Page images
PDF
EPUB

Digredior nunquam rediturus; tu cole fontes
Et virides nemorum sylvas et pascua lætus:
Et mea diffusas rapiantur dicta per auras.
Dixit; et extrema tristis cum voce recessit.

Hunc ubi solicitum dimisit inertia vitæ :
Interius graviter mentem æger nec tulit ultra
Sensibus infusum Culicis de morte dolorem.
Quantumcumque sibi vires tribuere seniles,
(Quis tamen infestum pugnans devicerat hostem)
Rivum propter aquæ, viridi sub fronde latentem
Conformare locum capit impiger hunc et in orbem
Destinat, ac ferri capulum repetivit in usum,
Gramineam ut viridi foderet de cespite terram.
Jam memor inceptum peragens sibi cura laborem
Congestum cumulavit opus, atque aggere multo

M. ...

380

385

390

382 continuat: Tu tamen in vanos dimittes somnia ventos Et mea diffusas rapientur dicta per auras. Sin alterum nec admiseris, prius tamen erit refingendum: Hæc tamen, ut vanis dimittes somnia ventis? somnia Heins. quoque em., vel propius ad vulgata: Quæ tamen haud vanis permittens omnia ventis. Sed totus versus miseri interpolatoris est. Debuerat saltem cum sup. jungere: Ut vana hæc rapidis dimittens somnia ventis. Porro autem Scaliger post hos quos dixi versus: Tu tamen...Et mea...inseri volebat versus 257...259 Eheu In diversa... Elysiam. Tum subjici novissimos v. 380. 381. 383. Digredior etc.-380. D. n. moriturus Voss.-382. At mea forte. rapiuntur Ald. cum Petav. Heins. En mea...raptantur. Verum est et hic versus interpolatoris. -384. inertia vitæ quid hic sit, non dicam. Lego: inertia somni, h. somnus, ubi pastorem dimisit, reliquit. visi conj. Heins.-385. ægret Scaliger emendat, nec male. Potest tamen oratio continuari: æger nec tulit pro, non t., ut feci, sublata distinctione post æger. Aliam lectionem, quam etiam Ms. Helmst. cum Petav. et Voss. habet, profert Scaliger et probat: Interius graviter regementem: ita enim scribendum, non rege mentem. Jacobs noster em. Ingemit et gr. Malim Ingemuit graviter, mentem æger, n.-386. S. inclusum Ms. Kæler.-388. Queis, Quis, viribus. pugnas vett. edd., male. hostem int. hydram.-389. Uti distinximus, v. s. fronde latentem locum junximus. Alii Rivum latentem junxerant, vel hostem latentem.-391. hac ferri cupidum vett. edd., male, et v.392 abest ut: tum Aldina cum edd. Ge. Fabric. viridi fodiens de. capulum in usum repetere mire dictum est. Heins. conj. ac ferri c. r. acuti, quod non satis facit.-393. In hoc et seqq. plura plurium versificatorum tentamina. Hic saltem versus delendus.-394, Aggestum c. Heins. em.,

NOTE

384 Exsurgit a somno pastor et Culici tumulum parat. Etsi enim non diserte de eo Culex conqueritur, quod justis sibi non præstitis umbra in Inferis sedem habitura certam non sit, totam tamen po

ëtæ fabulam eo attemperatam et efformatam esse apparet. 390. capit conformare: suscipit, ut supra comparat dare. v. 204 et in fessos requiem dare comparat artus. Aliud est locum capere, quod Scaliger huc vocat.

Telluris tumulus formatum crevit in orbem:

Quem circum lapidem levi de marmore formans
Conserit assiduæ curæ memor. Hic et acanthus,
Et rosa purpureo crescit rubicunda colore,

Et violæ genus omne hic est, et Spartica myrtus,
Atque hyacinthus; et hic Cilici crocus editus arvo;
Laurus item Phoebi surgens decus; hic rhododaphne,
Liliaque, et roris non avia cura marini,
Herbaque thuris opes priscis imitata Sabina,
Chrysanthusque, hederæque nitor, pallente corymbo,

