his dicta sunt, ut iterum recocta apponam necesse, puto, non est; ut summatim pro more meo exponam, judicio meo qualicumque interposito, hoc forte est quod lector a me expectet.

Qui Virgilio carmen vindicant, argumentis fere utuntur iis, quibus carmen hoc politissimum, præstantis ingenii poëta, ipsoque Marone, non indignum declarent. Ita vero non evictum est, habendum quoque esse Virgiliani ingenii foetum, si quod carmen est, quod eum non dedeceat. Vetus aliqua eaque idonea auctoritas allata in medium non est. Nam, quod ex Seneca vulgo laudatur Ep. 92 ut ait Virgilius noster in Scylla, non viderunt viri docti ad Æn. 111, 426 sq.

spectare, et in Scylla, esse in loco de Scylla. Quid? quod nec a Pseudodonato, qui reliqua carmina Virgilio tributa recenset, nec, quantum memini, ab alio vetere Grammatico, in simili instituto, Ciris mentio fit. Indocti enim monachi, Servianis in Æneidem commentariis in fronte assutus, pannus, in quo adeo Cirina scribitur,' memorari adversus me vix potest. Quod autem poëmatii præstantiam adeo verbis ornant, ut Scaliger id nulli Latinorum neque nitore. neque elegantia cedere dicat, Barthius vero luculentissimum inter omnia antiqua poëmatia appellet, in eo studium virorum doctorum video, judicii subtilitatem desidero. Non enim satis circumscribunt prædicationem suam, adeoque, dum ultra terminos evagantur, ne id quidem obtinent, quod in medio positum erat, quodque recte se habebat. Quod in carmine hoc tantopere admirati sunt viri docti, si propius intuearis, nihil aliud fuit, quam orationis in plerisque locis dignitas summa, ornatus præclarus, splendor quoque; tum numerorum concinnitas. Hæc sunt, quæ viris doctis adeo se probarunt; sed, an hæc illa sint, quibus poëticæ laureæ decus parari possit, admodum dubito.

Omnino ab inventi felicitate, quæ tamen res una omnium maxime poëtæ nomen et laudem continet, carminis hujus laus magna vix peti potest: uti nec tractatio arte aliqua insigniore se commendat, nisi in locis singularibus iisque fere ad communem poëtarum orbem spectantibus: cujusmodi est nutricis opera in virginis dolore allevando, puellæ miseræ querelæ, et sic alia. Contra sunt alia poëtica narratione vix comprehendenda, adeoque a poëta relinquenda, quia ad pedestrem orationem proniora erant: ut locus de diversis super Scylla opinionibus v. 63 sqq.-90, alius super fabulæ in Britomarti varietate 303 sqq. Hæc et similia cum tractata nitescere nequeant, bonus poëta non facile attinget. Alia ad rhetoricam devótyra egregie accommodata sunt, ut in querelis puellæ : et, si quid est, quo ad

NOTE

Ita etiam in Ms. Helmstad. exaratum erat Decircina, non, Ciris.

ducar, ut Maroniani ingenii foetum esse hunc putem, hunc propiorem ad tragicam vehementiam et rhetoricam declamationem affectum esse dicam, quem in Virgilio me agnoscere jam alibi accuratius exposui.' Accedit orationis poëticæ facultas, quæ in hoc poëta fuit summa: quæ ea ipsa causa fuit, qua adducti viri docti cetera etiam omnia in eo carmine pronuntiarent esse summa. Poëtæ Maronis ingenium agnoscere mihi videor etiam in hoc, quod, cum argumentum hoc ab aliis poëtis esset pertractatum, relictis ille iis, quæ ab aliis prærepta erant, ingenium applicuit ornandis iis, quæ ab aliis nondum essent occupata. Ita forte excusari potest, quod ille id, quod summum rei momentum, ipsa axun, erat, resectionem comæ, verbo exposuit, et vero ne verbo quidem attigit ea, quæ resectam Nisi comam subsecuta sunt, donec abstraheretur Scylla navi alligata. Expectabam in primo Minois conspectu, in pactione cum eo sancienda, in coma Nisi resecanda, tradenda, et fide Minois ex conditione pactionis exigenda, poëtam disertum, copiosum, et ornatum. Vix verbo memoravit hæc omnia. Vitio hoc factum dices; nisi judicio illi subtiliori illud tribueris. Levioribus equidem argumentis accensebo omne illud, quod a repetitis tot Virgilianis versibus ducitur, sive ut hinc colligas ipsum Maronem sive ut alium auctorem fuisse statuas. Vix enim firmo fundo nititur argumentum, quo Scaliger usus est, cum diceret: auctorem carminis ut esse Virgilium credamus, hanc unam rationem vincere, versus crebro hic repetitos, qui passim in Æneide et in Georgicis atque in Bucolicis leguntur. Atqui potuit carminis esse alius serior auctor, qui ex Virgilio plurima mutuaretur, vel qui id ageret, ut Virgilii nomen et auctoritatem mentiretur.

Commemoravi adhuc ea, quæ probabile facere possint, ad Maronem auctorem hoc carmen referendum esse. Alias rationes Barthii aliorumque nec commemorare juvat, neç

NOTE

Vid. Tom. II. Disquis. I. s. VIII. extr. s. XIII. Exc. ad Æn. II. p. 364. 5. Vol. II. et Æn. x. pr. Tom. IV.

2

Apposuit eos Jo. Schrader. Emendation. p. 33 sq.

« PreviousContinue »