395

400

et utque a. m. Forte fuit: Aggestam cumulavit humum.-396. Scaliger conj. Quem circum lapidum levi de marmore formas Conserit: ut sint crustæ marmorum, emblemata; nimis eleganter et opipare pro pastore. d. m. acervans Heins. conj., et lapidis et Congerit. Valer. Fl. vi supremos puero sic fatus honores Congerit. Lapidem tamen et marmor quomodo jungam non video. An lapide et levi de marmore. Pessime vero interpolator marmor memorat, cum saltem maceria aut Oрyròs aggestam humum circumdare deberet.397. assidua cura memor; iners repetitio est ex v. 393, cum deberent sequi gramina, herbæ, flores, quibus conserit tumulum. Saltem jung. Quem conserit: ita lapidem formans de monumento intellige.. Congerit conj. Heins. acanthos Ald.-398. crescens Ms. Kæler. purpureum crescit rubicunda tenorem Ms. Helmst. purpureum crescent r. t' rorem Petav. pudibunda rubore Voss. eleganter; idque recte probat Wakef. ad Lucret. 11, 416.-399. Et viole omne genus, hic est vulgg. Spartica myrtus merito suspecta jam Scaligero: qui varie tentat: Astartica, ab Astarte, Venere, vel Parthica; est enim myrti genus, philadelphum, quod apud Parthos inveniri Athenæus tradit, tandem agrum Sparticum Achaia ex Theophrasto narrat. Dalechamp. ad Plin. xv, 29. Veneris aliquod nomen latere videtur: forte etiam regionis. Ægyptia myrtus olim præstitisse ceteris narratur (Athenæus xv, p. 676 D). Conjiciat aliquis Memphica, Nilotica. Myrtus ad Eurotam Catullus memorat 63, 89. Verum a Sparta non fit Sparticus. Heins. conj. Epirotica, quod miror. Jo. Schrader. Cythereia.-400. Cilico edd. vett. Scaliger archaismum inesse putabat. Sed cur Cilix arvum non feramus? Est tamen aliud vitium, quod hic latet: si de croco agunt poëtæ, non memorant arvum sed antrum Corycium Cilicia. Hoc videtur h. 1. reponendum; et jam repositum nunc video in Aldina, et hinc in ed. Ge. Fabric. additus malebat Heins. Idem ante; et hinc C.-401. L. item decus, exurgens rh. vett. edd., sed laurus Phœbi decus recte. Laurus item Phœbea ingens d. conj. Heins., tum ed. Ge. Fabric. hic urgens rhododaphne; quod vitium operarum esse arbitror. rhododaphne est nerion Plin. xxiv, 11, s. 53, et in nostris herbarum auctoribus.-402. non avia cura a Bembo restitutum; forte quod ipse ros marinus vulgo nascitur. Heins. conj. non avia turba. Vett. edd. novania cura. Voluit aliud exsculpere Scaliger: Nonacria thura, ut ros marinus Arcadibus pro thure fuisse dicatur, vel non annua cura; sed non succèssit.-403. Sabinis vett. edd. Scaliger: Sabina Bembus restituit, et herbæ nomen id est. Plin. xxiv, 11, s. 61 Herba Sabina, brathy appellata a Græcis, duorum generum est, altera tamuraci similis folio, altera cupresso. A multis in suffitus pro thure assumitur. Numeratur nunc inter Juniperos.-404. Chrysanthesque Scaliger emendat ex Nicandri

...

Et Bocchus Libya Regis memor; hic amarantus,
Buphthalmusque virens, et semper florida pinus.
Non illinc Narcissus abest: cui gloria formæ
Igne Cupidineo proprios exarsit in artus;

Et
quoscumque noyant vernantia tempora flores.
His tumulus super inseritur: tum fronte locatur
Eulogium, tacita format quod litera voce:
Parve Culex, pecudum custos tibi tale merenti
Funeris officium vitæ pro munere reddit.

405

410

versu apud Athenæum lib. xv, p. 684 D. Videtur idem esse ac chrysanthemum. Mox hedera nitor pro hedera nitente. Scaliger pódov åyλaïav apud Theocritum comparat. Genera ejus plura esse notum est; h. 1. candida intell. conf. Ge. iv, 124. Ecl. 111, 39. palante conj. Heins., quia sunt errantes hederæ.-405. Quod aliunde non constat, ex h. 1. discimus, florem fuisse Bocchi nomine insignitum. Rex ille Mauretaniæ facile hunc honorem consequi potuit Jubæ Regis beneficio, quem cum de aliis rerum naturis tum de plantis scripsisse ex Plinio tenemus. Bacchi edd. vett. Boccus Ald. Heinsius laudat Hesych. Bax, Borávns eldos, ubi vid. Not.-406. Bumastusque Ald. cum vett. edd. et codd. Petav. et Voss. Est ea quidem inter uvarum genera, vid. Ge. 11, 102, sed inter flores Buphthalmus, quem Bembus primus edidit, erat serendus: vulgari nomine Buphthalmum. Inter pratenses flores etiam a Nicandro ponitur loco sup. laudato, quem Scaliger emendavit. Nunc inter Teucria referri solet. Heinsius tamen tuetur Bumastus, ut sit herbæ women; laudatque Hesych. Βουμανὴς, οἱ δὲ Βουμαστὸς, εἶδος βοτάνης. “ Bu mastus semel iterumque Columella restituimus" subjicit Heinsius. In fine semper florida picris a Bembo erat reposita, quæ apud Plinium inter lactucas et intuba numeratur. Sed Scaliger defendit veterem lectionem pinus, ut sit Xauaíritus, quæ inter flores topiarios est; et Columellam laudat, ubi scilicet IX, 4, 2 semper virens pinus est, sed non de herba ibi agitur, nec apud Virgil. Ge. iv, 112, ubi vid. Not. Heinsius tamen et ipse: "picris, perperam; pinus, bene; posuit pro frutice, quomodo Columella: Posthac frequens sit incrementi majoris surculus, ut ros marinus et utraque cytisus, et semper virens pinus et major ilex. Ita et Ovid. in Arte: Ros maris et lauri cultaque pinus abest, ubi plura annotamus. Salmasius in hoc loco et in Columella et Nasonis tinum pro pino voluit reponi. vid. Constant. Fanens. Collect. cap. 9. Bochart. Hieroz. lib. 11, cap. 5."-407. 408. Inserti versus ab eo, qui recensum florum augere volebat; sed parum scite; vult dicere: correptum fuisse amore sui ipsius ex superbia, quam de forma susceperat. cui gratia forma cum Francio conj. Burmann. ad Anthol. Tom. 1, pag. 101. qui gloria formæ legebat Heins., vel gratia forma.-410. His floribus tumulus superinseritur, vel super, in superficie. ingeritur Heins. conj. et laudat locum Quintil. Declam. v (cap. 6). tum fronde vett. edd., vel solenni vitio, vel ex vs. 389. -411. Eulogium Ald. quod firmat eadem et ceteræ edd. vett., quod præfert Scaliger.-412. custos pecudum vett. edd. nil tale merenti vett. edd. tibi tale Donatum legere Ascensius monet. An is in Culicem scripsit? et Ascensio visus est? Jung. tale officium.-413. reddo vett. edd., sed alterum stylo lapidari magis consentaneum. funeris officium, h. 1. de sepultura, cenotaphio. In edit. Virgilii cum Opusculis, Antwerp. Exc. Mart. Nutius 1556, 12. pag. 418 Culici subjicitur hoc epigramma:

ALBANI COMANTIS.

Rana loquax, Graia multum celebrata Camana,
Et Phrygii docto carmine lecta senis,
Quid tibi cum nostris animantibus usque pusillis;
Si potuit fructus vincere Nux reliquos?
Et licet inde Elephas pretioso dente superbus
Barriat, hunc potuit nunc superare Culex.

Non vacabat, dum in his occupati eramus, in auctorem carminis inquirere, quod alibi occurrere non meminimus.

CULEX

PROBABILITER RESTITUTUS,

CUM NOTATIONE INTERPOLATIONUM.'

LUSIMUS, Octavi, gracili modulante Thalia;
Atque, ut araneoli, tenuem formavimus orsum:
Lusimus: hæc propter Culicis sunt carmina dicta,
Omnis ut historia per ludum consonet ordo.
Notitiam ducunt voces. Licet invidus adsit.
Quisquis erit culpare jocos Musamque paratus,

NOTE

'Cum ne tolerabilis quidem lectio Culicis sit, nullaque inde omnino percipi possit voluptas: periculum feci, an mutata ejus lectione, tum ex librorum corruptelis, tum ex virorum doctorum emendationibus et conjecturis, interpolationibus vero charactere literarum diverso notatis, exiturum esset carmen, quod sine offensione legi possit. Me non omnes mutationes præstare aut veram ac genuinam lectionem ubique restitutam venditare, vix opus est ut moneam. Delph. et Var. Clas.

5

In iis, quæ interpolatorum intemperantia et mala sedulitate interposita sunt, haud pauca legi suspicor meliora iis, quæ ipsi erant commenti parum docte ac scite. Licebat similem operam Ciri commodare. Verum specimen proponere volebam; in quo expoliendo, impugnando, defendendo, qui velint, ingenia exerceant! Lusus ingenii et hic esto.

v. 3 seqq. et 11 sqq. Interpolatio variorum.

Virg.

4 Y

« PreviousContinue »